nescire affirmat an liti hujusmodi sit finis im-
positus, quòd scilicet in præfato Archiepisco-<-P>@@
<-P>patu Indi utrumque subeant onus, & tributi
scilicet integri, & prædialium decimarum. Et
revera impositus annis proximis, sed ita impo-
situs, ut quod est pro Indorum judicatum com-
modo, fuerit, aut expressè, aut tacitè revoca-
tum, eo quòd Regij Consilij sententia non si-
ne gravibus poterat Ecclesiæ ipsius, & Paro-
chorum incommodis ad praxim revocari.
1214. Pro quo & favet citati ScriptorisVt possint|aliquando|Indi circa|decimas|compelli.
assertum citato Cap. 22. n. 52. & 53. & Cap. 23.
Politicæ Vers. Y esto es loque, ubi ait quòd ubi-
cumque & quandocumque constiterit consue-
tudinem decimandi Indorum, in qua privile-
gium aliquod videtur intercedere, incipere esse
Ecclesijs valde noxiam, cessare debebit, & alia
forma constitui, per quam eis sufficienter con-
sulatur. Eadem enim ratio est ut forma solu-
tionis non debeat variari, si ex variatione gra-
via sint incommoda sentienda. Sed quidem remQuid con-|tra illud.
ita disponi debuisse ut Indi duplici non gra-
varentur decima, æquissimum sanè Regium
Indiarum Consilium censuit. Ex eo autem
quòd forma prædicta graventur Ecclesiæ, si
supersedendum sententiæ censeat, id equidem
non ita accipiendum est, ut dum Ecclesiarum
utilitati consulitur, Indorum commodis mini-
mè consulatur. Quod poterit profectò sic fie-
ri, alia desumpta forma: si videlicet ex tribu-
to nihil, quod ad decimam spectat, detrahatur;
benè tamen ex ijs, quæ ad alios effectus spe-
ctant, beneviso unde possint illi sufficienter
integrari. Quod nimis difficile non erit, si
pauperum istorum caussæ ea, qua solet Con-
silium pietate, à Christianissimis Regum no-
strorum pectoribus derivata transigantur. NecObjectio|depulsa.
fiet satis si dicatur decimam in tributo conten-
tam non esse integram, cùm tantùm respon-
deat Parochorum sustentationi, sitq́ue ulte-
rior necessaria pro Ecclesijs, Licet enim ita
dici posset, si de fidelibus regionum aliarum
ageremus, ut loquuntur Scriptores; de Indis
tamen alia est ratio, quia decima in tributo
inclusa juxta eorum tenuissimam conditio-
nem est sufficiens judicata: & cùm illa per-
stet, similiter est de sufficientia decimæ judi-
candum. Sicut enim sufficiens censetur in eo,
qui nihil in bonis habet, ex quibus debeatur
decima, ita & de illis, quibus pauper agel-
lus, ex quo vix pro sustentanda satis tenui-
ter vita necessarium subsidium valeant com-
parare. Pro quo & satis opportunè Dom. So-
lorzanus. Et quidem magna illa Ecclesiarum
necessitas numquàm superventura est, nisi
Indorum penuria; dum enim illorum fuerit co-
pia, argenti & auri copia non deerit, cùm Pe-
ruvium sit illis plenissimum: unde & Indorum
raritas tantùm in eo eventu futura: quos qui-
dem tunc ampliùs gravare decimis geminatis,
quàm sit à ratione alienum quivis ea præditus
poterit facilè judicare.
@@0@
@@1@§. XIII. Circa Privilegia pro dispensat. votorum. 433
§. XIII.
De Privilegijs circa vota Castitatis, Religio-
nis & alia. Ad Caput 20.
1215. DIctum ibi Religiosos virtute suo-Sententia|stans pro|Regulari-|bus in ordi-|ne ad dis-|pensandum|in votis,|unde spe-|cialiter pro-|babilis.
rum privilegiorum posse dispen-
sare in voto castitatis, sicut & in alijs, quando
videtur ablata reservatio Pontificia, & rema-
nent casus Episcopales, sine distinctione illa,
quam Doctores aliqui statuunt circa modum
reservationis. & n. 463. adductus Bassæus, eam
sententiam amplectens, quia Anno 1629. in
Consistorio S. Congregationis Illustrißimorum Car-
dinalium visa & tolerata est, quod ex Crousers
videtur desumpsisse. Qui loquendi modus cum
Anni circumstantia, indicat sententiam di-
ctam cum illa fuisse S. Congregationi propo-
sitam, circa quam versatur damnatio Alexan-
dri VII. & est ordine Tertia, tenoris sequen-Propositio|damnata ab|Alex. VII.
tis: Sententia asserens Bullam Cœnæ solùm prohi-
bere absolutionem hæresis, & aliorum criminum,
quando publica sunt, & id non derogare facultati
Tridentini, in qua de occultis criminibus sermo est,
Anno 1629. die 28. Iulij in Consistorio Sacræ
Congregationis Eminentißimorum Cardinalium
visa & tolerata est. De quo dictum §. 8. Cùm
ergo circa absolutionem ita videatur à Ponti-
fice cautum, ut nolit visam & toleratam sen-
tentiam dictam affirmari; si revera secus acci-
dit, ut visa quidem, sed non tolerata sit; sen-
tentia, de qua modò agimus, id pro se habet,
ut minimè fuerit reprobata. Et sententia qui-
dem à Pontifice proscripta, oblata fortè est
Sacræ Congregationi, circa quam tunc noluit
quidquam decernere, quod non est fuisse tole-
ratam, sed id futuro posteà examini reserva-
tum: cùm tamen Pontifex in alia pariter ob-
lata nihil, quod damnaret, invenerit: ex eo
quidem aliqualis illi auctoritas videtur conci-
liari. Sed si etiam dicamus sententiam præfa-
tam à S. Congregatione rejectam, ex eo non
debuit absolutè reprobata censeri, juxta mul-
torum sententiam de Sacrorum Congregatio-
num Decretis, cùm illius peculiaris authenti-
cum testimonium non extet. Ex Pontificia
autem proscriptione id haberi tantùm poterit
ultra id quod §. citato dictum, falsum esse &
scandalosum affirmare non esse à S. Cōgrega-
tione rejectam: sed ex eo nihil plus habebitur;
non tamen sententiæ Pontificia subscriptio,
dum res ampliùs non declaratur. Cùm neque
id, quod nuper dictum in ea apertè videatur
contineri.
1216. Et potest amplius roborari ex recep-Ex impu-|berum|votis ur-|gens ratio.
tissima sententia circa impuberes, ante annum
quidem 14. in maribus, & 12. in feminis, jux-
ta quam eorum vota possunt irritari à paren-
tibus, & alijs, de quibus dictum in Additioni-
bus Tomi præcedentis num. 164. ubi de jura-
mentis, & Philippus à. Sanctiss. Trinitate Tomo
3. Disput. 3. de Voto Dub. 9. post D. Thomam
2. 2. q. 88. arti. 9. Et varia circa id apud Au-
ctores Decreta. Quorum ratio est obvia, defe-
ctus scilicet pleni judicij circa adeò gravem<-P>@@
<-P>obligationem. Ex quo videtur fieri tale ali-
quid non per modum irritationis, sed dispen-
sationis erga Indos posse præstari. Ubi & illud
specialius urget ante pubertatem matrimo-
nium non posse contrahere, neque ingredi
Religionem, quo minùs possint à parentibus
extrahi, & multò minùs professionem emitte-
re, etiam secluso Concilij Tridentini Decreto
circa annum 16. ætatis Sess. 25. Cap. 5. de Regu-
laribus, unde est illa irrita, ob ejus excellen-
tiam, & difficultatem, quia per illam homo
moritur mundo civiliter, ut doctus habet Scri-
ptor suprà. Unde pro eo sufficienti est opus ma-
turitate judicij. Ubi est facilis applicatio.
1217. Si dicas ex eo fieri, professionem esseObiectioni|occurritur.
nullam, & ita locum non habituram dispensa-
tionem. Id si demus, nullum erit inconve-
niens, & tunc quæstio futura de nomine. Sed
quidem cùm juxta doctrinam præcedentem
possint esse vota impuberum valida, sed irrita-
tioni obnoxia: ita & dici potest professio ali-
quomodo valida, cùm jam non de defectu aga-
tur ætatis: & si fortè talis sit, quia valdè im-
perfecta, & vix ut talis æstimabilis, poterit
dispensatione adhibita relaxari, sicut votum
ejus, qui est proximus pubertati, irritari potest,
in quo vix est discrimen judicij, quia tamen
non habet omnimodam plenitudinem à Jure
requisitam, beneficium relaxationis admittit.
Pro quo P. Thomas Sancius Lib. 4. Summæ Cap.
35. nu. 11. Secutus P. Suarium Lib. 6. de Voto
Cap. 6. n. 5. Tomo 2. & alios.
1218. Circa eum autem, qui dispensareDispensatio|in quo foro|extare|queat.
possit ex eo oritur difficultas, quòd pro foro
tantùm conscientiæ facultas ad illam concedi
videatur, cùm tamen in casu præsenti ad exter-
num debeat extendi, cùm de professione in eo
constet. Ad quod quidem dici potest dispensa-
tionem posse in foro conscientiæ consistere: si
taliter professus velit in Religione persistere,
sed sine illa gravissima professionis solemnis
obligatione, ut sunt qui dicuntur Donati. Quòd
si illi valdè molestum sit in Religione degere,
exire clam poterit, & eum vitæ modum assu-
mere, quem commodum sibi fuerit arbitratus.
Quòd quia Prælatis poterit displicere, & ita
de revocando agere poterunt, si revocari con-
tingat, rationem sui poterit recessus reddere,
quæ si non placeat, patienter molestias reli-
giosæ vitæ sustineat, vel pro dimissione instet;
quæ non erit profectò difficilis, cùm ex ejus-
modi malè erga Religionem affectis homini-
bus nihil, quod considerabilis sit futurum mo-
menti possint sibi Prælati polliceri: immò &
timeri scandala ex eorum depravatis moribus,
ut experientia solet satis funesta comprobare.
Alibi dedi Dom. Caramuelem prudenter ad-
monentem de Religioso, etsi docto, etsi pro-
bo, etsi dotibus alijs æstimabili, si invitus
agat, si erga Religionem sinistrè affectus, ni-
hil posse sperari ab ipso, quod non meritò illa
possit periculis ex prava dispositione imminen-
tibus posthabere.
@@0@
@@1@434 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici.
§. XIV.
De Privilegijs circa dispensationem in peti-
tione debiti. Ad Caput. 210.
1219. DIctum de hoc & alibi, & in præ-De privile-|gio PP. Be-|nedictino.|rum circa|debiti peti-|tionem.
senti Capite privilegium PP. Be-
nedictinis concessum, quod est generale pro
omnibus, & per communicationem Societati
competit, convenienter explicatum. Quod
quidem mirum est in Compendio communi
fuisse omissum, cùm illud magni Scriptores
faciant, & meritò propter ejus amplitudinem
& firmitatem. Ideò autem fieri potuit, quia
immediata concessio Pontificia non fuit, licet
auctoritate Pontificis ab ejus Summo Pœni-
tentiario, ut ibidem dictum, emanarit; cùm
tamen aliæ PP. Franciscanorum adducantur,
quia immediatè à Pio V. sed vivæ tātùm vocis
oraculo prodierunt. Ex quo habetur privile-
gium dictum cum alijs apponi satis convenien-
ter potuisse; cùm tamen obvia esse possit ex-
cusatio, revocatiōnem scilicet oraculorum in
mentem Collectorum non venisse, quam ne-
que futuram unquam cogitare non immeritò
potuerunt. Sed Apostolica providentia in Se-
de sua altiùs videt, & humanarum cogitatio-
num sæpiùs prætervolat fallacia documenta.
In privilegio ergo prædicto ea est stabilita mo-
deratio juxta ipsius tenorem, ut ad ejusdem
usum approbatio ordinaria non sufficiat, & li-
centia ad audiendas Confessiones, in quocum-
que ille futurus sit communicatione gaudenti,
sed specialem deputationem requiri, non ali-
quorum, trium scilicet aut quatuor, sed eorum,
qui Prælatis benè visi fuerint, ut intra proprias
domos, aut extra illas facultatem sibi præsti-
tam, etiam extra Sacramentum Pœnitentiæ,
valeant exercere.
1220. Circa quod Mag. Acacius de Ve-Quid circa|illud Mag.|Acacius.
lasco Tomo 1. Resolut. 254. ita scribit Latinè
versus: Dico primò. Probabile est posse dictos Con-
fessarios dispensare in hoc impedimento petendi de-
bitum, quamvis in ordine ad hoc non sint designati
à suis Superioribus, (quamvis probabilius sit & se-
curius à suis esse Provincialibus designandos, etsi
semel sint, quamvis moriatur Provincialis, non ex-
pirat facultas concessa) Probatur assertum, Quia
per conceßionem Iulij Secundi Anno Dom. 1503.
confertur facultas Religiosis Monasterij S. Be-
nedicti Congregationis Vallisoleti, ut poßint ab-
solutè dispensare in præfato impedimento. I-
dem conceßit Pius V. Religiosis Minoribus Au-
no 1569. die 27. Septembris ut refert Com-
pendium Societatis IESV. V. Dispensatio §. 8.
Hæc ille. Qui in eo, quod asserit de absoluta
concessione deceptionem passus, cùm constet
privilegium dictum eas limitationes habere, de
quibus dictum. Præterea privilegium PP.
Franciscanorum in Compendio adductum, vivæ
vocis est oraculum, & limitationes etiam ha-
bet, quæ videri possunt in ipso, sic enim ibi:Compen-|dium Socie-|tatis.
Possunt nostri Confessarij, si sint viri docti, & juxta
formam Concilij Tridentini approbati, ex Commis-
sione Provincialis dispensare in foro conscientiæ ad<-P>@@
<-P>petendum debitum cum ijs, qui consanguineum, vel
consanguineam sui Conjugis post Matrimonium
carnaliter cognoverunt. Pius V. Franciscanis de
Observantia 27. Sept. an. 1569. ut in Manuscrip.
fol. 79. Hæc ibi. Quæ cùm ita se habeant, ex
illis probabilitas sententiæ dictæ nequit ulla-
tenus stabiliri. Neque satis facit prædicti Scrip-
toris doctrina circa vivæ vocis Oracula, dũ ait,
concessionem dictam pro PP. Minoribus jam
non esse Oraculum, quia Gregorius XIII. qui
B. Pio successit, Bulla speciali apud Emmanue-
lem Rodericium, Anno 1572. 11. Maij ex cer-
ta scientia, & ad perpetuam rei memoriam appro-
bavit, confirmavit, & innovavit omnia vivæ
vocis Oracula ab ipsius Prædecessoribus PP.
Minoribus concessa, unde illa jam pura Ora-
cula non sunt: & solummodò quæ talia cen-
seri debent, sunt ab Urbano VIII. revocata.
Non inquam satisfacit, licet & aliorum sit di-
versimodè aliàs applicata: Nam præter ingen-Quædam|disiecta re-|sponsio.
tem difficultatem in ea contentam, ex eo quòd
eò stante revocatio ferè inutilis redditur, cùm
maximus Oraculorum cumulus Religiones
spectet, inter quas communicationem esse &
Urbanus, & prædecessor Gregorius probè per-
spectum habebant; hoc loco in eo non insisti-
mus, sed in privilegiorum tenore, quandoqui-
dem in illis & docti Confessarij, & etiam spe-
cialiter designati à Provincialibus requirun-
tur.
1221. Adducit prætereà Dianam, qui ParteDiana ut|faveat.
5. Tract. 13. Resolut. 46. in fine ita sentit, id
quod Parte 3. Tract. 2. Resolut. 14. tradiderat
moderandum, quatenus ait non esse improba-
bile. Et quidem ille adductis pro contraria sen-
tentia priori loco Peregrino, Sayro & Joanne
Suarez, nihil eorum auctoritati deferendum
censuit, quia clariùs loqui debuerunt, unde
sententiam dictam sine patrono reliquit, & ita
de illa locutus, ut minimè probabilem videatur
reputare, sic enim ibi: Sed ego contrariam sen-
tentiam prorsus sustinendam esse puto, ut patet cla-
rißimè ex verbis privilegiorum &c. In citato er-
go Partis 5. loco ex notabili æquivocatione
id, quod diximus citato Cœlestino protulit, ex
eo scilicet quod ita agat de privilegijs addu-
ctis, ac si soli fuissent Societati concessa, &
ita cum ordinaria illa limitatione circa usum
particularium: cùm tamen ita non sit, ut evi-
denter constat, cùm de privilegijs PP. Benedi-
ctinis, & Franciscanis concessis agamus, unde
& illam P. Villalobos ab ipso Diana citatus suis
in Fratribus recognovit, & Diana quidem Re-
solut. 14. memorata sic ait: & ideò mihi constatQuid ille|pro Societa|tis usu.
quòd in Societate IESV hæc facultas committitur à
Provinciali particularibus Confessarijs, & non om-
nibus. Sic ille. Quod non propterea ab ipso di-
ctum, quia proprium illud Societati existima-
verit juxta genuinam ejus gubernationem, sic
enim frivola esset ejus observatio; sed quia
limitationem in privilegijs alijs Ordinibus cō-
cessis observatam deprehendit. Unde mirum
est ita alibi, quasi ab ea notitia peregrinum
censuisse. Et hæc quidem circa privilegia
communia, cùm tamen pro Indijs illud ex-
tet, quod & generalius, & expeditius, de
quo & dictum: neque modò erga illud oc-<-P>
@@0@
@@1@§. XV. De Privilegio Indorum circa Censuras. 435
<-P>currit quidquam, propter quod oporteat diu-
tiùs immorari, unde ad alia.
§. XV.
De Privilegio Indorum circa Censuras.
Ad Caput 22.
1222. DIctum & de illo copiosiùs Tomo 2.Circa ex-|communi-|cationem|contra hæ-|reticos, ut|Indi se ha-|beant. Et|quid circa|id Dom. So-|lorzanus.
Auctarij, Parte 6. Sect. 40. à n. 491.
Videtur autem contra resolutionem utrobique
firmatam id facere, quod habet Dom. Solor-
zanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 24. nu. 29. & 30. &
in Politica Lib. 4. Cap. 24. fol. 702. Col. 2. Sic
enim ibi: Absolutio tamen hæresis mentalis exter-
næsive completæ, propter quam excommunicatio
ipso jure incurritur, licet regulariter reservata sit
Summo Pontifici, vel Inquisitoribus Apostolicis,
qui ejus delegatam hac in parte jurisdictionem ex-
ercent, ut per Concilium Tridentinum Sess. 24.
Cap. 6. in fine, & ea quæ tradit Covarrubias in
Cap. Alma mater n. 15. &c. Adhuc tamen quoad
Indos, Archiepiscopi & Episcopi Indiarum, & alij,
quibus ipsi id commiserint, auctoritatem habent ab-
solvendi eos ab hæresis crimine, & ab alijs quibus-
cumque criminibus, exceßibus, & casibus reserva-
tis, tam in foro interiori, quàm exteriori, per Bre-
ve Gregorij XIII. concessum ad instantiam D. Phi-
lippi Secundi, pro ut refertur in Confeßinario Con-
cilij Limensis edito ann. 1583. sub finem, cujus
verba refert Fr. Ioannes Baptista ubi suprà fol.
242. subdens posteà cum Mag. Veracruce in suo
Compendio Verb. Episcopus, quòd Religiosi habent
in his partibus specialia privilegia, ut poßint omnia
illa, quæ Episcopus; inforo pœnitentiæ. Sic ille
priori in loco, in Politica autem satis illud com-
pertum: Y los mismos Obispos los pueden absolver
en el fuero interior y exterior de la descomunion.
que se incurre ipso jure por la heregia externa ò
completa &c. Confessionarij verba, de quibus
Auctor, dedimus Cap. 11. præsentis Tituli nu.
295. Errat autem citatio Fr. Joannis Bapti-
stæ, qui non n. 242. sed 442. ad finem inquam
Operis ea habet, pro quibus stat allegatio.
1223. Sed quidem quod circa excommu-Illam non|incurrere|firmatur.
nicationem à Nobis dictum & non levibus ra-
tionibus comprobatum est, prædicta minimè
convellunt. Quidquid enim de absolutione ab
excōmunicatione dicitur, stare quidem pro foro
externo potest, ut in ijs accidit, qui hæresim
exteriùs pronuntiarunt, cùm tamen interiùs
fidem retinuerint, quibus absolutio exteriùs
impenditur in S. Inquisitionis Tribunali, dum
non creditur de se testimonium perhibentibus.
Et rationes quidem, quibus generaliter proba-
tum est id, quod intendimus, hanc etiam par-
tem penitus comprehendunt. Et facilius qui-
dem ac verosimilius affirmari posset Indos ex-
communicationem incurrere impositam in
Cap. Si quis suadente, ob percussionem Clerici,
quàm illam, quæ in Bulla Cœnæ, & alibi con-
tra hæreticos: quia prior illa capi faciliùs po-
test, cùm adeò sit nota reverentia, quæ Cleri-
cis debeatur, & experientia ostendat eos offen-
dentes peculiaribus pœnis aggravari. Cùm ta-<-P>@@
<-P>men de Bulla Cœnæ, & Canonibus sacris con-
tra hæreticos nihil potuerint vel leviter odo-
rari.
1224. Quia verò n. 484. præsentis CapitisAuctoris|effata, quæ|videntur|contraria,|componun-|tur.
ita scripsi: Quòd ergo privilegium pro absolutione
à Censuris, non arguit veram incursionem in illas,
sed conditionalem, sicut in Ordinaria absolutione
dicitur, si fortè incurristi: & quia labente tempo-
re accidere potest, ut Indi capaciores ad spiritualia
reddantur, ut & nunc sunt plures, & sic obnoxij
Censuris: quo eventu plenum effectum habebit pri-
vilegium. Hæc ibi. Juxta quæ videtur asseren-
dum Indos dicto modo capaces in Censuras in-
Dostları ilə paylaş: |