2. citata Quæstio 6. ex qua sufficiat modò Cap.
Omnis, in quo sic D. Anacletus: Omnis oppres-
sus liberè Sacerdotum (si voluerit) appellet judi-
cium: & à nullo prohibeatur, sed ab his fulciatur
& liberetur. Si autem difficiles caussæ aut majora
negotia orta fuerint, ad majorem Sedem referan-
tur. Et si illic facilè discerni non poterunt &c. justè
ac Deo placitè coràm Patriarcha aut Primate Ec-
clesiastica negotia, & coràm Patritio sæcularia ju-
dicentur. Sic Pontifex sanctissimus satis apertè
significans quàm fuerit ab exordijs Ecclesiæ
consultum ut oppressis Superior in Ecclesia po-
testas subveniret. Id quod non remedio appel-
lationis tantùm, sed alijs in Jure contentis po-
test obtineri. Hinc illud apud Dom. Barbosam
in Collectaneis ad Concilium Tridentinum SeßionePro carce-|ratis quale|remedinm.
24. Cap. 10. nu. 2. ubi ita scribit: Episcopum in
his, ubi de visitatione aut morum correctione agitur,
omni & quacumque appellatione seu querela, etiam
ad Sedem Apostolicam interposita remota, quæ exe-Dom. Bar-|bosa.
cutionem nullo modo impedire aut suspendere va-
let, posse procedere, puniri, & exequi; dummodò
procedat sine processu, & sine scriptis, etiam car-
cerando, & carceratos detinendo: tunc enim si car-
cerati appellaverint, posse judicem appellationis co-
gnoscere de prætenso excessu in corrigendo; interim
tamen non impediri aut suspendi executionem eo-
rum, quæ ab Ordinario sunt decreta, de quo suprà
Seßione 13. de Reformat. Cap. 1. nu. 5. Qui
n. 11. id magis explicat dicens id posse Episco-
pum quin valeat recusari uti suspectus. In illa
ergo magna oppressione, qualis est carceratio,
remedium appellationis occurrit; sed quia dam-<-P>
@@0@
@@1@§. I. Circa recusationem Episcopi à Capitulo. 439
<-P>mum irreparabile est per appellationem, qua-
tenus ad præteritum non datur regressus; li-
cet esse justa carceratio possit, & visitationis
limites non excedens, pro qua non admittitur
appellatio, juxta citatum Caput. 1. Seßion. 13.
quia tamen remedio dicto est à Concilio pro-
visum loco eodem, ut in quantùm fieri possit
damnum prædictum minuatur. Quia verò sine
actis circa caussam nihil judex ad quem circa
gravamen dictum disponere potest, & carce-
rato non sit facilè de transmissione illorum
agere; sicut esse facile judici in caussa proce-
denti illa denegare, titulo visitationis præ-
tenso, in qua non est appellatio, ab Urbano
VIII. suo est Decreto firmatum, ut si per testiumVrbani|VIII. de-|cretum.
depositiones constiterit acta denegari appellanti,
tunc mandato tradendi acta poßit iudex appellatio-
nis adjicere, ne interim aliquid novi contra appel-
lantem intentetur. Ut videri potest apud Dom.
Barbosam circa citatum nuper Caput. n. 19. Ita-
que sine recusatione stare potest oppressorum
subventio: neque in casu nostro gravamen
illud irreparabile timeri potest, quandoquidem
totum Capitulum non est carceri mancipan-
dum, neque Ecclesia suis destituenda Mini-
stris, ut chorus penitus conticescat, aut divina
officia indecorè, & ita non sine scandalo pera-
gantur.
1232. Hoc ergo secluso gravamine, rogoPro incon-|venientia|urgetur.
quid aliud esse possit sola recusatione vitabile,
quando neque præfatum potest ejus beneficio
vitari? Nullum equidem assignari poterit, nisi
quod ad pecuniarias est pœnas revocandum.
Atqui illud remedio etiam potest appellatio-
nis amoveri, si in illis fuerit comprobatus ex-
cessus; si enim talis non fuerit, à nullo potest
Superiori judice prohiberi. Cumq́ue appellatio
non ita debeat injuriosa censeri, sicut recusa-
tio, ab hac quidem quando illa minimè est ne-
cessaria, temperandum. Neque enim in recu-
satione idem qui in appellatione servatur sty-
lus: in hac enim circa personam judicis nihil
tangitur, sed pro caussa, de qua agitur, acta ju-
dicialia loquuntur: in recusatione autem ju-
dicis violatur auctoritas, dum ea proponuntur,
quæ suspicionem, non quidem levem, sed benè
fundatam, injusti procedendi modi possint cui-
cumque ritè sentienti persuadere. Quod in ca-
su nostro præsertim videre licet: cùm de recu-
satione Episcoporum agatur, in quibus tituli
cognationis, amicitiæ cum collitigantibus, &
alij hujusmodi non inducuntur, sed inimicitiæ,
in qua odium formale, & charitatis ac gratiæ
justificantis destructivum continetur; quod
quidem in Episcopo verosimiliter suspicari,
sine illius gravi nequit injuria, dum illud ma-
nifestis ntis non se manifestum reddit.
Talia autem revera existere, creditu est profe-
ctò difficile in Episcopo, qui perfectionis sta-
tum profitetur. Et ut tale aliquid accidat, id
ipsi objicere, quando necessitas non urget, ne-
quit sine ipsius injuria consistere. Non esse
autem necessitatem ex dictis compertum ha-
betur: unde & graviùs provocandum meritò
timeri potest. Quod quidem à Gregorio IX.
prævisum, ut videre est in Cap. Suspicionis de
offic. judic. deleg. in quo sic ille: Suspicionis<-P>@@
<-P>caussa contra judicem aßignata, non ipse (qui for-Cap. Sus-|picionis de|off deleg.
san provocatus abesset) sed arbitri potiùs, coràm
quibus probatio est facienda, & ad quos omnia, quæ
ad hunc articulum faciunt, pertinere noscuntur,
possunt ad hoc terminum aßignare. Sic ibi. Circa
quod Glossa Bernardi sic habet Verb. Forsan:
Sed refert se ad id, quod contingere solet, licet nonGlossa Ber-|nardi Par-|mensis.
debeant moveri: tamen indignantur pro majori
parte: & ideò quòd forsan provocatus est contra
illum, non debet terminum ad hoc cognoscendum
aßignare, ne sibi obesset arctando ipsum &c. Id
autem quod ad provocationem spectat, ex ap-
pellationis nequit interpositione timeri: unde
remedium recusationis in casu præsenti minùs
debet conveniens & opportunum judicari.
1233. Quod equidem ex eo quod in citatoAmplior|probatio.
Capite additur, comprobandum venit, in quo
jurisdictio non penitus subtrahitur recusato,
quod ita conveniens visum est, quandoquidem
recusationis caussa poterit insufficiens censeri,
& sic recusans sub omnimoda recusati manere
potestate: unde & Glossa dudum adducti Ca-
pitis sic prosequitur: & licet sit provocatus, nonGlossa ejus-|dem.
tamen proptereà poterunt ipsum declinare quasi of-
fensum, cùm habeat jurisdictionem cessante proba-
tione suspicionis. ff. apud eum, à quo appelletur. l.
unica. Sic illa. Cùm ergo ita contingere possit,
& frequentiùs contingat, ut pro Episcopis fa-
vorabilis sententia feratur: Ecce recusantem
in manibus recusati. Quid jam ultrà? Succe-
det lis: in qua si victor, cum pudore recogno-
scere incipiet se fuisse in recusationis caussa
deceptum, si autem victus, ad appellationis re-
medium confugiet, & serò, ac post offensio-
nem Episcopi, ad id veniet, ad quod venire sine
præmissis incommodis potuisset. Et offensio-
nis memoriam non facilè delendam suspicari
meritò poterit, cùm præter eam, quam secum
affert offensionem, multa in ejus antecessio-
ne & prosecutione admisceri soleant, qui-
bus exacerbari recusatorum animi censuerunt.
1234. His addendum posse recusatum suæRoboratur|assertio ex|recusatione|frivola.
integritatis conscium, non obstante recusa-
tione in caussa procedere, dum frivolam & in-
justam reputat; pro quo Doctores, quos addu-
cit & sequitur P. Fragosus suprà nu. 222. Pau-
linus Berti in Praxi Criminali Regularium Cap.
14. Tit. 3. n. 52. & alij communiter. Non ob-
stante eorum sententia, de qua n. 1230. de caus-
sa, quæ revera non extet, nec probata sit; cùm
tamen, si probata fuisset, pro recusatione suffi-
ceret id, quod, ut ibidem dictum, sunt qui ne-
gant, absolutè loquentes, ut videri potest apud
Dom. Barbosam citato Voto 4. nu. 107. quibus-
cum ille. Et videtur prorsus inverosimilis sen-
tentia, & neque jure, neque ratione munita.
Quod enim non est, nullum habere potest ef-
fectum, ut est universaliter acceptum axioma.
Neque per fictionem juris hoc loco aliquid
comminisci. Ubi enim illud? Aliàs recusationi
cujusque poterit applicari, ut vera fictione ju-
ris reputatur. Si autem circa hoc appellatio in-
terponatur, jam in eum scopulum recusans
impingit, quem contenderat evitare, dum ad
appellationem recurrit, quam ut defugeret, re-
cusationis remedium amplexus fuerat, quod
opportunius reputarat.
@@0@
@@1@440 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici.
1235. Circa quod est etiam doctrina Lau-Iudicem|Sanctæ|vitæ non|posse recu-|sari.
rentij de Peirinis Tomo 1. de subdito Religioso.
Tit. de Obedientia quæst. 1. §. 2. quam ample-
ctitur Dom. Barbosa Voto nuper citato nu. 108.
qui asserunt virum notæ sanctitatis, & eximiæ
virtutis non posse recusari, quia caussæ recu-
sationis non sunt præsumendæ in illo, vitæ
enim eximia probitas non patitur proximum
persequi capitali inimicitia, aut gravi odio, vel
iniquo affectu. Pro quo & allegatur Joannes
Andreas in Capite postremo de Appellat. ubi ponit
exemplum in judice Monacho Cisterciensi, &
in quolibet homine sanctæ vitæ Ancharranus,
Butrius, Abbas, Imola apud eumdem, qui de
Carthusiensi, & de alio Religioso magnæ ob-
servantiæ. Adduntur & alij, sicut & Jacobus
Laurentius contrarium sentiens. Sed quid ille
inter tantos? Pro quo & P. Josephus Aldrete
de Religiosa disciplina tuenda lib. 2. Cap. 28. nu.Nec Reli-|gionis Præ-|latos.
33. de Religiosis loquens, juncta ratione,
quam ex Baldo adducit nu. præced. ubi sic ait:
Rectè autem judicavit (Pontifex) hoc maximèP. Aldrete.
expedire in Religionibus, in quibus rectè præsumi-
tur Superiores justitiam administraturos, ut ait
Baldus in Cap. 3. de Appellat. Sic ille. Ex quo &Cur non &|Episcopi.
videtur colligi posse à fortiori non esse Episco-
pum recusandum, quandoquidem statum vitæ
perfectæ profitetur, ut superiùs dicebamus,
quem tamen non profitetur Religiosus, sed
tendentiæ in illam, ut est communis Docto-
rum sensus, & est ante alios D. Thomas 2. 2.
q. 184. arti. 5. 6. & 7. Pro quo illud præ alijs
supponendum & præmittendum, quod tradit
Dom. Barbosa, dignissimus & ipse Episcopus,
Tomo 1. de Potest. Episcopi Tit. 1. Cap. 7. Glossa
3. nu. 1. quòd scilicet non solùm mortifero
peccato, sed etiam illius debeat suspicione ca-
rere. Id quod in caussa præsenti ritè cadit,
ubi de inimicitia agitur, propter quam vio-
latio justitiæ, & oppressio innocentis timea-
tur.
1236. Sed responderi ad hoc potest, ni-Objectio ex|eo quòd|Episcopi|possint jux-|ta lus Ca-|nonicum|recusari.
miùm præfato argumento probari, & eatenus
nihil, scilicet Episcopum non posse recusari;
cùm tamen oppositum in Jure expressum ha-
beatur. Cap. Accedens 2. & 4. Vt lite non conte-
stata. In quorum primo duo Episcopi, quia suf-
fraganei ejus, cujus agebatur caussa, legitimè
recusati declarantur. In altero propter consan-
guinitatem Consopicensis Episcopus in Bri-
tannia. Cap. Caussam. el segundo, de offic. dele-
gati, quia dominus erat adversarij collitigan-
tis. Cap. Insinuante eod. tit. quia adversarius
Episcopo erat familiaris. Cùm ergo Episcopo-
rum esse possit legitima recusatio, quæ supe-
riùs dicta non videntur sufficienti fundamen-
to consistere: unde inimicitiæ in illis possunt
præsumi, quæ capitales, aut graves sint: vel si
non tales, pro recusatione leves sufficere de-
bemus affirmare: quæ neque videntur posse
cum præfatis apta ratione componi. Sed qui-Circa id|observatio|peculiaris.
dem, ut verum sit, nec valens salva Juris au-
ctoritate negari, posse recusari Episcopum, id
tamen affirmare securè possumus in illo ti-
tulum inimicitiæ sine adminiculo alio mini-
mè contineri: neque illius ex depravato affe-
ctu ortæ fieri mentionem. Quod quidem ex<-P>@@
<-P>adductis Capitibus probari sufficienter potest:
unde circa inimicitiam simpliciter sumptam
attentio judicis est valdè necessaria, unde il-
lius perspecta qualitate pro Episcoporum sua-
deat auctoritate congruum dictamen effor-
mare.
1237. Est tamen circa hoc accurata GlossęCap: Cùm|oporteat,|de accu-|sation.|circa Epis-|coporum|tuitionem.
doctrina in Cap. Cùm oporteat, de accusationi-
bus, ubi præmittenda Capitis ejusdem species, sic
enim ibi: Sanè venientibus ad Apostolicam Sedem
G. & H. Canonicis Vicensibus, & multa enormia
contra Vicensem Episcopum proponentibus coram
nobis: quia illa non debebamus sub dißimulatione
transire, vobis inquisitionem illorum duximus com-
mittendam. Verùm dictus Episcopus antequàm ad
ad ipsum vestra citatio pervenisset, ad præsentiam
nostram accedens proposuit, quòd illi qui enormia
de ipso suggesserant, typo malitiæ potiùs, quàm
justitiæ zelo ducti nobis hujusmodi intimarunt:
cùm ipsi ejus sint inimici manifesti, & cum ejus
hostibus conversentur, consanguineosque suos ac com-
plices intendant ad testificandum producere contra
ipsum &c. Juxta quæ Innocentius III. con-
gruam decisionem adjungit. Et videre juvat
circa illa Pontificis dignissimam attentionem,
sicut & non insolitos Canonicorum adversus
Episcopos criminales spiritus, innocentibus
etiam infensos, ut credi ipsis facilè non debeat,
licet non penitus repellendis.
1238. Juxta prædicta ergo sic Glossa pro-Glossa cir-|ca inimici-|tiæ quali-|tatem.
cedit V. Inimicus. Patet hic quòd inimici nec ad
prosequendum inquisitionem, vel testimonium ad-
mittuntur, vel ad denunciandum, sive accusandum,
ut suprà eo Cap. 1. & infrà Cap, proximo. Sed non
determinatur quales inimicitiæ repellant hic ab in-
quisitione, vel testimonio. Et videtur quòd capita-
les, & conspirationes tantùm. Inf. de Simonia Cap.
Per tuas, 1. & inf. Cap. prox. & Instit. de excu-
sat. tit. §. Inimicitia. & §. Item si propter inimi-
citias, & ff. de Arbit. l. licet, quia non quilibet ini-
micus repellitur, sed ille tātùm, qui nimia familia-
ritate conjunctus est. ff. de Verbor. significat. l. lata
§. amicos. Item propter leves inimicitias non ex-
tinguitur legatum, ff. de adit. legati. l. 3. §. Non
solùm in fine. Sed contra videtur quòd propter le-
ves etiam repellantur: quia propter civilem contro-
versiam repellitur quis ab accusatione suprà de re-
stit. spoliat. Cap. Item cùm quis. Illæ dicuntur gra-
ves inimicitiæ, quæ sunt de statu hominis, vel de
bonis ejus 2. q. 5. Cap. Accusator. & argum. opti.
suprà de donationib. Cap. Propter ejus ingratitu-
dinem. Et C. de revocat. don. l. ult. ff. de excu-
sat. tut. l. Propter litem. Sol. Arbitrio judicis re-
linquitur quæ inimicitiæ repellant in talibus. Ar-
gum. in Authent. de testibus. §. Si verò dicatur.
Coll. 7. & suprà eod. Cap. Super his: & suprà. de
offic. deleg. Cap. Caussam. & dicit lex quòd non
semper repellitur testis, sed judex æstimabit an sit
ei credendum, vel non. ff. de quæst. l. 1. §. Præ-
tereà inimicorum. & §. Quæstionem. Sic Joannes
ibidem adductus, Andreas scilicet clarissimus
Canonum Sacrorum Interpres, licet & alius
fuerit Joannes Monachus Cardinalis Extrava-
gantium communium Scholiastes, & ipse ce-
lebris inter Interpretes. Citatus etiam in Cap.
Legitima, de appellat. in 6. & fortè is idem, qui
hoc loco.
@@0@
@@1@§. I. Circa recusationem Episcopi à Capitulo. 441
1239. Ex quibus pro Episcoporum aucto-Quid inde|pro Episco-|pis.
ritate tuenda id habemus, ut cùm inimicitiæ
qualitas juxta prudentis sit judicis arbitrium
regulanda, & in illis non debeat facilis præberi
ipsi assensus ob rationes dictas, rarò veniant
recusandi. Licet autem in Jure illæ habeantur
caussæ, ob quas recusari possunt, non est prop-
tereà asserendum sinistrè de ipsis judicari: sed
id litigantibus datum, ut sine timore possint in
caussarum suarum prosecutione procedere. Ita-
que Juri non est suspectus Episcopus, sed quia
esse litigantibus potest, eorum condescendit
infirmiori sensui, in quo & Episcopo consulit,
dum ipsum à molestis recusationis contro-
versijs amovet, & animi turbamentis, in quæ
possit incidere provocatus, juxta dicta n. 1232.
Quæ provocatio cessat, quandoquidem in Jure
recusationis debet caussa recognosci, & ut ait
ibidem Glossa adducta: Non debet judex proptereàGlossa.
moveri, quia non facit ei injuriam, cùm utatur
jure suo, suprà, de Elect. Cap. Cùm Ecclesia Vul-
terana ff. de injur. l. Injuriarum. §. 1. & hoc est
ei à Iure concessum: ut hic & 1. de appell. Cap.
Secundò requiris. §. 1. & Cap. Cùm speciali. Sic
ibi. V. Forsan. Circa quod Episcopalis pruden-
tia laudabiliter adhibenda.
1240. Ut autem ad præsentem casum præ-Circa præ-|sentis caus-|sæ conclu-|sionem quæ|faciant.
dicta revocemus, difficile sanè futurum est
Capitulo inimicitiæ caussas pro recusatione
sufficientes allegare, & circumstantijs dispectis
vix poterunt scandala, & alia Prælato inhono-
rifica devitari. Ubi & rogo an recusatio dicta
sit pro negotio aliquo speciali, an generalis pro
præsentibus & futuris? In quo quidem mole-
stias sibi inferendas conentur amoliri. Si priùs
dicatur, quod scripsi, scripsi. Hoc opus, hic la-
bor est. Posterius autem nequit rationabiliter
intentari, quia neque rationabiliter obtineri.
Neque in Jure tale aliquid succurret, quòd sci-
licet Capitulum maneat in perpetuo schisma-
te, à sui scilicet Capitis divisione, & in perpe-
tuæ inimicitiæ statu, inter eos futuræ, qui quo-
tidie concurrunt, & debent Episcopo mini-
strare. Immò contra id stat aperta decisio in
Cap. Consuluit de Appellat. ubi illud, quod si ge-
neraliter appellationem quis interponat pro omni
gravamine, quòd sibi posset contingere, hujusmodi
appellatio tenere non debet. Eamdem autem ra-
tionem esse de recusatione habetur in Cap. Su-
per eo. eod. tit. Jam quod ad molestias attinet,
inevitabiles ipsis futuræ, si Episcopus sua velitVisitatio|Episcopo ut|semper li-|ceat erga|Capitulum.
uti potestate. Visitare enim Capitulum quoties
voluerit valet, ut ex Decreto Concilij Triden-
tini constat Seßione 6. Cap. 4. de Reformat. pro
quo nequit esse recusatio, ut dictum n. 1231.
Circa quod & videndus Dom. Barbosa ibi:
nu. 12. id statuens, quod alibi, posse scilicet
visitatos puniri, sine judiciali tamen strepitu,
usque ad carcerationem. Pro quo & citata Al-Vide etiam|circa Cap.|10. Sess. 24.|n. 11.|Limitatio|quædam|rejecta.
legat. 73. n. 38. ubi tamen adducit Conlusitanũ
suum Gabrielem Pereira in Tractatu de Manu
Regia Cap. 7. de cognitione violentiæ num. 18.
Tomo 1. ubi tradit Visitantẽ etiam si recusetur,
posse procedere ad ulteriora, nisi quando ante
visitationem fuerat jam judicatus pro suspecto.
Quæ limitatio Scriptoris illius est, non benè
apud omnes accepti, & contra se habentis Con-<-P>@@
<-P>cilij Tridentini compertissimam sanctionem,
de qua nuper. Et mirum sanè fuerit recusatio-
ne id fieri posse, quod nullis exemptionibus, con-Concilium|Tridentin.
Dostları ilə paylaş: |