suetudinibus, sententijs, juramentis, Concordijs po-
test impediri. Ubi & notandum illud Senten-
tijs, ibi enim & sententia judicis, ad quem
recusatio pertinet, comprehensa, ut illa etiam
non obstante, potestas visitandi in recusato
debeat conservari. Et quidem judex talis, &
Metropolitanus præsertim, apud quem modò
caussa vertitur, pro Episcopali oportet aucto-
ritate tuenda fidelis patronus assistat, ne fortè
cum ipso, aut successoribus id fiat, quod ipse
erga Episcopum suffraganeum, minùs decorum
& honorificum, faciendum judicarit. Et porta
hujusmodi claudenda malitiæ, quæ (quidquid
de præsenti Capituli prætensione sit, circa
quam severiori non est animus instare judicio)
authentico abutens exemplo, ad inconcessa per-
tendat, ut aliàs D. Petrus Chrysologus. Mali-
tiam enim hoc in genere intervenire posse, &
obviandum illi, ex Avendaño, Paz, & Gre-
gorio Lopez tradit, & cavet Curia Philippica
Parte 1. §. 7. n. 13. In quo & morbum remedio
dignum agnoscit Innocentius Quartus, cui &
remedium adhibere conatus in Cap. LegitimaCap. Legi-|tima de|Appellat.|ln 6.
de Appellat. in 6. In quo quidem Canone id
correctum, quod ex Cap. Suspicionis, dictum
n. 1232. Statuitur enim, ut ipsis arbitris per iudi-
cem competens terminus præfigatur. Pro casu au-
tem nostro nihil obesse id potest; immò valet
conducere, quandoquidem ad plura se potest
extendere indignatio judicis recusati, cùm &
illi concedatur prætereà in caussa procedere, si
arbitri intra præfixum terminum recusationis
caussam minimè terminarint.
1241. Circa quod dubitat fortè quispiam,Difficultas|ex defectu|appellatio-|nis.
quomodo caussa prædicta recusationis apud
Metropolitanum judicem transigatur, quando-
quidem ad arbitros à partibus electos id spectet,
juxta Canones præcitatos: neque tale aliquid
ad ipsum devolvi queat, nisi via appellationis
legitimæ, pro quo & extat speciale Decretum
Urbani VIII. apud Dom. Barbosam in Colle-
ctaneis ad Concilium Tridentinum Seßione 13.
Cap. 1. & recusatio ipsa debet ante judicem
recusatum proponi. Sic enim expressè in Cap.
Cùm speciali de Appellat. ubi Innocentius Ter-Cap. Cùm|speciali.
tius ita statuit: Statuimus ut si allegaverit se iu-
dicem habere suspectum, coràm eodem caussam iu-Recusatio|coram recu-|sato præ-|sentanda.
stæ suspicionis aßignet, ut & ipse cum Adversario,
vel (si fortè adversarium non habeat) cum iudice
arbitros communiter eligat: aut si communiter
convenire non poßint, absque malitia ipse unum, &
ille alium eligat: qui de suspicionis caussa cognos-
cant: & si nequiverint in unam concordare senten-
tiam, advocent tertium, ut quod duo ex ipsis decre-
verint, robur obtineat firmitatis. Sciantque se ad id
fideliter exequendum, ex injuncto à nobis in virtu-
te obedientiæ sub obtestatione divini judicij distri-
cto præcepto teneri. Sic Pontifex. Et in casu
præsenti id accidit, quod parenthesi contine-
tur, cùm adversarium qui recusat non habeat,
& contra Episcopum negotium penitus diriga-Quid si fri-|vola recu-|satio à re-|cusato cen-|seatur.
tur: unde ipse & Capitulum eligere arbitros
debuerunt. Sed quia Episcopus recusationem
potuit frivolam reputare, juxta dicta; circa hoc<-P>
@@0@
@@1@442 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 13.
<-P>quidem potuit appellatio instrui testimonio
accepto: vel si haberi non potuit ab ipso, re-
cusationis repulsa comprobata, & voce appel-
lationis assumpta. Ex eo enim quòd quis non
audiatur posse appellationis remedium assumi,
in Jure habetur expressum. Sic enim Cap. Si-
gnificavit, & Cap. Significantibus. de Appellat.
In priori sic in casus propositione: Iudices hu-Cap. Signi-|ficavit &|Cap. Signi-|ficantibus|de appellat.
iusmodi exceptiones admittere noluerunt: quare Se-
dem Apostolicam appellavit. Posterius habetur
etiam in Titulo de libelli oblatione, & est 2.
ubi sic: A judicibus postularunt: quod cùm ipsi fa-
cere denegarent, ad nostram audientiam provoca-
runt. In eo ergo casu poterit Metropolitanus
recusato in recusationis judicio consentire, &
id erit convenientius: quia vix est credibile
contra Episcopum quidquam posse proponi,
quod urgeat, & in dubio favendum ipsi, quia
& pro eo adducta faciunt, & personam rei ge-
rit, unde currit notissima regula. Et quidem,
ut ampliùs urgeam, & pro veritate fundamen-
ta ipsius veritatis inculcem: in recusatione hu-
jusmodi, numquàm tales opponentur caussæ,
quæ evidentiam præ se ferant, & ita ad Sum-
mum rem in statu dubio constituant, unde id
currit, quod diximus, ut scilicet pro recusato
debeat pronuntiari. Sic etiam quamplurium
controversiarum radix amarissima penitùs
evelletur. In quo etiam alteri occurretur ab-
surdo. Si enim judex appellationi deferat, &
recusatum ut stet juri compellat, recusationis
caussas eo ipso videtur non leves reputare, &
præ judicio quodam arbitrorum sententiæ
præire, ut illi meritò conformare se ipsi possint
non inventuri ducem meliorem. Quod autem
recusatione admissa negotium ad Metropolita-
num remitti possit, in citato Cap. Cùm speciali
habetur expressum, de quo D. Carascus del
Saz circa leges Recopilationis Capite 9. nu. 230.
Ubi de Indijs specialiter. Et hæc pro casu præ-
senti satis, quæ utinam aliquando sint pro simi-
libus profutura.
§. II.
Circa Indicos Archiepiscopos difficultates ali-
quot enodatæ. Ad Cap. 5.
1242. QUod de Ordinibus dictum nonCirca Ordi-|nes non ac-|cepto Pal-|lio.
accepto Pallio, ijs pervisis, quæ
à Nobis dicta, doctus Prælatus, annuentibus
doctis alijs Magistris pro praxi amplecti mini-
mè dubitavit. Ubi quidem circa valorem Or-
dinum dubitatio esse nulla potest, siquidem ra-
tione prohibitionis subesse illa nequit, immò
in prohibitione ipsa futurus valor supponitur.Cap. Quòd|sicut, de|elect.
Cùm id non tamquàm simplex Episcopus, sed tam-
quàm Archiepiscopus facere videatur. Cap. Quòd
sicut, de Election. §. Super eo. Prohibetur ergo,
non ex eo quòd non sit revera facturus, sedEorum va-|lorem esse|indubitabi-|lem.
quia facturus indebito respectu. Idem constat
ex prohibitionibus alijs, contra quas qui ordi-
nati fuerint, ab Ordinum exercitio suspendun-
tur, nulla circa valorem dubitatione subeunte.
Sic varijs in locis Conciliorum, Juris Cano-
nici, & Pontificiarum Constitutionum, ut vi-<-P>@@
<-P>deri potest apud Scriptores de Censuris pertra-
ctantes. Et ut de alijs taceamus, sit satis Decre-
tum Concilij Tridentini Seßione 14. Cap. 1. deConcilium|Tridentin-
Reformat. ubi prohibitio extat circa Episcopos
alienos subditos ordinantes, & sic in fine: Ta-Vide P.|Azor To-|mo 2. Lib.|3. Cap. 34.|Quæsito 6.|minùs ta-|men pro-|bandum|circa id,|quod asserit|de Confir-|matione.
liter verò promotus ab executione Ordinum suscep-
torum, donec suo Prælato visum fuerit, ipso jure
sint suspensi. Sic ibi. Quod quidem adnotasse
oportuit, ne fortè ex dubio etiam probabili,
circa Ordines esse communis objectio possit,
de non admittenda opinione in praxi circa
usum Sacramentorum, ut necessarium prop-
terea sit ea sub conditione, juxta communem
Doctorum sensum, iterare.
1243. Circa quod difficultas etiam occurritCirca Oleo-|rum sacro-|rum conse-|crationem.
in consecratione Chrismatis, & Sacrorum
Oleorum: illa enim cùm ex Ordinatione Ec-
clesiæ, & ritibus constitutis ab ipsa consistat,
si ea desint, aut eorum aliqua, quæ de substan-
tia videantur, non videtur posse subsistere con-
secratio. Ubi neque probabili opinioni locus
esse potest, quia juxta illam Sacramentum
Confirmationis & Extremæ unctionis opinio-
ni manebit obnoxium, & ita dubium. Jam
quòd ad consecrationem prædictam Pallium
in Archiepiscopo requiratur ex prohibitione
constat in Capite citato. Et valde quidem sub-
stantiale requisitum apparet, cùm ad Ministri
personam spectet, qui minimè aptus ad fun-
ctionem prædictam judicatur. Neque est simi-
le quod est de Ordinum collatione dictum, quia
ibi institutioni statur Christi, & est pro eo
aperta declaratio, ut vidimus, quod secus in
præsenti accidit, ubi consecratio ad dispositio-
nem Ecclesiæ revocatur. Sed verò neque circaEsse etiam|prorsus|certam.
hoc esse rationabilis potest dubitatio, quia
prohibitio dicta minimè substantiam conse-
crationis attingit, cùm Minister aliàs sit pro ea
aptissimus & ritus plenè in ejus confectione
servetur. Id quod in citato Capite, Quod sicut, pa-
riter indicatum, neq; ullum inter ibi prohibita
discrimen assignatum, & facere revera, quæ
ibi dicuntur, asseratur. Sed tamquàm Archiepis-
copus facere videatur: ea inquam quæ Episcopo
ut tali congruunt, quidquid de alijs sit ad ex-
teriùs regimen spectantibus, ut est Concilij
celebratio, quæ Archiepiscopo secundùm su-
periorem competit dignitatem. Et quidem si
circa valorem Ecclesiæ versaretur intentio, id
insinuari aliquomodo debuisset, cùm tamen
non ita inveniamus factum, sed oppositum
apertè ut vidimus, indicatum. Cùm non liceat.Caput|Quod sicut.
Id tantùm ibi. Et manifestum est ex eo quòd
aliquid non licere dicatur, neutiquàm valorem
actus infirmari. Et præfata quidem verba supra
ea cadunt, quæ statim enumerantur; post quæ
sic Pontifex: Multùm profectò præsumit, qui an-
tequàm impetret Pallium, Clericos ordinare præsu-
mit. Hæc Innocentius. Ex omnibus ergo enu-
meratis in sola ordinatione præsumptionem ar-
guit, de qua fuerat interrogatus, sed cum mani-
festa valoris recognitione, ut de alijs ad Epis-
copalem gradum pertinentibus existimare si-
militer debeamus.
Jam quod ad Episcoporum consecrationemCirca Epis-|coporum|consecratio-|nem.
attinet, ut incertus illius valor sit ex eo argui
potest, quia sine dispensatione stare illa nequit<-P>
@@0@
@@1@§. III. Circa dispensationem pro Consecratione &c. 443
<-P>nisi tres Episcopi assistant: & pro consecratio-
ne ab uno Indicum extat privilegium, de quo
aliàs. Atqui quod in uno isto debeant concur-
rere canonica requisita, ex tenore concessionis
habetur, dum sic dicitur: Vt deinceps perpetuisBulla Pij|Quarti.
futuris temporibus, post eorum electionem, & assum-
ptionem huiusmodi, nullo autem sibi obstante Cano-
nico impedimento, à quocumque maluerint Catho-
lico Antistite &c. de quo in Additionibus nu. 87.
Consecratorem autem nondum habere Pal-
lium, inter Canonica est impedimenta com-
putandum: nec videtur verosimile velle Pon-
tificem ut ejus dispensatio locum habeat illo
extante, dum omnia removisse dilucidè com-Validam|esse ostendi-|tur.
peritur. Sed quidem idem circa hoc dicendum
quod circa præfata, & valor irrefragabilis asse-
rendus; ex parte enim consecrandi nullum esse
impedimentum supponitur, & ex parte con-
secratoris requisitum Pontificium verissimè
concurrit, cùm dicatur, A quocumque maluerint
Catholico Antistite. Impedimenti autem memo-
rati concursum excusat necessitas, quia est tan-
tùm pro decentia constitutum, & cùm Ordi-
num valorem non tollat, neque consecratio-
nis, quam multi censent non esse Sacramen-
tum, de quo in Additionibus n. 86. & videtur
etiam amplecti Mag. Acacius de Velasco Tomo
2. Resol. 298. in fine, ubi citato P. Azorio pro
contraria sententia ita subdit: Alij defenduntAn sit Sa-|cramentum.
non peccare (consecratum in statu peccati mor-
talis) quia per consecrationem nullum Sacramen-
tum, nec Characterem recipit: quod certò recipitMag. Aca-|cius de|Velasco,|adductus|etiam n.|875.
in actu consecrationis est tota potestas Pontificia &
Ordinis, qua potest ordinare, consecrare, benedica-
re, & ceteros actus Episcopales exercere. Sic ille,
nihil prætereà subjiciens, utpotè qui cum D.
Thoma sentire videatur, de quo citato in loco.
Quòd si Sacramentum sit, & ita nomine Or-
dinum veniens, ex eo nullum resultat obstacu-
lum, sed potiùs propositæ veritatis confirma-
tio: cùm constet Ordines, etsi prohibeantur,
validè conferri. Cùm ergo circa Ordinationem
Episcopi impedimentum non præstet defectus
Pallij, in concessione pro Indijs juxta formam
dictam, eodem modo credendum est processisse
Pontificem, ut nullo modo obstare velit, quod
in ordinario consecrationis modo neutiquàm
obstitisset. Unde nullo modo ad consequen-
tiam trahi potest, quod de Apostolicarum Lit-
terarum defectu citato Additionum loco est à
Nobis validissimè comprobatum, quod Cap. 3.
præsentis Tituli non leviter fuerat stabilitum, de
quo & alibi, circa quod & aliquid statim.
§. III.
Circa dispensationem pro Indijs ut unus pro
consecratione sufficiat Episcopus.
1244. DIctum de hoc citatis nuper locis,In dispen-|satione pro|consecratio-|ne Episcopi|an Pontifex|secutus|opinionem|minùs|probabilem|& tutam.
sicut & in Auctario non semel, un-
de hîc non hærebo. Ut probabile modò sit ad
consecrationem hujusmodi tres esse necessa-
rios Episcopos, plures D. Caramuel adducit
Auctores, qui & ita sentiunt, dispensationis
Pōtificiæ conscij, quam cùm negare nequeant,
Pontifices in eo probabilem censent sen-<-P>@@
<-P>tentiam amplexos, etsi revera minùs illa tuta
sit: quomodò enim minùs tuta esse nonD. Caram
possit, ex cujus praxi ea inconvenientia emer-
gunt, de quibus Capite 3. & alibi. Et eum qui-
dem in Apologemate, de quo Nos Tomo 1.
Auctarij sic philosophantem adducit P. Carde-
denas Tomo 1. Crisis cōtra ipsum Tract. 1. Disp. 15.
n. 127. & 128. & ad illa respondet nu. 132. &Quid P.|Cardenas|objectioni|D. Cara-|muelis|respondeat.
seqq. non concludere contra Fagnanum, quia
multæ opiniones numerantur ab Auctoribus
inter probabiles, quas tamen vir doctus à prin-
cipijs intrinsecis putat certas, vel certò falsas.
Quando autem absque ulla formidine judicat
certò falsas, eas non posse reducere ad praxim
probaverat Disput. 11. Cap. 15. Conclus. 1. Unde
respondere Fagnanus poterit Pontifices in ijs
casibus dispensasse, in quibus nonnulli dicunt
dispensare non posse, quando à principijs in-
trinsecis judicarunt dispensationes esse certas,
& defectum potestatis suæ, ad dispensandum,
certò falsum. Ideoq́ue non operatos esse for-
maliter secundùm opinionem minùs tutam,
sed secundùm sententiam, quam censuerunt
certissimè tutam à principijs intrinsecis. Sic do-
ctus Pater pro Fagnano, & pro se. Quod qui-Pro casu|præsenti|ut queat|admitti.
dem dispensationi, de qua agimus, adaptatum,
sustineri non incongruè potest, si & addatur
doctrina alia ejusdem Disput. 9. n. 125. ubi ait
id, quod viro docto accidere potest, ut quod
alijs est probabile, sit ipsi certum ex intimiori
penetratione: respectu Pontificis potiùs ad-
mittendum, cui certò promissa est Spiritus san-
cti assistentia, ne docturus Ecclesiam erret in
materia morum. Id autem quod ad dispensa-
tionem attinet, de qua agimus, materiam mo-
rum concernere ex adductis à Nobis in præsen-
ti Capite constat. Sed verò in omnibus dispen-Non gene-|raliter,|quia Papa|dispensans|non tollit|opinionibus|probabilita-|tem.
sationibus id accidere difficilis equidem propo-
sitio. Sic enim omnes illæ certitudinem omni-
modam præ se ferrent, nec posset illis penitus
reluctari, quandoquidem ex certa cognitione
descendunt, & cum assistentia Spiritus sancti.
Cùm tamen contrarium videamus, siquidem
post dispensationes plures sententiæ contra il-
larum certitudinem ut probabiles defendun-
tur. Quod quidem in dispensatione circa vo-
tum solemne castitatis videre est, quam D.
Thomas Pontificis potestati denegavit. CircaDe dispen-|satione|in voto|solemni|castitatis.
quod tamen ita scribit Mag. Acacius de Ve-
lasco Tomo 1. Resolut. 250. Ex dictis infero sen-
tentiam hanc D. Thomæ (2. 2. q. 88. arti. 11.) esse
securiorem & probabiliorem, & eius rationes esse
valdè fundamentales & profundas. Verum nihilo-Mag. Aca-|cius de|Velasco.
minùs est contrariam esse probabilißimam, & eam
defendere homines doctißimos, quam & sequentes
in voto Religionis aliqui Pontifices dispensarunt
cum quibusdam Principibus Religiosis profeßis, ut
à Religione exeuntes nuptias celebrarent. Sic ille,
aliquos statim recensens, & adducens Villa-
lobos p. 1. Summæ tractat. 24. de voto solemni
difficult. 15.
1245. Sed complures adducens tenet abso-Plures alij|pro illa.
lutè Diana Parte 8. Tract. 1. Resolut. 73. ubi
circa certitudinem dispensationum Pontificia-
rum eruditè discurrit, & Sylvestrum, Sotum &
alios adducit dicentes id quidem fecisse Ponti-
fices sed potestate, non jure: & fecisse qui-<-P>
@@0@
@@1@444 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 13.
<-P>dem probabilem Doctorum sententiam secu-
tus, sed non definisse. Et alia multa facere (ita
Sylvester) consuevisse quæ non sine offensio-
ne, at non jure. Ad quæ quidem sic ille: Cete-
rùm hoc est, argumenti vim fugere, non argumen-Diana.
tum solvere. Sed quidquid dicat ille, certè existimo
id fecisse Pontifices, & in re tam gravi & seria
Theologos & utriusque jurisperitos consilium dedis-
se. Sic ille. Sed quod ad præsens attinet insti-
tutum, sufficit quidem nobis Pontifices secun-
dùm probabilem Doctorum sententiam dis-
pensasse. In quo quidem Sylvester, ut omit-
tam, quod & ille omittere potuit & debuit, sic
locutus Voto 4. q. 5. Dico secundò, quòd dispensa-Sylvestri|responsio,|ut stare|queat.
vit de plenitudine potestatis, non de jure, quomodo
potest intelligi opinio S. Thomæ &c. Si ergo de
plenitudine potestatis: ergo potuit dispensare.
Quòd autem dicatur non de jure, eatenus stare
potest, quatenus se non est visus conformare
juris dispositioni in Cap. Cùm ad Monasterium deCap. Cùm|ad Mona-|sterium.
statu Monachorum, in quo statuitur pauperta-
tem, & castitatem adnexam Regulæ Mona-
chali ita esse, ut contra eam nec Summus Pontifex
poßit licentiam indulgere. Quod tamen facilem
habet solutionem. Et plures gravium Scripto-
rum dictus Scriptor adducit. Sed pergit ille,Illius no-|tanda|doctrina,|ex qua|redarguitur.
& ita loquitur: Vnde aliud est facere de facto,
aliud determinare quòd ita poßit fieri de jure: quod
si faceret Papa ut Papa, id est, ut caput, utens
adjutorio membrorum consultando factum, & fa-
ciendo quod in se est, ut sciat veritatem; tali deter-
minationi standum esset necessariò. Sic ille. Juxta
quæ procedit Dianæ solida consideratio. Et
revera incredibile est Pontifices in hujusmodi
dispensationibus ut capita non se gessisse, con-
sultatione adhibita, in qua non erat operosiùs
laborandum: quandoquidem ut fieri possit
quatuordecim apud ipsum suffragantur Aucto-
res, & gravissimi omnes, ex quibus Domini-
cani quinque, scilicet Paludanus, Hervæus,
Durandus, Hugo Cardinalis, Rosella, quos
cùm citasset, ita subdit: Et breviter S. Tho-
mas, qui oppositum tenuit, non habet secum nisi
Albertum, & veritatem &c. Cùm ergo tot ac
tanti pro Pontificia stent potestate, & Divum
Thomam circa hoc neque ipsi Scriptores Do-
minicani sequantur, si de antiquioribus loqua-
mur, ac solum ferè se S. Doctor inveniat: cur
non illorum sententiam amplexi Pontifices
potuerint. dispensare? Nec quidem definien-
Dostları ilə paylaş: |