Avctarii indici tomus quartus



Yüklə 19,02 Mb.
səhifə151/180
tarix30.07.2018
ölçüsü19,02 Mb.
#63903
1   ...   147   148   149   150   151   152   153   154   ...   180

do, ita ut certa penitus dispensandi potestas

evadat, sed probabilis, ne dicamus D. Thomæ

sententiam penitus reprobatam.

  1246. Audiendus etiam P. Philippus àP. Philip-|pus à SS.|Trinitate ut|faveat.

Sanctiss. Trinitate Tomo 3. Disput. 3. de Voto in



fine, ubi ita scribit: Quantum ad votum solemne

Castitatis Religiosæ, docet S. Thomas hîc arti. 11.

non posse dispensari à Summo Pontifice. Angelicum

Doctorem sequuntur plures, tum ex eius discipulis,

tum ex alijs, & ratio D. Thomæ est valde efficax: sed

nunc communior est contraria sententia, quam

etiam sequitur Caietanus hîc arti. 11. & alij Tho-

mistæ. Ego in hac re nihil determino; hinc enim

maxima mei in D. Thomam observantia: inde verò

Summa Sedis Apostolicæ reverentia, quæ non semel

hac potestate dispensandi in huiusmodi voto usa est,

ad silendum compellit, utramque sententiam in sua<-P>@@

<-P>probabilitate relinquendo. Hæc ille: juxta quem

Pontifices in dispensationibus, quæ proculdu-

bio extiterunt, probabilem sunt sententiam

amplexi, & amplexi quidem ita, ut probabili-

tatem contrariæ sententiæ non penitus abro-

garint, quam & post dispensationes dictus &

doctus Scriptor agnoscit, sic etiam subdens:

Vnde iuxta communiorem sententiam Summus Pon-

tifex potest in omnibus votis dispensare, etiam so-

lemnibus Religionis. Addit deinde peculiarem

explicationis modum ut cum dispensatione

possit D. Thomæ doctrina constare: quòd sci-

licet Summus Pontifex, utpotè supremus Su-

perior Religiosorum, & Vicarius Christi, non

acceptat vota solemnia Religionis, si gravis

Ecclesiæ necessitas aliud requirat: & tunc non

esset dispensatio in illis contra doctrinam D.

Thomæ, sed esset declaratio sola Pontificis,

quòd tunc occurrit conditio dissolvens votum

virtualiter conditionatum: non tamen hoc esset

propriè votum irritare, propter rationes quas

addit. Sed quidem juxta hunc dicendi modumModus qui-|dam illius|explicandi|reiectus.

corruit fundamentum D. Thomæ de consecra-

tione voventis ratione professionis, ex qua ha-

betur ut nequeat illam amittere, quod compa-

ratione calicis consecrati prosequitur Sylvester

juxta mentem S. Doctoris arguentis ex illoLevit. ult.|v. 9. & 10.

Levit. ult. v. 9. & 10. Animal autem quod immo-

lari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit,

& mutari non poterit, id est nec melius malo, nec

peius bono, quod si mutaverit, & ipsum quod muta-

tum est, & illud, pro quo mutatum est, consecratum

erit Domino. Cùm ergo ille, circa quem decla-

ratio Pontificis extat, ex consecrato non con-

secratus reddatur, fundamentum planè negan-

tis sententiæ corruit. Et pariter ex eo convin-

citur stare posse ut qui Deo consecratus &

mancipatus est, ad statum non mancipati &

consecrati redeat ex absoluta in Pōtifice parti-

cipatione Christi potestatis. Et quidem ex cōpa-

ratione adducta Calicis consecrati potest effi-Notanda|comparatio.

caciter redargui: siquidem ex defectu unionis

inter cuppam & pedem amittititur consecra-

tio, & simile aliquid accidit in Ara consecrata,

& patena; Sic ergo & in Religioso professo

accidere potest, ut dissolvente Pontifice unio-

nem, qua Deo ille mancipatus est, ad sæcula-

rem statum reducatur. Et quidem ratione de-

licti videntur Professi multi in triremibus cum

vilissimis hominibus remigare, quod quidem

plus est, & indignius, quàm per Matrimonij

Sacramentum ad sæcularem statum revocari.

Circa quod dici alia multa possent, sed quia

loci alterius illa, brevi hac simus delibatione

contenti, ex ea elicientes Pontifices in præ-

fata dispensatione probabilem fuisse opinio-

nem secutos, probabilitate oppositæ minimè

demolientes.

  1247. Pro quo & arguere possumus exCirca dis-|pensatio-|nem in ra-|dice Matri-|monij.

dispensatione circa radicem Matrimonij, pro

qua potestatem Pontifici multi denegarunt, &

tamen Bonifacius VIII. doctissimus Pontifex

eam exhibuit Sancio Quarto Regi Castellæ, &

posteà valde frequentes fuisse hujusmodi dis-

pensationes testatur D. Franciscus Ramos in

Allegatione de impedimentis Matrimonij nu. 51.

quam cum commendatione eruditionis & do-<-P>

@@0@

@@1@§. III. Circa dispensationem pro Consecratione &c. 445



<-P>ctrinæ proponit Diana citato Tract. 1. Resolut.

70. Cùm tamen ipse contrariam sententiam

teneat uti probabiliorem, ut videri apud eum-

dem potest. Vers. Et tandem, in fine. Pro eo-

dem militat responsio Gregorij XIII. à quo

hujusmodi dicitur dispensatio postulata, ad

quam respondit eam penitus negans, & addens

se non posse dispensare. Quod cùm sibi obje-

cisset P. Thomas Sancius, qui potestatem ag-

noscit Lib. 8. de Matrimonio Disput. 7. respon-

det sic n. 13. in fine. Ad responsum Gregorij XIII.P. Sancius|circa re-|sponsum.|Greg. XIII.

relatum nu. 3. fin. dic de illo non constare, atque

fuisse responsum tamquam Doctoris privati, quòd

fortè prioris fuerit opinionis. Sic ille. Stat ergo &

inter Pontifices diversas esse opiniones, & ex

eo constare, dum juxta illas dispensant, non

admere ipsis adversantibus genuinam proba-

bilitatem. Quod potest adhuc amplius compro-

bari ex eo quod tradunt Doctores circa dispen-

sationem in Matrimonio rato, pro qua potesta-

tem multi negant Pontifici, sed conceduntEt circa|Matrimo-|nium ra-|tum.

plures, de quo P. Sancius Lib. 2. Disput. 14. qui

nu. 2. quamplures diversorum adducit. Ubi &

sic arguit: Negari nequit quin saltem res sit dubia,



cùm pro hac sententia sint multi & gravißimi Do-

ctores, & bonæ rationes: ergo in hoc dubio standum

est sententiæ Pontificum, qui sæpè dispensarunt.

Sic ille. Juxta quem idem habetur ex hoc capi-

te, quod ex nuper dicto. Ubi & addendum

quod plus videtur urgere ex Diana suprà Resol.

62. qui Vers. 8. ita scribit: Dices, aliqui Doctis-Quid Diana|circa idem.

simi & Sanctissimi Pontifices hujusmodi dispensa-

tiones negarunt, existimantes se id non posse, Inno-

centius VIII. Adrianus VI. Pius V. ut refert Ledes-

ma infra (2. 4. quæst. 69. arti. 7. Col. 1.) Respon-

detur, tamquàm privatos Doctores ita respondisse,

quibus hac in parte prævalet dispensatio ab alijs

facta tamquam ab Ecclesiæ Pastoribus, quod de

Adriano VI. confirmat, quod dicit Rebellus lib. 2.

quæst. 15. Sect. 3. nu. 4. respondisse scilicet, se dare

quod posset, sed tamen credere nihil posse. Hæc

ille. Ex quibus & arguere etiam possumus,

quandoquidem non obstantibus dispensationi-

bus, quas prædecessores Pontifices impende-

rent, id renuerint successores, ex eo enim habe-

tur, quod est præsentis positionis intentũ, scili-

cet Pōtifices juxta probabiles procedentes opi-

niones cōtrarias in suę probabilitatis relinquere

possessiones, licet negari nequeat ex Pontificio

usu opinionium talium probabilitatem ita con-

firmari, ut sine temeritate dici nequeat illas

esse improbabiles. Quòd autem ut Pastores

dispensando procedant, non excludit probabi-

le judicium, quod ut privati Doctores retinent,

& incertitudinem præ se fert, quia & ad Pa-

storem spectat utilis ille procedendi modus: qui

& tribuendus est Pontifici etiam cùm negat,

quia id judicat esse conveniens: neque dis-

pensatio ab ipso ut à privato Doctore petitur,

& ita neque ut talis præcisè respondet: ut dis-

crimen circa hoc adductum non debeat valde

solidum judicari.

  1248. Juxta prædicta ergo non stat infal-Pontifices|non proce-|dere iuxta|opiniones|probabiles|ob certitudi-

libilis illa Spiritus sancti assistentia in præfato

opinionum usu, quam doctus Scriptor adscri-

bit, de quo n. 1244. sic enim ipsi obluctari mi-

nimè licuisset, cùm tamen non solùm à priva-<-P>@@

<-P>tis Doctoribus, sed à Pontificibus ipsis secusnem com-|paratam.

præstitum, evidenter fuerit demonstratum.

Jam quod ad intimam illam penetrationem

spectat, ratione cujus certitudinem ejus, de quo

agitur; assequantur, creditu est valde difficile,

quandoquidem non semper Pontifices doctio-

res alijs sunt, qui materias opinabiles pertra-

ctarunt: Jurisperiti quandoque, cùm illæ sint

Theologicæ: Theologi, cùm illæ adjus Ca-

nonicum videantur magis pertinere. Viris

enim doctis penetratio illa tribuitur, cùm jam

non de speciali assistentia Spiritus sancti certi-

tudinem inducente proloquamur, nisi tantùm

in ordine ad hoc, ut nihil improbabile decerna-

tur. Dispensavit Pius IV. & ante illum Pau-Exemplis|redditur|manife-|stum.

lus III. aliquoties ut ex Navarro refert P. Re-

bellus suprà n. 5. circa Matrimonium ratum:

quod tamen noluit Adrianus VI. ex eodem



n. 3. qui fuit sanè doctissimus, cùm tamen duo

illi, præclari quidem genere, prudentia, & vitæ

integritate, circa sapientiæ dotem, minimè

possint ipsi coæquari. Et quis dicat illos non

ita studio sacræ sapientiæ deditos plus in ma-

teria illa vidisse, & adeò profundè penetrasse,

ut certitudinem fuerint Adriano negatam, &

doctissimis alijs, assecuti? & Navarrus quidem,

quem etiam de præfatis dispensationibus testi-

moniũ perhibẽtem adducit P. Sancius n. præced.

citatus, affirmat ad petitionem suam præfatos

Pontifices illas contulisse. Sic ille in Summa



latina Cap. 22. nu. 21. Ubi & qui petivit, secu-

ritatem & præstitit, summa illa sapientiæ lu-

ce Pontificibus satis superque perspecta,

propter quam assistentem sibi ad talia vo-

luerunt.

  1249. Quid jam ad hæc? Fatendum pro-Concluditur|pro licita|opinionis|sequela.

fectò in eo philosophandi modo probabiliter

procedi, & quod de certitudine dicitur non esse

quidem certum. Quod cùm ita asseratur, in

eodem statu remanet difficultas, & nihil ab ad-

versantibus est eorũ positio ampliùs lucidata,

unde & standum dictis & ex professo probatis

de licita opinionis sequela, etiam ex adverso

stante aliquali formidine, quæ genuina ipsi

est, etiam cùm juxta illam possunt operari

Pontifices. Miratur autem P. Cardenas citato



n. 134. D. Caramuelem n. 147. dixisse Ponti-

ficibus pientissimis & prudentissimis licuisse

amplecti opinionem minimè tutam in praxi: ex

quo quilibet inferre poterit: Ergo nobis licet

sequi opinionem minimè tutam in praxi. Si

enim minimè tuta est in praxi: ergo operati

sunt cum periculo peccandi: ergo reipsa pec-

carunt; cùm sit peccatum exponere se pericu-P. Carde-|nas.

lo peccandi. Si ergo cupit ut debet (verba Au-

ctoris sunt) eas Pontificias dispensationes ut lici-



tas defendere, saniori consilio eas propugnabit, asse-

rendo eas certò licitas judicatas à Pontificibus, &

oppositas opiniones certò falsas, præcipuè in ijs ca-

sibus, in quibus probabilitas non tollit contingentiam

frustrationis Ordinum, Sacrificiorum; absolutionis

&c. Sed quidem non est multùm mirabile, siNon ad-|missus.

consideremus id, quod in Indijs à Pontificibus

est aliquando dispositum, de quo & dictum à

Nobis aliàs, circa Episcopos non ritè consecra-

tos, ex quo defectu non poterant non ea in-

convenientia, quæ insinuantur, resultare. Fuit<-P>




@@0@

@@1@446 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 13.



<-P>ergo eorum opinio aliquando non tuta, quate-

nus stante illa non poterat esse circa comme-

morata securitas, cùm tamen ex illius non ad-

hibito usu nihil tale sequeretur. Quod tamen

non tollit quo minùs dispositio talis debeat

prudentissima reputari, quia juxta occurrentes

circumstantias ita fieri est conveniens judica-

tum. Unde minimè sequitur peccasse Pontifi-

ces operantes juxta opinionem probabilem;

neque opus esse ad modum illum recurrere,

qui ab Auctore proponitur, & remanet im-

probatus.

  1250. Posset etiam dici Pontifices dumQuidam|dicendi|modus pro-|positus &|non ad-|missus.

probabiliter procedunt, numquàm errare. Quia

si circa ea, quæ sunt jure positivo disposita, dis-

pensatio versetur, circa illam amplissima est

illorum potestas. Si autem erga illa, quæ jus

divinum concernunt, idem contingere, quia

si juxta illud capacia sunt dispensationis à

Dei Vicario, existimandum est ab ipso conces-

sum, ne illius vacillet auctoritas, & falsi, vani,

ac nullius roboris quidquam ab eo prudenter se

gerente, & post consultationem seriam, oria-

tur. Quod tamen opinionum adversantium

probabilitatem non tollat, quia dum falsitas

non apparet, & verosimilia apparent funda-

menta, nec de modo illo divinæ providentiæ

peculiaris erga Pontifices constat, quilibet po-

test ut est dictum opinari, ut in omnibus acci-

dit opinionibus, quarũ una tantùm vera est, &

ita contraria falsa, licet probabilis. Sed contra

hoc opponi potest id, quod superiùs de Pontifi-

cibus dicebamus, qui dispensationes negarunt,

se illas non posse concedere protestantes: quod

quidem ita facere non potuisseut, si pro certo

haberent Pontifices suis in dispensationibus er-

rare non posse, neque credibile apparet, ut Deus

qui erga illos ne dispensantes errarent speciali

providentia est usus; circa alios ita se gesserit,

ut quod factum fuit ab ipsis, dum fieri non

posse testati sunt, plusquam virtualiter impro-

barint. Si enim negarunt tantùm ut minùs

convenientes, id quidem non obstaret, sic enim

& aliæ negantur, de quarum valore non extat

dubitatio: at cum protestatione impotentiæ

negasse plus multò est, & certitudinem, quæ

prætenditur, videtur demoliri.

  1251. Sed videndum an aliter possit diver-Alius ma-|gis peculia-|ris.

sitas ista componi. Ponamus ergo modò agi

de dispensatione, quæ numquàm sit ab Apo-

stolica Sede concessa, ut pro Matrimonio in-

ter duos fratres, aut si modus loquendi iste

non placeat, inter fratrem & sororem, ubi pro

stabilienda probabilitate nequit dispensatio

jam facta produci, sicut neque negatæ possi-

bilitatis ex authentico aliquo ipsius Sedis testi-

monio. Tunc ergo qui affirmant dispensari

posse, ideò ita judicant, quia fundamenta de-

prehendunt, quæ ipsis videantur sufficientia.

Qui autem negant, ideò sic sentiunt, quia ar-

bitrantur sufficientia fundamenta non extare,

nec talia esse, quæ pro parte adversa proferun-

tur. Deus autem clarissimè cognoscit an funda-

menta sint pro affirmatione sufficientia, an nō.

Demus insuper fundamenta pro affirmatione

sufficientia non esse, & quòd nihilominùs dis-

penset Pontifex. Tunc quidem non obstante<-P>@@

<-P>insufficientia videtur dici posse Deum ratam

habere dispensationem, ne res momenti tan-

ti in Ecclesia, & ab ejus Vicario disposita re-

ipsa subsit falsitati. Ita ergo dispensatione

concessa accedunt alij petentes illam à Ponti-

fice alio, qui tamen negat se illam posse con-

cedere. Tunc quidem sensus hujusmodi asser-

tionis verissimus est, scilicet attentis fundamen-

tis non videri talia, ut ratione illorum possit

quod postulatur indulgeri: quidquid aliàs sit

de peculiari Dei providentia dudum explica-

ta, quia Pontifex non juxta illam, sed juxta

ordinaria pro inquirenda veritate præsidia à

Christo suæ Ecclesiæ & Vicario relicta debet

illius gubernationem moderari. Unde neque

ex eo quòd sibi persuadeat divinam sibi non

defuturam providentiam modo dicto, debet si-

ne magnis fundamentis, & diligenti conside-

ratione ac Sapientium consilio in determina-

tiones hujusmodi prosilire. Quid ad hæc? NonQuid erga|illum.

equidem apparet inverosimilis discursus, ubi

nihil asseritur quod repugnantiam involvat

circa possibilem dispensationem, quod semper

supponendum est, quoties de processu juxta

opinionem probabilem agitur. Quòd autem

Pontificiam deceat dignitatem non videtur

posse in dubium revocari, ut stat penitus quod

ab Apostolo prædicatum Ecclesiam esse co-

lumnam & firmamentum veritatis, 1. Tim. 3.

v. 15. Neque miraculosa illa penetratio princi-

piorum in Pontificibus admiscetur, de qua nu-

per, ex quo inverosimilis redderetur. Quod

licet aliunde impugnari posset, volo tamen ut

jacet, sua cùm integritate relinquere, forsitan

alijs placiturum, quod in Dei gloriam, & sui

Vicarij cedat honorificentissimam, & proxi-

mam divinæ Majestati his faustis diebus,

quibus novi Pontificis creationem faustissi-

mam celebramus, Innocentij inquam XI. crea-Innocentij|XI. creatio|& elogium.

ti quidem die 21. Septembris, præcedentis

anni 1676. Sed creationis pro Peruvianis istis

regionibus notitia diutiùs retardata. Et habeo

quidem apud me tres illius Italicas relationes,

in quibus eximia pro dignitate tanta in nostro

Innocentio prædicantur. Vivat ergo diu Ec-

clesiæ, vivat felix.


§. IV.

Circa habitum Indicorum Episcoporum.



1252. NIhil circa illum pro illis specialeCirca|habitus|materiam,|colorem,|& alia,|quid D.|Villaroel.

jure dispositum invenimus: ad-

dendum tamen hoc loco aliquid, quod legi uti-

liter queat, si & ad praxim adsciscatur. De

materia & colore præcipua disputatio, pro qui-

bus D. Villaroel Tomo 1. Gubernationis Eccle-



siasticæ pacificæ, & duorum gladiorum (quos ipse

cultellos vocat) unione Quæst. 2. Arti. 1. accura-

tè discurrit, & sequentia statuit. 1. Posse Epis-

copos etiam Regulares uti Cappa magna seri-

cea. 2. Circa colorem posse Regulares id ip-

sum, quod alij ex gremio Clericali, cum mo-

deratione tamen ab ipso servata circa colorem

rubeum. 3. idem etiam quoad vestes alias,<-P>

@@0@

@@1@§. IV. Circa habitum Indorum Episcoporum. 447



<-P>quæ & possunt in Religiosis esse olosericę. Cir-

ca Episcopos autem Augustinienses ita scri-

bit: Religiosi Episcopi Divi Augustini, Pa-De Episcopis|Augusti-|niensibus|quid ille.

rentis mei, habent in suo habitu aptum colorem pro

serico. Quod si ex aliquo aliquantulùm attrito, &

quod splendore suo oculos non attraheret, non con-

demnarem si in die quopiam valde festivo habitus

esset sericeus. Sic ille, qui paulò post habitum

religiosum sericeum levitatis arguit, præsertim

si albus sit, quia vix reperiri potest tela coloris

hujus, quæ splendida non sit: adducit tamen

Alcedum, cujus illa sunt verba: Respondeo de-

bere uti vestibus fulgidis & honestis. Videtur ergo

censere non posse cum albedine non conjugari

fulgorem, ex quo & indecentia, de qua nuper,

redditur manifesta. Circa colorem autem, si

mutetur habitus forma, nihil dicit, supponens

forsitan eum, qui Religioni est proprius, reti-

nendum. Circa equestrem ornatum sericea

admissa, & usu comprobata.

  1253. Pro quibus videndum quid sit sa-Cætemonia-|le Clementis|VIII.

cris Sanctionibus constitutum. In Cæremoniali



ergo Episcoporum, jussu Clementis VIII. cum Bulla

pro illius usu sic habetur Lib. 1. Cap. 1. Tunc &

non priùs (quàm fuerit in Consistorio Ecclesiæ præ-

fectus, & amplæ coronæ formationem in capite)

super vestem inferiorem talarem, cùm extra domum

exibit, induet aliam vestem breviorem apertam, ut

per scissuras brachia extrahi poßint: quòd genus

vestis Mantelletum vocatur. Vestes autem hujus-

modi, erunt vel ex lana, vel ex Camalotto coloris

violacei: nullo autem modo sericeæ. Sic ibi. Ubi

sericum videmus penitus abdicatum: si quid-

quam citati Pontificis urget auctoritas, qui

citata in Bulla sic habet: Idcirco CæremonialeBulla|ejusdem pro|illo.



Episcoporum hujusmodi jussu nostro emendatum

& reformatum, Motu proprio, & ex certa scientia,

ac de Apostolicæ potestatis plenitudine, perpetuò

approbantes, illudque in universali Ecclesia ab om-

nibus & singulis personis, ad quas spectat, & in fu-

turum spectabit, perpetuò observandum esse præci-

pimus & mandamus: ac Cæremoniale hujusmodi sic

emendatum & reformatum nullo unquam tempore

Yüklə 19,02 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   147   148   149   150   151   152   153   154   ...   180




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin