dem in eo antinomia nulla. Licet enim modò
percelli. Quòd autem hucusque non placeat,
randis ageretur. Ubi quod de privilegijs dixi-
etiam anteferri. Esse autem concessionem di-
pro Indis privilegium inveniri. Pro quo sunt
quid ad privilegia spectat prosecuti. Sit tan-
distineri hac in caussa non multùm debeamus.
@@0@
@@1@436 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici.
<-P>diebus Veneris cujusvis Quadragesimæ devotè Pro-
ceßionibus publicis, in partibus & locis transmari-
nis, ad orandum pro conversione Gentilium & hære-
ticorum prædictorum, juxta ritum Ecclesiæ Roma-
næ institutis interfuerint, trium annorum: reli-
quis verò omnibus eisdem Proceßionibus præsentibus
contritis & confeßis, unius anni Indulgentiam elar-
gimur. Sic concessio. Ubi quidem notatu di-
gnum occurrit valde majus concedi lucrum
ijs, qui Processionibus interfuerint, quàm il-
lis, qui præsentes fuerint; cùm tamen interesse
nihil sit aliud, quàm esse aliquem præsentem.
Iucundos facias suæ interesse festivitati. Sic in
Oratione Vigiliæ Assumptionis. Tui beatusHymnus|S. Iacobi|Majoris.
pluribus Notis amoris maximi. Quòd testis usque
interfuit Reconditis mysterijs, Divus scilicet Ja-
cobus Hispaniæ Patronus. Circa quod dictum
citata Sectione 41. Sed pro majori luce adden-Interesse|quid pro-|priè.
dum interesse non solùm significare præsentem
adesse, sed etiam aliquid gerere, de quo agitur,
& nos dicimus Intervenir; quod ex benè Lati-
nis habemus: unde & vox Interesse descendit
pro commodo alicujus, ex eo quòd in negotio
intervenerit. Sic ergo in præsenti interesse Pro-
ceßionibus est intervenire in ipsis, unum scilicet
esse ex integrantibus Processionem, & ordina-
tè procedentibus. Præsentes autem dicuntur,
qui modo quolibet adsunt, etiamsi partes ag-
minis ordinati non sint, sive aliquantulùm
distantes progrediantur, five ad videndum pio
affectu concurrant, & non curioso tantùm
aut vano respectu, id quod non obscurè innui-
tur, quandoquidem contriti & confessi dicun-
tur adfuturi, & juxta institutionem piæ ejus-
modi functionis, cùm ad orandum pro conver-
sione Gentilium & hæreticorum instituta sup-
ponatur. Et majus quidem spirituale lucrũ me-
ritò prioribus constitutum, ut omnes ad præ-
fatum procedendi modum invitentur: sunt
enim multi, qui minùs se illi accommodant,
nescio quo improbando pudore, aut etiam
molestiæ, si longius sit conficiendum spa-
tium, declinandæ caussa, cùm etiam & ho-
nesta possint impedimenta piè etiam affectis
obvenire.
1226. Occasione autem non revocatarumIndulgen-|tias à Pau-|lo V. revo-|catas etiam|nunc vige-|re, ut probet|Mag. Aca-|cius.
Indulgentiarum, de quo nu. 485. citato, juvat
nonnihil circa generalem revocationem illa-
rum quæ Religiosis propriæ, aliquantulùm
immorari. Constat enim illas à Paulo V. revo-
catas, & ad duodecim tantummodò redactas,
de quo dictum aliàs. Nihilominùs Mag. Aca-
cius de Velasco Tomo 2. Resolut. 102. per erro-
rem 103. constanter defendit, non obstante
revocatione, illas suo pristino in vigore persi-
stere, adductis pro eo Hieronymo Rodriguez:
Joanne Soria, & Martino à S. Josepho, quorum
fundamenta sunt, quia ipse Paulus V. post re-
vocationem dictam confirmavit privilegia,
gratias, & indulta spiritualia, subdens se reno-
vare, ac de novo concedere privilegia confir-
mata à Clemente VIII. cum omnibus suis de-
cretis, clausulis, & declarationibus, quæcum-
que illa sint. Et Clemens VIII. clarè & ex-
pressè sua in confirmatione Indulgentias con-
cessit. Deinde quia ipse Paulus V. quadam in
occasione asseruit nomine privilegiorum, &<-P>@@
<-P>indultorum spiritualium se Indulgentias in
confirmatione intellexisse, quas Brevi alio re-
vocarat. Quod ita declaravit Fr. Ludovicus à
S. Joanne ex Ordine PP. Minorum. Cùm
enim Commissarius esset in Romana Curia,
& apud præfatum Pontificem instanter age-
ret, ut ante verba illa Indulta spiritualia Indul-
gentiæ ponerentur; respondit Pontifex, non
benè accipiendum, ut qui paulò ante Indul-
gentias, abrogaverat, statim illas Religiosis
& Monialibus expressè largiretur: seq́ue suffi-
cienter voluntatem suam declarare, cùm Breve
Clementis VIII. confirmaret cum omnibus &
singulis in eo contentis clausulis, sub quacumque
forma & expreßione verborum. Quo in Brevi ex-
pressè habetur verbum Indulgentiæ. Cùm ergo
Pontifex intentionem suam ita declaraverit,
manifestum relinquitur posse hodie Religio-
sos lucrari Indulgentias ab ipso revocatas, sicut
& illas, quas est postmodùm dilargitus, præfa-
tas scilicet duodecim; unde ex revocatione
tantùm abest ut incommodi quidquam circa
hunc spiritualem thesaurum Religiosis obve-
nerit, ut magnum potiùs commodum occasio-
ne ejusdem reportaverint: quandoquidem &
antiquioribus gaudent Indulgentijs, & novis,
ijsque profectò insignibus perfruuntur: adeò
testimonium à P. Ludovico à S. Joanne post
adhibitam instantiam potuit prævalere. Pro
quo & stat Fr. Joannes à Cruce Lib. 2. de statu
Religioso Cap. 3. Dub. 5. Vers. Tandem ista, ubi
affirmat in præfata Bulla Pauli V. Indulgentias
contineri, etiam per communicationem cum
alijs Ordinibus concessas. Et ita prose citat ip-
sum præfatus Scriptor, sicut & Ausonium
Noctinot in Summa Dianæ Verb. Regularium
Indulgentiæ: Sed prorsus aberrans, cùm abso-
lute affirmet incredibile esse Paulum V. id
quod dudum statuerat statim revocasse. Et
ejus quidem resolutio respondet Auctori suo,
qui Parte 4. Tract. 4. Resolut. 20. post addu-
ctum modum dicendi Hieronymi Rodriguez
ita subdit: Sed ego non discederem à sententiaDiana.
Portel. Sic ille & Portel quidem pro sententia
contraria magnam ab auctoritate ita sentien-
tium illi auctoritatem conciliarat, pro quo In
dubijs Regularium V. Indulgentian. 12. §. Secun-
dùm principale.
1227. Sed verò præfatis non obstantibusVigere illas|damnata|ab Alex.|VII. Propo-|sitio.
Alexander VII. Propositionem dictam inter
damnatas collocavit, estq́ue ordine 37, tenoris
sequentis: Indulgentiæ concessæ Regularibus, &
revocatæ à Paulo V. hodie sunt revalidatæ. Quid-
quid ergo P. Joannes à Cruce circa Pauli V.
concessionem protulit, nullius momenti fuit,
neque à Pontifice ratum est ac firmum ullate-
nus iudicatum; quidquid bonis alijs Aucto-
ribus facilè credulis pia inclinatio in suarum
Indulgentiarum possessionem celerem persua-
sit. Et Hieronymus quidem Rodriguez, qui
prior in hujus caussæ patrocinium scripsit in
Compendio qq. regular. Resolut. 77. nu. 45.
ita scribit: Vellem equidem quòd hic articulus cla-Hierony-|mi Rodri-|guez auda-|cia notata,
riùs & apertiùs, tamquàm res gravißima à Domi-
no Papa per suas litteras nobis innotesceret: interim
tamen dum non apparet de expreßiori mente suæ
Sanctitatis, probabiliter possunt Religiosi uti<-P>
@@0@
@@1@§. XVI. Circa Indulgentias. 437
<-P>præfatis Indulgentijs. Sic ille. Qui profectò
hac in parte non sine aliqua audaciæ nota vi-
detur processisse. Cùm enim rem gravissimam
fassus fuerit, nec de Pontificis expressa mente
constaret, ubi & assertio incredibile aliquid
præ se ferebat: illam non debuit aperire por-
tam, qua data Religiosi minùs cauti ruerent,
non sine ipsorum pudore à Pontifice seris va-
lidissimis occludendam. Instabat P. à S. Joanne
ut Paulus V. Indulgentias juberet apponi ante
Spiritualia indulta. Recusat ille, & meritò, ne
in ipso animi levitas argueretur, quod nuper
ædificaverat, statim destruente. Et cùm suffi-
cere dictis Religiosis, quod de Indultis spiri-
tualibus dixerat, affirmarit, ad Indulgentias
esse referendum, pia cupiditas æstimavit. Et
hinc res illa gravissima in novum statum com-
mutata, probabilitate vulgata ab eo, qui tem-
peratiùs sensit, cùm tamen alij & clarum &
certum pronuntiarint. Et Pontificem quidem
rem concessisse, sed vocem denegasse, illo
amoliendi judicij levioris notam indignam in-
tuitu, incredibilius profecto est, & viro pru-
dentiæ tantæ, sancto etiam respectu supremæ
auctoritatis, indignum. Cùm aliàs revera id
quod aversabatur, incurreret. Nolebat enim
id concedere, quod nuper fuerat post conside-
rationem seriam & profundam, concessione
indignissimum arbitratus, ne levitati judicij
tribueretur. Atqui re ipsa concessit: ergo in-
conveniens perseverat. Neque enim concessio
intrà sola PP. Minorum claustra remansura,
sed vulganda per orbem, ut experientia com-
probavit.
1228. Neque ex Bulla Clementis VIII.Ex Bulla|Ciem. VIII.|non posse|argui.
argui verosimiliter potuit: nam quod ad In-
dulgentias attinet apertè fuerat revocatum. In
confirmatione autem cùm Indulgentiæ non
inveniantur memoratæ, pro illis concessionem
non stare, quivis ritè ac rectè judicans cum
Portellio, sibi debuit persuadere; cùm & Pon-
tifex Indulgentias apponi tantopere recusarit:
quidquid in confirmatione clausulæ illæ, de
quibus nu. 1226. videantur indicare. Sub qua-
cumque forma & expreßione verborum. Id siqui-
dem non sufficere ipso, qui impetravit, apertè
censuit, dum pro expressione Indulgentiarum
constanter laboravit. Cùm ergo illæ non suf-
ficerent, de illarum efficacia, utpotè sub qua-
dam generalitate tendentium, validum sumi
non potuit argumentum, subintrante notissima
Juris regula, quod in generali concessione non
veniunt ea, quæ quis non esset in specie vero-
similiter concessurus. Quod præsenti in nego-
tio contingere quis non videat? Cùm sit in-
verosimile Pontificem non uni, aut alteri, sed
Religiosis omnibus concessurum ea, quæ heri
maturitate judicij maxima censuerat abrogan-
da. In quo quidem idipsum deprehendo quodPro invali-|do usu|quoad re-|servata in|Religiosis|Bullæ Cru-|ciatæ argu-|mentum op-|portunum.
circa Bullam Cruciatæ, de quo Tomo 1. Tract.
5. n. 336. ex eo enim quòd P. Leander sup-
plicationem interpositam à Rege nostro Phi-
lippo Quarto asseruit, quia ita sibi dictum à
Dom. Arauxo, id sufficiens visum est, ut Bulla
Urbani VIII. prohibẽtis usum Religiosis quo-
ad reservata non debeat urgens reputari. Et
quid ad hæc Pontifex? Testimonium in casu<-P>@@
<-P>nostro ejus, qui testis instrumentalis censeri
potuit, levissimum reputatum, stante contra il-
lud rationum urgentium apparatu. Quid jam
ergo de testimonio illo testimonij alterius, ex
alterius etiam testimonio pronuntiantis, & in
re quidem non minùs gravi, sed compertissi-
mè graviori, ob animarum pericula, quæ circa
usum Indulgentiarum non ita possunt immine-
re? Ubi & audiendus P. Guiniparus in Iuris
Pontificij defensione Disputat. 2. Quæst. 4. Cap. 3.
nu. 16. ubi ita scribit: Nec testimonium Reli-
giosißimi P. Ludovici à S. Ioanne Evang. juvat
pro adversarijs, tum quia authenticè non con-
stat, nec dicto ejus creditur, quia sunt verba par-
tis &c.
1229. Et quidem non video cur ReligiosiHabere|illos suffi-|cientem In-|dulgentia.|rum the-|saurum.
non debeant esse circa Indulgentias Pontificia
moderatione contenti. Est enim Orbis Chri-
stianus Indulgentijs abundans, & possunt illi
omnibus generaliter concessis perfrui, & insu-
per proprijs, ratione quarum non id habent so-
lummodò, quod sufficere ipsis possit, sed &
quod possit redundare. Sit pro eo comproban-
do quotidianum exemplum à præfato Mag.
Acacio adductum aliosq́ue secuto Resolut. 101.De Indul-|gentia|salutationis|Angelicæ.
n. 4. ubi sic ille: Ex quibus omnibus infertur om-
nes fideles Christianos lucrari Indulgentiam ple-
nariam recitantes post solis occasum ter Ave Ma-
ria cum illis versiculis consuetis ad tres Campanæ
pulsus, quamvis ignorent quod recitatione illa in
forma dicta Pontifex (Adrianus) Indulgentiam
fuerit impertitus. Sic ille Latinus redditus.
Licet autem quod de ignorantia dicitur, proba-
bile tantùm sit, id quidem facili notitia ad cer-
titudinem revocatur. Et an non Indulgentia
talis, & quotidiana & facilis sufficiens esse
queat, cùm quotidiano debito competens,
immò & supereffluens suppetat satisfactio?
& sunt etiam plurimæ aliæ ex communibus,
ut roborata divina fiducia in pace in idipsum
possit Religiosus dormire & requiescere. Quod
si & ijs communibus Indulgentijs addanturEorum inde|felicitas.
propriæ, id quidem eveniet, quod ab Evangeli-
co Vate dictum circa ipsorum requiem, cùmIsaiæ 32.|v. 18.
sit futura opulenta. Et sedebit populus meus in
pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciæ, & in
requie opulenta. Isai. 32.
v. 18. Ad quem ego,
finem Titulo præsenti imponens, jam nunc,
adultæ noctis imperio, tendo, sequenti, Deo
benè juvante, post matutinam lucem, initium
præbiturus.
@@0@
@@1@438 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici.
CIRCA
TITULM
DECIMUMTERTIUM.
De Indiarum Episcopis.
§. I.
Metropolitanus ut queat in caussa recusati
Episcopi suffraganei à suo Capitulo pro-
cedere.
1230. POsse quidem à Capitulo recusari
Discursus|præsentis|occasio.
Episcopum explorati juris est, ne-
que pro Indijs quidquam est
quod obstet. Quia verò his diebus contra Epis-
copum quemdam interposita est recusatio, &
coram Metropolitano caussa pendet, visum est
nonnihil circa illam hoc loco inseruisse, &
circa convenientiam potiùs, quàm circa juris
competentiam, meum, qualecumque illud sit,Episcopus|recusari|potest.
judicium propalasse. Episcopus quidem à suis
potest Clericis sicut & ab alijs, recusari. Cap.
Si quis, el segundo, deforo compet. sic enim ibi: Si
quis contra Clericum caussam habuerit, EpiscopumCap. Si|quis de fo-|ro co npe-|tenti.
ipsius adeat, qui si ut suspectus fuerit recusatus, exe-
cutor ab eo deputetur &c. Ubi quidem incertum
apparet à quo ut suspectus fuerit recusatus, an
ab actore contra Clericum, an à Clerico ipso.
Circa quod Glossa nihil expressit, quia quod
ad caussam attinet, parùm interest quòd ab
uno aut altero processerit recusatio. Ubi de
Glossa incerti Auctoris loquor sic se habente:
Coràm suo Episcopo conveniendus est Clericus, qui
si recusatur, dabit delegatum partibus non suspe-
ctum. Sed Panormitanus recusationem Clerico
esse adscribendam affirmat, qui & reus. Ber-
nardus autem Parmensis utrique, ita scribens
verb. Actor. Supra dixit quòd Reus potest recusareBernardus|Parmensis.
Ordinarium, & actor similiter, ut hic dicit. Sic
ille. Est ergo certissimum posse Episcopum à
Clericis recusari. Pro quo & est Cap. Placuit
1. & 2. Quæst. 6. Caussæ 2. quorum prius sic
habet, Placuit ut à quibuscumque judicibus Eccle-Cap. Pla-|euit. 1.
siasticis ad alios judices Ecclesiasticos (ubi est au-
ctoritas major) fuerit provocatum, audientia non
denegetur. Sic S. Julius Pontifex. Secundum
autem ita: Placuit ut Presbyteri, Diaconi, velCap. Pla-|cuit 2.
ceteri inferiores Clerici in caußis, quas habuerint,
si de judicijs Episcoporum suorum, questi fuerint
&c. Ubi licet de appellatione agi videatur,
idem est de recusatione dicendum, quia à pari
currunt, ut tradunt communiter Scriptores
apud Dom. Barbosam in votis decisivis &c. lib.
1. Voto 4. n. 98. & 103. Ex quibus etiam com-
pertum habetur Episcopum à Capitulo posse
recusari, cùm tantùm sit collectio Clericorum,
in quorum caussis, sicut in alijs, potest Episco-
pus esse suspectus, & fortè plus in illis, circa
quod nequit verosimiliter dubitari. pro quo &
facit quod habet Dom. Barbosa Allegat. 73.<-P>@@
<-P>
nu. 5.
de Potestate Episcopi, dum de Adjunctis
Vnde Epis|copus su-|spectis Ca-|pitulo.
agit à Concilio Tridentino dispositis pro caus-
sis Præbendariorum, sic enim ille: Ratio au-
tem, quæ movere potuit Pontifices ac Patres Con-
cilij Tridentini ad Adjunctos hujusmodi creandos
pro cognoscendis & decidendis gravioribus Capitu-
larium caußis, illa magis communiter aßignari so-
let, scilicet ad temperandam æmulationem Præla-
torum, & oppositionem, quam habent cum Capitu-
lis & Canonicis, juxta considerata per Abbatem in
Cap. finali num. 6. de Consuet. Declarat. 3. &c.
Quod quidem non tollit quo minùs recusatusLicet aliàs|notæ probi-|tatis.
Episcopus possit esse probatæ vitæ, ac virtutis
valde notæ; ubi & mirabile illud, quòd licet
caussa recusationis expressa non sit probata,
dum modò talis esset, quæ si probaretur, esset
legitima, ea pendente nequeat recusatus pro-
cedere, quòd si procedat, acta sint ipso jure
nulla, ut tenent Innocentius, Francus, & alij
adducti à P. Fragoso Tomo 1. regiminis Reipu-
blicæ Christianæ Parte 1.
Lib. 5.
Disp. 12.
n. 220.
Quamvis sint aliter sentientes, de quo infe-
riùs.
1231. Quæ cùm ita se habeant, existimoRecusatie-|nem Capi-|tuli non|videri con-|venientem.
tamen regulariter loquendo recusationem di-
ctam non esse convenientem, & in ea posse
gravia peccata & scandala admisceri. Est enim
genus quoddam Schismatis, dum corpus suo à
capite separatur, pro quo vix potest caussa
sufficiens cogitari. Non enim esse alia potest,
nisi gravis oppressio, quæ quidem aut facto
extrajudiciali, aut per sententiam timeatur, &
utrique remedium est à Jure provisum legitimo
ad Superiorem recursu: pro quo est tota caussęPro oppressis|semper ab|Ecclesia|provisum-|Cap. Om-|nis 2. q. 6.
Dostları ilə paylaş: