pœna imponitur duplex, quòd scilicet arcean-
tur ab ingressu Ecclesiæ, & careant Ecclesiasti-
ca sepultura. Quibus tamen communiter non
sunt Ecclesiastici Prælati contenti, & ita in
omnibus ferè Diœcesibus excommunicatis
pœna imposita est, ut affirmat P. Palaus Tract.Excommu-|nicatio cur|addatur à|Iure impo-|sitis.
22. Puncto 19. §. 3. n. 5. & Mag. Baco in Sum-
ma Decalogi & præcept. Ecclesiæ Disp. 16. Cap. 1.
ubi apponit stylum circa hoc Diœcesis Majo-
ricensis. Cur autem ita fiat, caussa esse potest,
quia per designationem pœnæ à Jure designa-
tæ non est Ordinarijs ablata potestas amplio-
rem imponendi, si viderint expedire, Et quòd
expediat ex eo ostenditur, quia pœnæ præfatæ
non ita commodè ad praxim reduci possunt,
cùm exigant judicialem discussionem: quod
non ita evenit in excommunicatione, quando
ipso facto imponenda decernitur. De cujus si
constet incursu, id quod est à Concilio Late-
ranensi dispositum, etiam locum habet, quan-
doquidem publicus excommunicatus juxta for-
mam à Concilio Constantiensi traditam, ar-
cendus est ab ingressu Ecclesiæ, & privandus
Ecclesiastica sepultura. Unde dici potest dum
pœna excommunicationis imponitur nihil fie-
ri ultra id, quod est à Concilio dispositum: sed
medium eligi, quod ad executionem opportu-
nè conferat: id enim Ordinariorum est dispo-
sitioni relictum. Jam quod ad Indos attinet
excommunicationis remedium neutiquam ad-
hibendum, juxta ea, quæ habentur nu. 483,
Tituli præsentis. Sicut neque quod spectat ad
Ecclesiæ ingressum, de quo multi parùm cu-
rabunt: sicut neque quod ad Ecclesiasticæ se-
pulturæ privationem pertinet, nisi manifestè
constaret mortuos esse in statu peccati morta-
lis, juxta receptas in hac materia sententias:
privatio enim dicta non nisi post juridicam sen-
tentiam infligenda est, ut tradit P. Suarez
Tomo 4. in 3. p. Disput. 36. Sect. 8. nu. 2. CanusPro illis ju-|ridica pro-|batio requi-|ritur erga|Indos in-|commoda.
Relect. de Pœnitentia part. 5. & cum eis P. Fa-
gundez de Præceptis Eccles. Præcepto 2. Lib. 1.
Cap. 4. nu. 2. & ex eo P. Palaus suprà. Circa
Indos autem non est judiciario strepitu proce-
dendum; & tam juxta illum, quàm juxta
quemcumque alium, difficilis erit probatio,
cùm constare nequeat an Confessionem omi-
serit tempore requisito, quandoquidem stare
potest ut revera confessus sit, nec tamen pro
eo haberi hîc & nunc notitia queat, quando
instat tempus sepulturæ, & quidem, ut affirmat
P. Antonius Perez Tractatu de Pœnitentia Disp.Anni pro|obligatione|computatio.
6. nu. 18. probabilissima est sententia com-
putans annum obligationis confitendi à prima
die Januarij, neque agnoscens præceptum per
se obligans ad confessionem Paschalem. Juxta
quam longum valde spatium temporis potest
excurrere, in quo præceptum Confessionis non
urgeat: si videlicet Confessus die 1. Januarij,
sequenti anno Confessionem differat, usque
ad illius extremos dies. Quomodo ergo juxta
cam procedens sententiam, omissionis pręcepti
convinci reus poterit, ut ei pœna dictæ priva-
tionis infligatur? Cum Indis ergo nihil taleQuomodo|cum Indis|agendum.
opus est, & posset, non incongrua pœna<-P>
@@0@
@@1@430 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici.
<-P>censeri solita aliàs flagellatio in illis, quorum
vilior status hoc genus supplicij patiatur. Quia
verò illi ad Sacramenti hujus saluberrimum
usum duris non sunt compellendi terroribus,
ne occasio sacrilegæ confessioni, utpotè spon-
taneo carentem respectu, tribuatur; opportu-
nius fuerit sic præcepti violati manifestè reos
coram alijs in Ecclesia severè reprehendere, &
ostensa Sacramenti necessitate atque utilitate,
modoq́ue rectè faciendi Confessionem osten-
so, & pro ex designato spatio temporis com-
petente, ad Confessarium, qui ab eo fuerit
electus, amandare: nam ut confiteatur punien-
ti non est conveniens obligare, nisi fortè ille
valde voluntarius id velit, sitq́ue futuræ sin-
ceræ Confessionis valida conjectura: quod
posse aliquando contingere, divina sic operan-
te gratia, non debemus inficiari.
1209. Præceptum tertium pro sacra Com-Circa an-|nuam Com-|munionem|ut ex-|et privi-|egium.
munione est, annua item, de qua Cap. 17. &
plura in Auctarij Tomis, pro quibus Index
consulendus. Et privilegium quidem pro Con-
fessione Cap. præcedenti adductum, pro Com-
munione pariter suffragatur. Neque obstat
pro Communione accipienda difficultatem
non talem frequenter occurrere, qualis esse
pro Confessione solet, cùm enim illa hanc
debeat præcedere, juxta ipsius necessitatem aut
opportunitatem concessio regulanda. Ubi &
addendum, cùm Communio, sicut & Con-
fessio, juxta citatum Cap. Omnis utriusque sexus
differri ultra annum possit quo ad Sacramenti
perfectionem, quæ in absolutione consistit,
quidquid de integrali ratione per satisfactio-
nem sit: id etiam fieri posse post terminum
illum, qui privilegio conceditur, etiamsi adeò
distans à communi & legali sit, quia Confes-
sarius dilationem potest convenientem judi-
care, unde & stare ratio, propter quam Con-
cilium sic faciendum providentissimè judica-
vit. Potest autem dubitari an stare id queatPeculiaris|circa illud|difficultas.
sine gravi peccato confitentis, nam cùm ter-
minus illi pro Confessione adeò à juridico di-
stans concedatur, potuit & debuit eo non
abuti, & quæ ad exonerandam conscientiam
conducunt, opportunè providere, sicque ad
accipiendam absolutionem ritè dispositus de-
venire. Et licet dici possit Concilium pro dila-
tione Confessionis nihil statuere, sed solùm de
Communione agere: id quidem non videtur
satisfacere, quia dilatio Communionis ordina-
riè loquendo propter Confessionis accidere
solet defectum, unde & ad hoc debuit Con-
cilij dispositio attendere, & ita ab illa compre-
hensam. Et pro Communione pariter argui
potest, debet enim is, cui pro dispositione ad
ipsam præfatus ut terminus adeò liberaliter in-
dultus, quidquid futurum impedimento esse
præviderit, prævenire. Ad quod quidem diciIllius eno-|datio.
inprimis potest, in hoc bonæ eorum fidei, pro
quibus privilegiũ concessum, multùm esse de-
ferendum: circa observationes enim tales mi-
nùs prævalet eorum attentio. Ea autem suppo-
sita videtur quidem ita esse quod pro obliga-
tione est dictum, quia respectu cujuslibet præ-
cepti tenetur quis impedimentum omne sub-
movere, quod impletioni possit obstare, & ip-<-P>@@
<-P>sius subest potestati, dummodò necessarias aut
valde utiles non tangat actiones, juxta id, quod
de jejunio, & nonnullis alijs præceptis Docto-
res explicant, pro quo diversæ extant opinio-
nes. In casu autem nostro nihil tale confingi
valet, ut scilicet quis integrè confiteatur, &
amplo illo temporis spatio omne id discutiat,
quod Sacræ Communioni possit obstare. Si
dicas id ipsum etiam in ijs locum habere, qui
privilegiati non sunt, & annuum debent im-
plere præceptum, cùm satis competens habeant
spatium temporis ad dispositionem necessa-
riam prævidendam. Respondeo ita quidem
esse, observando id quod à Concilio pro dila-
tione dispositum est, ideò sic statuisse, quia pro
Communione dies tantùm Paschæ est ab eo-
dem designatus: jam verò cùm ad quinde-
cim dies constet extensio, vix potest locus esse
excusationi, quominùs, quis intra debitum
tempus adimplere possit præceptum, cùm va-
leat opportunè confiteri, ita ut pro Commu-
nione dies suppetant ulteriores. Cùm ergo ita
non fit, aut inconsiderationi tribuendum, aut
novum in eo est agnoscendum peccatum, &
pro illo à Confessarijs pœnitentes admonendi.
Non tamen proptereà nego posse rem aliquan-
do ob peculiares circumstantias ad speciales
angustias revocari, & ideò tunc juxta id pro-
cedendum, quod est à Concilio circa dilatio-
nem dictam constitutum, de quo & communi-
ter loquuntur Auctores.
1210. Quartum præceptum pro jejunioCirca Præ-|ceptum je-|junij &|dispensatio-|nem utilis|observatio,|de foro con-|scientiæ &|externo.
est, de quo Capite 18. & in Auctario, præser-
tim Tomo 2. Parte 6. nu. 420. & seqq. Neque
pro illo sunt hoc loco acervandæ quæstiones,
ubi de privilegijs tantùm agimus circa ipsum.
Et circa illud, de quo n. 443. tenoris sequentis:
Nec non cum Indis in foro conscientiæ tantùm, &
cum Neophytis in utroque foro super jejunijs, gratis
tamen, dispensandi: Ubi circa discrimen utrius-
que fori videtur opus esse explicatione. Et illa
quidem apparet commoda, ut in foro conscien-
tiæ tunc accidat, quando secreta est, ita ut
alijs præter eum, cum quo dispensatur, ignota
maneat dispensatio: id quod contingere sæpè
potest, ut scilicet dispensatus comedat, sed non
coràm alijs, nisi id, quod possit cum jejunij lege
constare. Quod si contingat aliquando non je-
junantem deprehendi, poterit tunc dispensatio-
nem detegere, neque id erit contra forum di-
ctum, quia per accidens id contingit, ut in alijs
Scriptores explicant, & pro dispensatione vir-Vt illud pro|Bulla Cru-|ciata.
tute Bullæ Cruciatæ obtentæ præsertim tradi-
tum invenitur, potest enim pro illa fidem face-
re scripto Confessarius, quod in casu inferen-
dæ molestiæ possit auxiliari. In foro autem
externo stabit dispensatio, quando & publica
esse poterit, ita ut dispensatus id possit pro ra-
tione non servati jejunij apertè affirmare, ne
alijs sit scandalo dispensationis inscijs, quod est
speciali cura vitandum. Ita autem dispensatio
adhibenda est, ut non æquivaleat generali pri-
vilegio, sed juxta casus occurrentes: licet non
sit necessarium ut pro una vel altera vice va-
leat impendi, cùm & possit pro tempore
aliquo, pro quo illius caussa tractum ha-
beat aliqualem. Circa id autem, quod dicitur<-P>
@@0@
@@1@§. XI. De Privilegijs circa Præcepta Ecclesiæ. 431
<-P>Gratis tamen, est observandum, idipsum haberiCirca adje-|ctam clau-|sulam|Gratis Ad-|notatio.
in Privilegio pro dispẽsatione in gradibus pro
Matrimonio prohibitis, uti videri potest Cap.
14. nu. 383. de quo in Compendio Indico Verb.
Dispensatio §. 6. sic in Annotatione profertur:
Quamvis autem Pontifex, in hac sola dispensandi
facultate addat gratis faciendam esse: animadver-
tendum est tamen, idem esse in omnibus diligentis-
simè observandum. Sic ibi. Ubi quidem ea elu-
cet Societatis zeli puritas, ut nihil pro mini-
sterijs temporarij commodi adhærescere patia-
tur. Dici autem in Compendio verissimè po-
tuit Pontificem tantùm eo loco clausulam
præfatam adjecisse, quia ejus editio Bullas
Pontificum, in quibus est adjecta, præcessit. Et
ubi quidem de dispensatione circa gradusdictos
agitur, non fuit constans illius expressio, ut
videre licet in Bulla Pauli Tertij anni 1549.
quæ incipit: Licet debitum, in qua nihil taleBulla Pau-|li Tertij.
habetur, sed facultas dispensandi verbis illis:
& in locis remotißimis, qui priùs in gradibus non
licitis, tamen lege divina non prohibitis matrimo-
nium contraxerant, ut in eisdem manere poßint,
dispensare &c. Circa dispensationem etiam in
jejunijs videri potest Compendium. Verb. Dis-
pensatio §. 1. & 2. ubi facultates sine præfato
addito reperiuntur. Et videtur quidem in eo
nihil esse mysterij peculiaris, sed juxta stylum
aliàs currentem à Datarijs id venisse. Ubi &
addendũ Indos sic esse affectos, ut molestè fe-
rant, si quid ab ipsis datum benevolè fuerit,
respuatur. Unde & in casibus prædictis erunt
fortè qui munuscula aliqua Patribus offerant,
quæ quidem si constanter rejiciant, mæstos
dimittent, nec illi se ex corde amatos sibi po-
terunt persuadere. Expediet ergo iterata re-
pulsa amabili, & non severo nimis tetricoq́ue
despectu: sed si tristari eos videant, erit lauda-
bilis & honesta receptio, ut quod acceperint
alijs ex eorum gremio largiantur: id quod fieri
aliàs à Nostris solitum, quod utinam & ab
alijs, quærentibus non quæ sua sunt, sed quæ
Jesu Christi.
1211. Circa Decimas, & primitias, proEx uno|fœtu an|pars deci-|ma debea-|tur.
quibus quintum Præceptum, nullum extat
Indorum privilegium, ut dictum Cap. 19. in
quo de illis. Ubi & probare contendimus de-
cimas non deberi, nisi de ijs, in quibus deci-
mus fructnum numerus esse potest, neque ad
valorem eorum, quæ ad eum non perveniunt
numerum, reducendas, ut decima pars valoris
sit reddenda etiam uniuscujusque materiæ de-
cimabilis. Pro eo tamen videndum quod ha-
betur in Additionibus ad præfatum Caput nu. 66.
Sic enim ibi: & de uno fœtu solvendam decimam
juxta æstimationem, stante consuetudine tradit P.
Fagundez de 5. Præcepto Ecclesiæ Lib. 1.
Cap. 5. nu. 2. ex Rebuffo, quem transcribit
Leander Cap. 2. Tract. 9. Disput. 5. nu. 12.
unde non penitus damnanda videtur, nisi ubi, fœ-Ecclesia ut|non turæ$unclear de|minimis.
tus exiguæ æstimationis sit: neque enim de minimis
curare generositas Ecclesiæ debet, de quibus (per
errorem de cujus) nec curat Prætor. Sic dicto inP. Fagun-|dez.
loco. Et Ecclesiam quidem non curare de mi-
nimis, similitudine Prætoris adducta testatur
P. Fagundez suprà n. 8. sine adjuncto tamen
similitudinis, & in materia momenti majoris<-P>@@
<-P>P. Suarez Tomo 1. de Relig. lib. 1. de divino cul-P. Suarez.
tu Cap. 21. n. 9. Potest autem ex Axiomate
præfato in contrarium argui, quia ut probat D.Similitudo|Prætoris ut|stare va-|leat.|D. Barbosa.
Barbosa Tractatu de illis, Axiom. 150. n. 5. illud
tantùm habet locum, quando agitur de resti-
tutione in integrum, secus cùm de Jure com-
muni, etiam cùm sumus in pœnalibus, ut in
furto, in ansere, in gallina, immò & in uno
ovo. In subtractione autem decimæ furtum
committitur, cùm de Jure communi debean-
tur. Ubi & addi potest, quòd licet respectu
hujus aut alterius minimum aliquid videatur,
plura tamen minima considerabilem possunt
quantitatem integrare. Et ita evenit in decimis,
præsertim Diœcesis amplioris. Ad quæ qui-
dem dicendum, quidquid de exemplo Præto-
ris sit, circa materiam, in qua sumus, Eccle-
fiam ita se gerere, & ejus ita se gerendi modi
optimam esse rationem, quòd personis magnis
de minimis non sit curandum, ut judicialem
pro eo debeant strepitum excitare, sed genero-
sè dimittere, ubi pro eo convenientiæ possunt
occurrere peculiares. Quomodocumq; autem
axioma de Prætore non curante de minimis
afferatur, non ineptè cadit, quia & illud Ju-
risperiti generaliùs usurpare soliti: licet enim
pro casu speciali fuerit priùs inductum, gene-
ralis tamen sententia est, ad quoscumque me-
ritò Magistratus advocanda. Et aliud quidem
est ubi non est introducta consuetudo deci-
mandi, aliquid generosè dimittere, aliud verò
ex ijs, pro quibus firmata jam consuetudo de-
currit. Sic enim in ansere & gallina, poterit
graviter peccari, & peccato pœna proportio-
nata succedere, in quo & stat adducta pro jure
communi doctrina. Immò & ovo stante simi-
liter consuetudine, esse poterit peccatum ve-
niale.
1212. Quia verò assertio prædicta de æsti-Notandæ|pro Indio|doctrina.
matione decimali pro uno fœtu ad consuetu-
dinem revocatur, ut videri potest apud P. Fa-
gundez suprà, circa Indos id venit consideran-
dum, quod de consuetudinibus erga ipsos aut
contra ipsos præsenti in Capite dictum, per vio-
lentiam scilicet frequentens introduci, juxta
quæ quoad forum conscientiæ verosimiliterPro exacto-|ribus alia.
judicandum. Licet in exactione cum modera-
tione adhibenda, possit esse in exactoribus ex-
cusatio, juxta consuetudinem receptam, & à
Prælatis approbatam procedentibus, contra
quam cùm Religiosi quidam in oppidis Indo-
rum Apostolicis ministerijs vacantes aliquate-
nus censerentur renuisse, graves sunt ad Pri-
marium Prælatum transmissæ querelæ, & ab
illo ad ipsorum Superiorem, qui me exceptore
ante ipsos sexaginta annos ad præfatos scripsit
Patres, illis graviter indicens ne quid circa
præfatam consuetudinem, quod esse offensioni
posset, pronuntiarent. Ex prædicto autem &Circa mini-|ma ulterior|& notanda.
nobili & generoso agendi modo, quem erga
decimas servat Ecclesia, responsio constat ad
ea, quæ pro minimorum multitudine diceban-
tur, quam etiam non curat, juxta datam expli-
cationem. An autem minimum, quod hoc anno
non est peccatum mortale, si decursu annorum
continuetur, ita ut ad quantitatem eam perve-
niatur, quæ pro illo sufficeret, videtur quidem<-P>
@@0@
@@1@432 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici.
<-P>negandum, quia distantia illa magna conti-
nuationem moralem non admittit, aut è con-
tra, juxta id, quod Doctores circa genus hu-
jusmodi obligationis affirmant. Secus esset si
quis ex diversis fructibus minima sic subtra-
heret, ut eorum cumulus attento pretio, ad il-
lud ascendat, quod se solo pro mortali esset
peccato sufficiens, circa quod non videtur posse
rationabiliter dubitari. Jam quod ad PrimitiasQuid circa|primitias|in favorem|Indorum.
attinet, attendenda consuetudo, juxta quam
rarius pro illis apparet usus, neque mirum,
cùm ex P. Lessio Lib. 2. de Iust. & Iure Cap. 39.
n. 31. affirmet Trullench Tomo 1. Lib, 3. Cap. 3.
Dub. 12. nu. 4. & ex ipso Mag. Baco in Summa
Decalogi Disput. 16. Cap. 4. fere nullibi illum
extare. Cùm ergo ita res habeat, mirum pro-
fectò fuerit, ut quod nullibi ferè est in usu,
adversus Indos rigida vigeat consuetudo: quæ
quidem eo ipso violentiæ ingeret suspicionem,
& ita circa illas moderatione cum maxima
procedendum. Id quod me citato statuit Sy-
nodus Huamangensis Cap. 28. nu. 11. Anno
1672.
1213. Una tandem circa dicta & non le-Peculiaris|difficultas|circa obli-|gationem|Indorum|pro deci-|mis.
vis, ut apparet, discutienda occurrit difficul-
tas. Diximus enim Indos ad decimarum solu-
tionem non teneri, stante obligatione tributi,
cujus præcipua pars ad sustentationem Paro-
chorum dirigitur, qui primus dicitur effectus.
Atqui hoc fundamentum non videtur urgere,
quia præter obligationem dictam potest esse
alia in ordine ad Ecclesiam Cathedralem, &
ejus Ministros, Prælatos inquam, Canonicos,
& alios; nec non ad fabricam, pro qua annui
sumptus necessarij, unde Trullench suprà ita
scribit: In Archiepiscopatu verò Valentino, præterTrullench.
decimā, quæ Archiepiscopo & Canonicis datur, solvi-
tur Parochi loco primitiarum trigesimaquinta pars
fructuũ. Hinc est Communis resolutio Docto-
rum, fideles non tantùm teneri ad solvendas
decimas pro Parochorum sustentatione, sed
etiam pro aliorum Ecclesiæ Ministrorum, &
pro ijs, quæ ad ejus cultum spectant, pro quo
Mag. Acacius de Velasco Resolu. 246. nu. 3.
junctis ijs, quæ habet post Verbum Diezmos. AdIllius expe-|ditio.
quæ quidem dicendum rem ita se habere gene-
raliter loquendo, & circa Indos disponi taliter
potuisse, habita diligenti consideratione circa
ipsorum statum & conditionem notissimæ te-
nuitatis. Ex quo factum ut titulo decimæ pars
tributi generaliter haberetur, quæ insustenta-
tionem Parochorum cederet, pro quo Doctis-
simus Senator D. Franciscus Carrascus del Sez
Cap. 6. in ll. Recopil. & D. Solorzanus Tomo 2.Dom. Solor-|zanus.
Lib. 1. Cap. 21. & 22. & in Politica Lib. 2. Cap.
22. & 23. Ex quo infert ille nullam aliam de-
cimam prædialem, personalem, aut mixtā solu-
turos. Quia verò Limana Ecclesia pro illis jux-
ta diversitatem ab ipso assignatam, & usu re-
ceptam, post litis intentationem, ut illæ solve-
rentur obtinuit, doctè concludit sic solventi-
bus eam tributi partem, quæ ad decimam pro
Parochorum sustentatione penditur, subtra-
hendam. Pro quo specialiter Cap. 22. n. 18. &
19. & Cap. 23. Politicæ. Vers. Y no sè. Ubi se
Dostları ilə paylaş: |