Avctarii indici tomus quartus



Yüklə 19,02 Mb.
səhifə134/180
tarix30.07.2018
ölçüsü19,02 Mb.
#63903
1   ...   130   131   132   133   134   135   136   137   ...   180

conciliare illis auctoritatem ac probabilita-

tem potuerunt, neutiquam inficiatur. Quibus

tamen adductus Scriptor probabilitatem dene-

garet, immò & jam constat denegasse. In quo

quidem Principum Catholicorum juri videtur

derogari, quatenus illud, quod habent, ut be-

neficio probabilium opinionum auctoritatem

tueantur suam, ipsis abnegatur.

  1118. Nec satisfacit quod habet n. 49. ubiVt respon-|deat P.|Cardenas.

ita scribit: & tamen aliquibus difficile videtur

damnari tamquàm improbabiles, quæ habent pro se

plures Auctores. Quod mihi difficile non est, qui

video aliquas opiniones in alijs materijs defendi

planè improbabiles à plusquàm viginti Doctoribus,

quas retuli Disput. 11. Cap. 8. Sic ille, addens

prædictæ objectioni satisfieri ex eo quòd sen-

tentiæ Doctorum adversantium ut directè pro-

babiles admittantur, licet reflexè falsæ sint &

improbabiles. Non inquam satisfacit. PrimòSed impro-|batur effi-|caciter.

quia hîc non agitur de aliquorum tantùm Au-

ctorum sententia, sed de quamplurimis; quo-

rum sententijs nullus est ausus notam impro-

babilitatis irrogare, & numerum sanè excedunt

ab Auctore assignatum, etiam 28. de quo nu.

154. Secundò. Juxta id, quod tradit Cap. 4. &

resumit cum P. Vasquez n. 165. 252. & 253.

quatuor sunt exceptiones, ex quibus Docto-

rum auctoritas infirmatur. Prima, quòd pars

opposita sit certa. Secunda, quod eorum sen-

tentia levi fundamento nitatur. Tertia quòd

Auctor varia improbabilia doceat. Quarta

quod absque discussione rationum, vel more

avium alium sequantur. Atqui nihil horum

potest magno illi gravissimorũ Scriptorum ag-

mini opponi probabiles sententias in materia,

de qua agimus, propugnantium: Ergo non

stat eorum auctoritatem nullius esse momenti

ad probabilitatem illis conciliandam. Prætereà,

si opponi exceptiones prædictæ possunt: ergo

illorum sententiæ non sunt directè probabiles.

Illatio est evidens, quia directa probabilitas

vera probabilitas est: aliàs non judicasset Au-

ctor ex eo satisfieri, juxta nuper dicta ab ipso:

veræ autem probabilitati exceptiones dictas

constat repugnare. Deinde quod de hujusmodi

directa probabilitate dicitur non etiam satis-

facere compertum est: Quia ut absoluta &<-P>@@

<-P>& omnimoda non admittatur, ratione prædi-

ctarum exceptionum tantùm haberi potest:

quas tamen vidimus locum habere non posse.

Præterquàm quòd nequit stare id, quod de Re-

gio jure dicebamus: cùm enim sententiæ illæ

quod ad praxim attinet sint improbabiles, per-

inde est ac si probabilitate essent penitus desti-

tutæ. Et juxta hunc sensum Auctores locuti,

qui sententias, de quibus agimus, tenuerunt,

praxim videlicet attendentes, & distinctionem

illam directæ & reflexæ neque per somnium

habitam cogitantes.

  1119. Et quidem P. Suarez, à quo præce-P. Suarez|ut faveat.

dens discursus sumpsit exordium, tantùm abest

ut positioni citati Scriptoris patrocinium præ-

stet, ut ex eo potius contraria veniat compro-

banda. Sic enim ille citato loco contra Regem

Angliæ: At verò quando ignorantia vel dubitatio



circa jus provenit ex rei ipsius difficultate, & opi-

nionum varietate: tunc si nihil certum & explora-

tum poßit ex sacris Canonibus colligi, servandæ

sunt generales regulæ de opinionum delectu, & in

hac materia est valde observandum, ut in favorem

Religionis, & consequenter in favorem exemptio-

nis amplietur potius quàm restringatur Ecclesiasti-

ca immunitas, & juxta hæc judicandum est. Sic

Doctor Eximius, qui in casibus occurrentibus

circa jus, si opinionues sint, servandas esse ge-

nerales regulas asserit de opinioum delectu:

ergo locum illæ habere possunt in materia ex-

ceptionis, sin minùs inutiliter, & minimè ad ve-

ritatem consonè sic Doctor tantus locutus fuis-

set, cùm dicere debuisset tantummodò quòd

est in ejus verbis extremum, omissa penitus

clausula de opinionum delectu. In illis autem

nihil speciale habetur, cùm id omnes pro certo

habeant, favorem scilicet Religionis & exemp-

tionis ampliandum potiùs quàm restringen-

dum: ubi probabilitas non exclusa, neque

quod præmiserat de generalibus regulis circa

illam. Unde notanda conclusio: & juxta hæc



judicandum est. Non enim dixit, Iuxta hoc, sed

Iuxta hæc, ut quidquid circa modum proceden-

di in opinionum conflictu præmiserat, indica-

ret. Et ut demus de præferenda opinione favo-

rabili in eventu quocumque judicium protu-

lisse, ubi id, quod de improbabilitate dicitur,

cùm manifestè opiniones supponat esse pro-

babiles, & quidem in ordine ad praxim, de illa

enim erat sermo, cùm de casus contingentia,

ut ex tenore verborum constat, ageretur. Id

quod in Doctoribus pro eodem adductis obser-

vandum, nullus enim, ut diximus, in terminis

est proprijs quæstionis locutus, neque impro-

babilitatem illam universalem ullatenus indi-

cavit, etiamsi demus id, quod dudum circa P.

Suarium, dicebamus.

  1120. Quia verò P. Suarez de OpinionumQuid illè|circa opi-|nionum de-|lectum.

delectu, & generalibus circa illum locutus re-

gulis, consulendus ille circa illas in 1. 2. Tract.

3. Disput. 12. Sect. 6. ubi cùm statuat posse

quemsequi opinionem probabilem relicta pro-

babiliori, de quo n. 8. cùm tamen n. 4. sic præ-

misisset: & in his omnibus non loquimur tantùmIdem.



in communi de opinionibus abstractè sumptis, sed

etiam in particulari applicatis ad hanc personam,

& cum his circumstantijs. Juxta quæ id quod ab<-P>

@@0@

@@1@§. I. Circa favorabilem interpretationem. 395

<-P>ipso dictum de opinionum delectu, minimè ad

opiniones à circumstantijs est abstractas refe-

rendum. Potest autem aliquis ex ijs, quæ habet

in sine nu. 8. forsan offendere, sic enim ibi: In-



telligenda est autem hæc conclusio præcisè ex vi

hujus capitis, & ex directa obligatione illius legis,

de qua versantur opiniones, nam fortaßè aliunde

ex sine extrinseco vel ex alia obligatione quasi refle-

xa, poterit aliquis interdum teneri ad operandum &

non operandum juxta aliquam probabilem opinio-

nem, ut supra explicavi. Sic ille, qui ad explica-

tionem se remittens superiùs exhibitam: & vi-

detur illa esse, quæ habetur nu. 1. ubi ait opi-

nionem minùs probabilem posse tutiorem exi-

stere, & propter aliquam majorem utilitatem

etiam majorem pro illa resultare obligationem:



Quomodo opinio v. g. (verba illius sunt) quæ olimRatio dire-|cti & reflexi|ut stare|queant.

dicebat posse absolvi absentem in casu neceßtatis,

revera minùs probabilis etiam tunc erat; tamen ad

juvandum proximum tutior erat. Juxta hæc ergo

dubitari nequit, quin distinctio aliqua directi,

& reflexi sit admittenda. Sed quod ad præsens

institutũ attinet, minimè congruit: non enim

negamus respectum posse reflexum inveniri,

sed quòd ille incongruè & inverosimiliter ca-

sui, in quo sumus, applicetur. Mens autem

P. Suarez comperta est, quandoquidem ag-

noscit directum respectum, ratione cujus

lex non obliget stante probabilitate, cùm ta-

men ab extrinseco supervenire obligatio queat:

atqui in casu nostro secus accidit, cùm non ab

extrinseco, sed ab intrinseco valde respectu ob-

ligatio statuatur.

  1121. Et ex hoc arguo manifesta ratione.Evidens pro|Asserto|discursus.

Nam distinctio illa directi & reflexi, nequit

ullo modo consistere, & ita corruit præfatæ

sententiæ fundamentum. Id patet. Nam respe-

ctus reflexus nequit esse extrinsecus: ergo erit

in ipsa directi ratione contentus. Assumptum

ostenditur. Nam lex aut Constitutio est essen-

tialiter favorabilis: ergo ejus obligatio favo-

rem respicit, tum in exercitio, tum in debita

interpretatione. Discursus est evidens, & juxta

mentem citati Scriptoris. Nec video quid pos-

sit verosimiliter responderi pro salvanda præ-

dicta distinctione: licet aliàs dici possit ex eo

convinci non esse locum interpretationi, quæ

favorabilis non sit, & ita neque opinionibus,

quæ restringendam legem aut ConstitutionemVt stet cum|opinionum|probabilita-|te.

intendant. Verùm id non urget; nam quam-

vis lex aut Constitutio favorabilis sit absolutè,

ex eo non sequitur quo minùs in casu aliquo

possint viri docti censere pati aliquam restri-

ctionem. Sic videri præsertim potest in mate-

ria Ecclesiasticæ immunitatis, de qua citati

Scriptores. Ex quibus ille apud P. Azor Cap. 13.

Vers. Item solent, ubi sic ille: Solent esse statutaCasus pecu-|liaris deci-|sio.|P. Azor.



ut primogenitus excludat secundò genitum in bonis

paternis. Item ut masculi excludant feminas. Quæ-

ritur an valeant hujusmodi statuta laicorum con-

tra Clericos, vel feminas Religionis voto consecra-

tas? Est constans multorum & communis opinio,

quos refert & sequitur Felinus n. 101. valere, quo-

niam nihil detrahunt Ecclesiasticæ immunitati.

Nam ante Clericorum ordinem susceptum jus est al-

teri acquisitum: proinde si secundò genitus sit Cle-

ricus, nihil mirum est si non succedat in bonis, quia<-P>@@

<-P>lex constituta fuit antequam Clericus crearetur.

Similiter si femina sit Sanctimonialis Deo dicata,

potest succeßione paterna excludi, quia non exclu-

ditur, eo quòd sit sanctimonialis, sed quia antequàm

Religionis votis sese adstringeret & Deo obligaret,

lex fuerat constituta, ut masculi feminas exclude-

rent, & proptereà excluditur, sicut etiam secundò

genitus non excluditur quia Clericus, sed quia se-

cundò genitus: ergo ejusmodi statuta nihil immu-

nitati Ecclesiasticæ derogant, & eo ipso tuta con-

scientia firma & rata censentur. Sic ille præfatam

sententiam & referens & amplectens, sicut

nonnullas alias. Ubi tamen præfatus Scriptor

minimè practicam probabilitatem inveniet, &

immunitatem Ecclesiasticam violari conten-

det, cùm debeat in favorem ejus judicari.

  1122. Ad quod quidem responderi nonEvasio|quæ dam|præclusa|contra P.|Cardenas.

potest ex ijs, quæ habet n. 53. ubi quartam

limitationem addit, quoties scilicet favor pro-

cedit, contra jus tertij, tunc enim non est am-

pliandus, atque adeo non debet extendi ad ca-

sus dubitabiles, neque habentes pro utrâque

parte opiniones probabiles, ut notavit P. Tho-

mas Sanchez lib. 8. de Matrim. Disput. 2. nu. 3.

cum multis Doctoribus. Sic enim cùm dicat,

ita subdit: Et nota in materia immunitatis nonAuctor|idem.



habere locum hanc limitationem, quia numquàm

Principes sæculares habent ius contra reverentiam

debitam Religioni, & statui Ecclesiastico, nisi cir-

cumstantiæ evidenter extrahant casum à caußâ im-

munitatis. Hæc doctus Pater. Iuxta quem in

casu prædicto non poterit allegari jus acquisi-

tum, quia acquisitio illa ratione legis aut sta-

tuti habetur, vim habentis auctoritate Princi-

pis ad sic statuendum, quod tamen jus in Prin-

cipe negatur. Cùm tamen illud communis &

constans recognoscat opinio: illi profectò da-

tus locus, unde id habetur, quod intendimus, in

favorabili inquam lege, constitutione, & pri-

vilegio, quamvis favor summus appareat, esse

locum posse opinioni. Quòd si dicatur casum

prædictum ratione circumstantiarum eviden-

ter extrahi à caussa immunitatis; contra est,

nam circa illum versantur opiniones, unde evi-

dens potiùs est non esse evidentem; & ex se id

constat, quia ut esse contra immunitatem asse-

ratur, non leve extat fundamentum. Ex quo

& fit etiam quando evidens aliquibus videtur

aliquid in materia præsenti, esse locum dubio

& opinioni posse, cùm sint qui non ita evidens

arbitrentur; Esse autem illam non solùm di-

rectè, sed absolutè probabilem juxta mentem

Auctorum illam amplectentium evidentissi-

mum etiam est, quia versatur circa legem, quæ

ad praxim evidenter dirigitur; aliàs esset pror-

sus inutilis, id quod esset jam adhibitam re-

sponsionem deserere de evidenti extractione à

caussa immunitatis.

  1123. Potest etiam positio præfata ex ijs,Validum|aliud ar-|gumeutum.

quæ in limitatione dicta dicuntur, efficaciter

impugnari: Nam si circa jus tertij versetur

constitutio, & circa illud sint diversæ opinio-

nes, non habet locum certa circa favorem in-

terpretatio: Atqui eadem videtur ratio in eo

casu, quia stat generalis regula de ampla in-

terpretatione. Neque enim responderi potest

obstare jus tertij, quia illud incertum est, &<-P>


@@0@

@@1@396 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici.



<-P>in dubio melior est conditio possidentis, & quę

possidet constitutio est, circa quam dubium

esse nequit, si præsertim de immunitate Eccle-

siastica agamus. Et in ea quidem respectu sæ-

cularium Principum non posse habere locum

limitationem illam de jure tertij, non videtur

convenienter dictum: licet enim illi non ha-

beant jus contra Ecclesiasticam immunitatem,

possunt tamen habere illud non solum evidens

ut admittitur, sed etiam probabile, ut servata,

& in suis proprijs terminis constante illo, ipsi

in specialibus casibus agere possint taliter ut

illa minimè violata censeatur, juxta id, quod

ex P. Azor. positum nu. 1117. Item ex conces-

sione Apostolica aliqua habere privilegia pos-

sunt, pro quibus & jus quæsitum. Circa quæ

occurrere opiniones quandoque possunt, unde

& illi jus tueri possunt, & jam validiùs agere,

quia virtute se defendere possunt Apostolicæ

concessionis, & non tantùm ex jure sæcularis,

quantumvis excellentis, potestatis. Quæ om-

nia videntur comperta, unde plura non addam

omnia discutiens, quæ ab Auctore præfato pro

suæ sententiæ stabilimento congeruntur. Ne-

que enim in spiritu contradictionis hæc as-

sumpta disceptatio contra Scriptorem comper-

tæ adeò eruditionis, sed ut ostendam illum in

hac parte evidenti minimè discursu procedere

in re magni momenti, cùm elidi ille possit

breviter indicatis, aut expensis fundamentis:

in quo, ut jam admonui, parùm est laboris sui

impendio profecturus.




§. II.

Circa perpetuitatem Indicorum Privilegio-

rum, & illorum exactam durationem.

Ad Cap. 3. & 4.



1124. IN priori manifestè demonstratumNon omnia|esse perpe-|tua.

non esse omnia perpetua, quod & uti

certum repetendum. Quia verò ex verbis illis

R. P. Claudij, de quibus nu, 14. scilicet, Cura-



tum est cum Sanctißimo, ut omnia privilegia, quæVerba R. P.|Claudij|Generalis.

ab ejus Prædecessoribus pro Indijs concessa fuerant,

sine aliqua restrictione prorogarentur: & obtinui-

mus, sicut ex Brevi, quod nunc mittimus, consta-

bit: præcipuum pro illa nonnulli fundamen-

tum desumpserunt: cùm tamen quod trans-

missum Breve, non omnium, sed quorumdam

perpetuitatem contineat. Sed quidem res ipsa

ad congruam intelligentiam adhibita conside-

ratione compellit: ut scilicet id obtentum sig-

nificetur, quod ex Brevis tenore constabit, &

nō amplius. In quo quidem nulla verbis impro-

prietas, nullum in sensu admiscetur absurdum.

Quid enim hac planius clausula: Postulavimus



omnia, & obtinuimus, quod constabit ex Brevi. Il-

lud enim Sicut idem importat, ac si diceretur



Quod. Et quidem cùm in Brevi non omnia

postulata contineantur, ratione illius regulan-

da est priorũ verborum generalior usurpatio.Ex verbis|sequentibus|præcedentia|declarari.

Axioma enim celebre apud Jurisperitos est

verba sequentia præstare præcedentibus evi-

dentissimum intellectum: de quo Cardinalis<-P>@@



<-P>Tuschus Tomo 8. Lit. V. Conclus. 144. & D.

Barbosa de, Axiomatibus Iuris, Axiom. 222. Cùm

aliàs non versemur in Canone aliquo Concilij,

aut alio ex sacris; sed in Epistola, in qua La-

tinè reddita potuit Secretarius, aut exceptor

alius non omnem locutionis proprietatem ser-

vasse, licet in rei substantia minimè à veritate

deviarit. Neque mihi compertum an verba prę-

dicta ex Latina fuerint epistola decerpta, an

ex Hispana Latinitati donata, unde faciliùs po-

tuit æquivocationis occasio suboriri. Neque

illam hucusque potui diligenter quæsitam in-

venire. Videtur autem Latinus stylus, & juxta

illum, ac ita scribentium fidem, nostra in Scri-

ptione processimus. Ex eo autem quod additum

in litteris alijs sequentis anni, nihil, quod urge-

re ampliùs possit, habetur. Neque trium illo-

rum Prælatorum litteras reddi Pontifici opor-

tuit, quamvis omnium privilegiorum non esset

perpetuitas impetrata: nimis enim importu-

na instantia post concessionem modo dicto

impetratam videretur.

  1125. Circa id verò quod de confirmatio-Difficultas|circa con-|cessionis|ejusdem|Pontificis,|quæ contra-|riæ appa-|rent, expe-|dita.

ne privilegiorum sine limitatione ulla in Bul-

la Pauli V. extante dictum est, ut non videa-

tur cum limitata Indicorum postmodùm ab

eodem habita posse componi, id stare ex ad-

verso videtur, quid de privilegio circa dispen-

sationem in gradibus matrimonij prohibitis,

est à Nobis dictum n. 388. & seqq. hujus Tituli.

Cùm enim à præfato Pontifice sit primo non

excepto derivata concessio, & posteà cum li-

mitatione circa ipsum, id stare posse sine prio-

ris concessionis abrogatione efficaciter com-

probatum. Ergo & stare poterit generalis illa

in Bulla ejusdem contenta Pontificis, non ob-

stante limitatione ab eodem adjecta in Brevi,

de quo dictum. Quòd autem confirmatio illa

generalis ad Indica debeat extendi ex Consti-

tutionis favorabilis nativa conditione deduci-

tur, juxta dicta §. præcedenti pro illius amplia-

tione. Sed quidem hoc non urget: licet enim

non implicet modus concessionis dictæ, ex

concessionis & confirmationis circumstantijs

ibidem adductis constat intentionem Pontifi-

cis minimè se ad Indicorum privilegiorum

confirmationem, de quibus neque agebatur.

extendisse. Quod autem in verbis præsertim sit

attendenda disponentis intentio, Doctores vi-

dendi apud nuper citatos observant. Unde

quod de favorabili titulo additur, non est ad

rem: cùm tamen in reliquis, de quibus me-

morata Constitutio procedit, debeat inviola-

biliter observari. Pro quo est illud in ipsa: De-



cernentes easdem præsentes, nullo unquam temporeBulla Pauli|V.

&c. Sed tamquàm in divini cultus favorem, & fi-

dei augmentum, & propagationem concessas, sem-

perque & omninò ab illis exceptas &c. Vult ergo

doctissimus Pontifex quidquid in Jure pro fa-

vore Apostolicarum Constitutionum, & præ-

cipuorum titulorum habetur, ad suam illam,

& contenta in ipsa penitus applicandum, quod

est attenta animadversione & observatione di-

gnissimum: Sicut & quod sequitur post addu-

cta verba, sic enim ibi: & quoties illæ emana-



bunt, toties in pristinum & validißimum statum

restitutas, repositas, & plenariè reintegratas &c.<-P>

@@0@

@@1@§. II. Circa Privilegiorum durationem, &c. 397

<-P>absque eo quòd desuper à dicta Sede illarum ulterior

restitutio, revalidatio, confirmatio, seu nova con-

ceßio, impetranda sit, &c. Quæ cùm ita se ha-

beant, quomodo stare potuit, ut à R. P. Gene-

rali Indicorum privilegiorum ulterior restitu-

tio, revalidatio, confirmatio, ac nova concessio

peteretur, quandoquidem illa fuerant in præ-

fata Constitutione contenta? Cùm ergo petita

fuerit, manifestum est pro non contentione il-

lorum argumentum, nec debere nos sapere

plusquàm oporteat sapere, supra Generalis in-

quam genuinum & primitivum intellectum:

qui sicut id, quod postulavit, exactè cognovit,

ita & quod est concessum exactissimè recog-

novit. Et hæc circa Caput 3.

  1126. In 4. circa durationem n. 32. com-Circa com-|putationem|temporis in|privilegio-|rum con-|cessionibus.

munis adducta doctrina de computatione

temporis pro lege, juxta quam illud quod est

ab ipsa designatum, debet intelligi de momento

ad momentum. Ubi non leves possent difficul-


Yüklə 19,02 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   130   131   132   133   134   135   136   137   ...   180




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin