tates, & earum discussiones involvi, quas P.
Cardenas Parte 2. Tract. 3. Disputat. 26. & 27.
exhibet, utiliter apud eumdem consulendas.
Pro eo autem quòd ad Nos spectare potest, di-
ctum ibi Brevia Pontificia non esse computan-
da de momento ad momentum, & ita diem
Datæ non computandum propter dicta ibi-
dem. Circa quod & alia habentur n. 60. 94. &
102. ubi de Constitutione Innocentij X. cir-
ca triennium præcisum gubernationis, & ses-
quianni vacationem, nec non de septennali
dispensatione ab Alexandro VII. & quod de
momento ad momentum dicitur, non esse in
omni rigore servandum verosimiliter demon-
stratum. Neque proptereà Dom. Caramueli
annuimus à P. Cardenas solidè & subtiliter im-
pugnato, in ijs, quæ ad computationem mediæ
noctis ille contendit, ex quibus gravia possunt
inconvenientia suboriri: non ita circa alia, qui-
bus difficilè possunt præcisa momenta designa-
ri; in quibus cùm Auctores diversimodè sen-
tiant, si & illis Dom. Caramuel accedat, non
est cur debeat plus quàm alij rigidè & uti no-
vitatum architectus, impugnari. Notat quidem
P. Cardenas nu. 24. momenta non reduci ad
instantia physica, aut mathematica: est enimQuid mo-|mentum|juxta P.|Cardenas-
magna diversitas inter utrumque. Instans enim
mathematicum est physicè & realiter indivisi-
bile; momentum autem est quædam brevissi-
ma successio, physicè quidem divisibilis, mora-
liter autem indivisibilis: quia physica ejus di-
visibilitas & successio imperceptibilis est. Est
igitur momentum illa brevissima morula tem-
poris, in qua homo nequit distinguere succes-
sionem. Sic philosophatus ille. Sed quidem
momentum idem esse quod instans aut pun-
ctum prorsus indivisibile censent multi. Et sic
ante alios D. Hieronymus in illud 1. Cor. 15.Quid juxta|alios.|1. Cor. 15.|v. 52.
v. 52. In momento, in ictu oculi. Ubi de resurre-
ctione generali sermo, quam in instanti futu-
ram communis Doctorum sententia est, præ-
dicta Apostoli auctoritate roborata, ut videri
potest apud P. Suarez Tomo 2. in 3. p. Disput. 50.
Sect. 9. Vers. & absolutè. P. Cornelium in eum
locum, ubi & alij complures Interpretes, ex
quibus P. Tirinus, P. Menochius, P. Salmeron,
P. Sà, P. Justinianus. Pro quo & illud 1. Reg.<-P>@@
<-P>4. v. 20. In ipso autem momento mortis ejus. Ubi1. Reg. 4.|v. 20.
benè à P. Mendoza dictum, in ipso momento
proptereà positum, quia quod parùm abest, ni-
hil distare videtur, unde in mente habendum
illud: O momentum, à quo æternitas! Non ergo
significatio illa brevissimi temporis ita pro-
pria est.
1127. Neque video cur in negotio, de quoQuid circa|institutum|præsens.
agimus, non possit juxta significationem di-
ctam usurpari. Et quod ad mediam noctem spe-
ctat, certissimum est illam in momento, prout
indivisibilis est duratio, consistere: posse enim
durationem dici, sunt qui affirment, & licet
non ita proprius modus loquendi sit, sustinen-
dus tamen ad commodam explicationem, cùm
alius non ita accommodatus sit, & æternitas
atque ævum durationes dicuntur, etiamsi in-
divisibiles. Sicut autem de media dicitur nocte,
ita & de alijs; neque ulla est urgens ratio cur
non possit intelligentia hujusmodi sustineri.
Licet enim nobis physicum non possit agnosci
momentum, non ideò tale esse desinit: In or-
dine autem ad regulandam operationem suffi-
cit prudens observatio quæ licet punctum phy-
sicum non attingat, aliud tamen proximum
attingat etiam indivisibile: neque enim neces-
sarium est ut sit illud physicè divisibile, ut ve-
rissimè possit dici: Nunc finitur tale tempus,
Nunc incipit talis obligatio, sicut diceretur, si
physica essent nobis instantia omninò perspe-
cta: tunc enim, ut in Angelis accidit, non esset
divisibilis, licet brevissima, duratio necessaria,
ut inter nos agere politica ratione possemus.
Id quod & post felicem resurrectionem in cæ-
lis poterimus obtinere, & exactissimè illud as-
sumere, de momento ad momentum. Nec modò
circa id insisto, de quo esse quæstiones possunt,
an momenti physici aut moraliter sumpti ita
habenda sit ratio, ut addi aut minui possit nihil
ex antecedentibus, aut consequentibus, sed
illud tantùm adnitor ostendere momentum
posse in sua propria significatione sumi, pro
ea scilicet temporis parte aut quasi parte, quæ
secari nequeat, sic enim D. Hieronymus locu-D. Hierony-|mus.
tus circa citatum D. Pauli locum, In momento,
ubi Græcè est In atomo, qui ex eo talis dictus,
quòd secari nequeat. Circa horologium autem,
& Dom. Caramuelis exaggeratas observatio-
nes alibi à me dictum. Neque negasse est ani-
mus momentum aliquando pro brevissimo spa-
tio sumi. Unde & aliqui apud P. Salmeronẽ su-
prà dicunt esse quadragesimam horæ partem.
Sed quod negamus est illi esse unicam, & com-
munem significationem, cùm de terminis du-
rationis agitur, & non posse in genuina & ma-
ximè propria, cùm de illis agitur, usurpari. Et
quidem objectio, quam P. Cardenas, contra
se proponit Cap. 5. cui & doctam solutionem
apponit, satis robusta est contra momentum
morale, neque ejus difficultas penitus evacuata
videtur, quæ tamen juxta modum dicendi præ-
fatum penitus dissipatur.
@@0@
@@1@398 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici.
§. III.
Circa Constitutionem Innocentij X. pro gu-
bernatione in Societ. IESV.
1128. HAbetur illa n. 39. quam non esseExordium|Constitutio-|nis Alexan|dri VII. in|favorem|regiminis|Societatis.
absolutè favorabilem, sed gravan-
tem ostensum §. 1. in cujus fine sic diximus:
& verò Sanctißimus (Alexander VII.) sic dispen-
sans, ut per Litteras ex Vrbe scribentium accepi-
mus, ubi primum in Sedem est summæ Potestatis
evectus, Patribus Societatis nostræ benignè polliceri
dignatus est, adfuturum se Societati favore suo in
ordine ad ea, quibus se à Prædecessore suo gravatam
sentiebat. Sic ibi. Id quod æterna dignus me-
moria Pastor cumulatè præstitit, Constitutio-
ne sua sub Data diei 1. Ianuarij an. 1663. cu-
jus juvat exordium hoc loco transcripsisse, sic
enim ille: Debitum Pastoralis officij, quo Ecclesiæ
Catholicæ Regimini divina dispositione præsidemus,
exigit, ut paternam dilectorum filiorum Presbyte-
rorum, & Clericorum Regularium Societatis IESV,
quæ ab ipsis fundationis suæ primordijs in re Chri-
stianæ Religionis juvanda, promovendaque Infide-
lium & Hæreticorum conversione; & horum perti-
nacia retundenda, ac juventute litteris & probis
moribus informanda, Christique fidelibus in viam
mandatorum Dei dirigendis (adiuvante Domino)
sedulò semper & fructuosè laboravit, ac etiam
nunc strenuè laborat, curam peculiari studio geren-
tes: illa, quæ prospero, feliciq́ue ipsius Societatis re-
gimini & progressui impedimentum adferre nos-
cuntur, è medio tollamus & abrogemus, sicut magi-
stra experientia suadet, & Nos matura considera-
tione adhibita ad Omnipotentis Dei gloriam salu-
briter expedire arbitramur. Sic SS. Alexander
sublaturus è medio impedimenta, & abrogatu-
rus pergens, quæ occasione InnocentianæInconve-|nientia ex|Constitutio-|ne Innocen-|tij X.
Constitutionis videbantur opportuno Societa-
tis regimini magistra experientia, suprema om-
nium, obrepsisse. Quod quidem ejusdem Ale-
xandri verbis attestatum, dum sic ait: Cumque
dicta Societas subsequenti tempore usque ad dictam
præfatam Innocentij Prædecessoris Constitutionem,
præfatum gubernandi modum magno cum fructu,
ipsiusque Societatis tranquillitate servaverit: EditaAlex. VII.
verò, eadem Constitutione, plurimis, gravißimis-
que affecta fuerit incommodis, multoq́ue plura &
graviora pericula & inconvenientia subitura exti-
terit. Nos per suspensiones &c. Quæ quidem non
solùm Nobis documento esse debent, ut Reli-
gionis fundamenta serta & tecta esse conten-
damus, & ne levitatis ambitiosæ periculosis
impulsibus pro illis infirmandis connitamur,
certi nihil inde nec nobis nec alijs commodum
emersurum, verùm incommoda multiplicanda
super numerum: Sed Pontificibus ipsis, qui &
ipsi magnæ Magistræ experientiæ possunt esse
discipuli, ne faciles aures quibusdam malè erga
humilitatis securum præsidium affectis, & in-
officiosas querelas congeminantibus præstent,
sed auctoritati & famæ consulant suæ, quæ
periclitari non modicè poterit, dum eorum de-
creta non solùm ut minùs convenientia, sed<-P>@@
<-P>etiam uti præjudicialia Religionibus abrogan-
tur.
1129. Illud etiā in præfata Alexandri Con-Circa com-|putationem|à die Datæ,|& Genera-|lium cura.
stitutione observatione dignum, quod ad fir-
manda ea conduci, quæ circa computationem
temporis dicta sunt, à Data scilicet Pontificia-
rum faciendam, & RR. PP. Generalium cu-
ram, ut pro Indijs peculiaris dispositio
in dispensationibus à Sede Apostolica ob-
tineatur, de quo num. 102. sic enim in illa:
Prætereà cùm dictus Gosvvinus Præpositus Gene-Alex. VII.
ralis Nobis iterùm exponi fecisset, quod Provinciæ
Indiæ Societatis prædictæ Litterarum nostrarum in
forma Brevis super suspensione hujusmodi primo
loco ad sesquiannum, ut præfertur, facta emanata-
rum beneficio maximè indigebant, illoq́ue frui vix
poterant, quia priusquàm de eisdem Litteris nun-
tius ad illas partes perferretur, aut jam elapsus, aut
propè finem futurus erat dictus Sesquiannus: Nos
ipsius Gosvvini Præpositi Generalis precibus benignè
annuentes, similem suspensionem statuti, mandati,
præcepti, & ordinationis memorati Innocentij Præ-
decessoris, quantum quidem ad Provincias, Domos,
Collegia, & loca quæcumque dictæ Societatis in In-
dijs tam Orientalibus, quàm Occidentalibus, &
alibi extra Europam tantùm consistentes & con-
sistentia attinebat, ad septem annos à die 14. No-
vembris 1656. computandos fecimus. Sic Ponti-
fex de suspensionibus temperarijs locutus, quæ
abrogationem statim exprimendam præcesse-
runt. Ex quibus apparet quàm id sit certum,
quod de computatione à die Datæ facienda
dictum Cap. 4. Neque enim dici potest Ponti-
ficem de suis tantùm concessionibus fuisse lo-
cutum, sed juxta mentem R. P. Generalis, qui
juxta communem & firmam doctrinam in sua
postulatione processerat, quam uti certam am-
plexus, cùm aliàs facile ipsi fuisset edicere con-
cessiones ejusmodi non à die Datæ, sed à die
scientiæ computandas. De hoc ergo jam non
licet ampliùs dubitari; cùm in terminis maxi-
mè urgentibus dispositio processerit; quando
scilicet de Indijs agebatur, pro quibus beni-
gnior computatio maximè conveniens vide-
batur.
1130. Dictum etiam & efficaciter demon-Provinciali|ut fides ad-|hibenda ubi|de casu|peculiari.
stratum nu. 104. & seqq. R. P. Generali de
Pontificis Oraculis fidem facienti in Societate
fidem sine difficultate præstandam. Sed quid
Provinciali in re extraordinaria, & notabilem
novitatem circa gubernationem importante à
Generali disposita? E. g. Vice-Provincia Chi-
lensis ut diversa ferè à Peruviana Provincia
consistebat: quam tamen subjiciendam &
uniendam penitus Peruvianæ R. P. Generalis
statuit, Vice-Provinciæ nomine, & præroga-
tivis alijs abrogatis. Pro quo Peruviano scrip-
sit Provinciali. Poteritne hic sua simplici epi-
stola Chilenses alumnos ad unionem & subje-
ctionem redigere, Vice-Provinciali deposito?
quia depositus censendus est, licet Vice-Pro-
vincialis retineat nomen, eo quòd non tam ta-
lis respectu Vice-Provinciæ, sed quatenus Pro-
vincialis gubernat vice, ut fieri quandoq́ue so-
let Limæ ob diuturnam absentiam Provincia-
lis. Ad quod quidem juxta ea videtur respon-
dendum, quæ diximus n. 64. ubi de authentica<-P>
@@0@
@@1@§. III. Circa Constitutionem Innocentij X. 399
<-P>renuntiatione respectu Provincialis, & exhi-
bitione ac lectione Patentium litterarum: quæ
quidem omninò necessaria est: & in præsenti
casu locum habere, quandoquidem Peruvianus
Provincialis, qui talis absolutè non erat respe-
ctu Vice-Provinciæ memoratæ, in eam se uti
absolutum Provincialem introducit, quod per-
inde est ac si Provincialis non esset, & pro
Chilensi illa portione designatus fuisset Pro-
vincialis. Neque videtur sufficere, si renuntia-
tio in loco aliquo, etiam præcipuo Peruvianæ
Provinciæ fiat; quandoquidem in eo subditi
Chilenses non sunt, aut major eorum pars,
juxta id, quod de Superioribus localibus ab
Octava est Generali Congregatione disposi-
tum, & extat, nu. 63. cùm sic verosimilis ob-
servanda proportio, quam & ratio videtur com-
perta persuadere.
1131. Ex quibus videtur non posse alle-Discrimen|judicis Or-|dinarij &|delegati|quoad tituli|exhibitio-|nem.
gari discrimen, quod Doctores tradunt ex Jure
collectum, inter Ordinarium judicem & dele-
gatum: huic enim non paretur impunè, dum
litteras delegationis non ostendit, pro quo nu.
103. & multa apud Cardinalem Tuschum
Tomo 4. Lit. I. Conclus. 455. Quæ quidem in-
dicant in Ordinario judice non ita esse gene-
raliter asserendum, licet ex Baldo ita scribat
citatus Cardinalis Conclus. 477. Judici non cre
ditur aliquid facienti supra suam facultatem, licetCardinal.|Tuschus.
dicat se facere de mandato & commißione Supe-
rioris, licet dicat se habere mandatum à Principe,
nisi doceat de eo. Sic ille: pro quo & plura Dom.
Solorzanus adductus n. 65. Quidquid inquam
de hoc sit, pro quo est diversitas sententiarum,
discrimen tale nequit allegari ex eo quòd Pe-
ruvianus Provincialis judex Ordinarius sit: quia
pro judice Ordinario esse dispositio legalis po-
test pro diversis casibus, ut ea, quæ ex Jure
communi habentur, & indicata superiùs, relin-
quamus. Et tale est, quod circa renuntiatio-
nem dictam, quod ad Provinciales etiam ex-
tendendum, & quæ à Nobis sunt adducta vi-
dentur demonstrare. Pro quo & facit quod
constans usus circa Provinciales habet, eos
scilicet officium non auspicari, nisi Litte-
ris Generalis prælectis, cùm in alio irregulari
ingressu periculum appareat, quod oporteat
præcavari.
1132. Et ita quidem videtur dicendum, siResolutio|peculiaris|pro Socie-|tate.
subditi vellent negotium istud Juris rigore tra-
ctari, & non sincero illo peragi stylo, quem
sincera Societatis obedientia solita est in hu-
jusmodi casibus observare. Nec dubito quin
opportunius futurum fuerit authentica insi-
nuatione uti, si nullum aliàs inconveniens sub-
sit in ostensione, aut transsumpto fundamenta-
lium Litterarum, quæ ostendi quidem Con-
sultoribus poterunt, nec tamen omnibus opor-
tebit fieri manifestas. Sic vidi aliquando Pro-
vincialem in casu mortis sine designationis
authenticæ litteris publicari, post apertam corā
Consultoribus capsulam, renuntiante illum
Limani Collegii Rectore, neque in eo scru-
pulum aliquem deprehensum. Dum enim sub-
diti parêre sunt sine aliqua tergiversatione pa-
rati, omne cessat ex Litterarum non adhibi-
ta ostensione periculum. Et potest quidem hoc<-P>@@
<-P>in obedientiæ profectione fundari, quam D.Obedien-|tiam in|Societate|qualem Di-|vus Funda-|tor requirat.
Ignatius Parens filijs observandam consi-
gnavit, promptissimam scilicet, etiam littera
imperfecta relicta; & in omnibus rebus, ubi pec-
catum non cerneretur. Quæ sunt illius verba:
Part. 3. Constit. Cap. 1. §. 23. Ad Superioris vo-
cem perinde, ac si à Christo Domino egrederetur,
quam promptißimi simus, re quavis, atque adeò lit-Constitutio|Societatis.
tera à nobis inchoata, necdum perfecta relicta. Et
hæc pariter, sicut & sequentia ibidem. Cum
magna celeritate spirituali gaudio & perseverantia
quidquid nobis injunctum fuerit obeundo: omnia
iusta esse nobis persuadendo, omnem sententiam, ac
judicium nostrum contrarium cœca quadam obe-
dientia abnegando. Sic Divus Pater. Juxta hæc
ergo Chilenses Patres R. P. Generali unionem
præcipienti tenentur obedire: tenentur & Pro-
vinciali, obedientiæ hujusmodi instrumento,
quia in eo peccatum nullum, & obedientiæ,
quam profitentur, perfectio exigit, ut circa
modum non hęreant, in quo nullum etiam pec-
catũ cùm tamen, ut ex Declarationibus con-
stat, debeat esse manifestum. Legales autem
subtilitates ut obediatur, requirere, & juridicis
terminis adhærescere, obedientiæ sinceritas
non admittit à suo Sanctissimo Parente tanto-
perè commendata. Non quòd per sacros Ca-Qui modus|agendi in|Religioni-|bus expe-|diat.
nones disposita in summa veneratione habenda
non sint, & cùm necessitas exigit observanda:
sed quia illorum auctores Pontifices summi no-
lint Religiosam Obedientiam ad earũ rigorem
adstringi, quando ex æquo & bono potest, in-
specta veritate, procedi. Pro quo ita scribit
Paulinus Bertus in Praxi Criminali de forman-
do processu Titulo 5. Cap. 2. in fine: Quod &Paulinus|Bertus.
Summi Pontifices voluisse, aut saltem laudasse vi-
dentur; qui Regularibus ipsis privilegia conceden-
tes liberam illis absque Iuris apicibus ac rimulis,
tamquam eorum statui magis consonam judicandi
facultatem concesserunt. Compend. privileg. Verb.
Appellare nu. 1. & Verb. Correctio fratrum nu. 6.
Sic ille, post adductos Doctores, qui pro eodem
agendi modo, seclusis etiam privilegijs mani-
festam convenientiam agnoverunt, scilicet Pa-
normitanum, Felinum, Lapum, Villagutierrez, Vi-
ctoriam, & Rodericium. Et posset alios.
§. IV.
Circa communicationem Privilegiorum,
præcipuè inter Religiosos.
Ad Cap. 5. 6. & 7.
1133. IN priori dictum privilegium persona-De privatis|ad privatos|ut stet com-|municatio.
le non transire de persona ad perso-
nam, & in sequenti juxta concessionem Iulij
Secundi, & Leonis X. (illum enim præcessisse
in Additionibus adnotatum num. 8. Licet Leo
in citatione præcedat) hujusmodi transitum,
de privatis scilicet ad privatos dedimus ratione
communicationis. Quod quidem ita videtur
intelligendum, non ut quod uni alicui privato
concessum est, omnibus alijs privatis debeat
concessum judicari, sed quòd privatorum gre-
mio alicui: id quod ex tenore concessionis<-P>
@@0@
@@1@400 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici.
<-P>videtur manifestum. Cùm enim præmittatur,
De Prælatis ad Prælatos, consequenter additum
de Fratribus privatis ad privatos. Sicut enim
quod de Prælatis dicitur, ita est accipiendum,
ut quod concessum est alicujus Religionis
Prælatis, ad Prælatos alterius ex memoratis
extendatur, ita & quod pro privatis, quo pacto
decurrere concessiones solent ad Religiones
spectantes, dum peculiares aliqui non inve-
niuntur expressi, pro omnibus enim privatis
procedunt, quo pacto & illis fruuntur etiam
Prælati, ut privati inquam, cùm non sit ratio-
ni consonum illos esse pejoris conditionis,
nisi fortè Prælato alicui ratione dignitatis pri-
vilegium concedatur, quod tunc non videtur
personale, nisi exprimatur, quo pacto concessio-
nes aliquæ apud Scriptores cum prærogativa
extensionis virtute communicationis occur-
runt.
1134. Et id quidem minimè apparebit dif-Vt illam|statuat P.|Bonæ-Spei.
ficile legenti apud P. Bonæ-Spei Tomo 4. Tract.
3. Disput. 11. Dub. 6. Resol. 1. ut sequitur. Dico 1.
Si privilegia sint personalia. V. g. Patri Petro Car-
melitæ ut Petro, seu præcisè ut hæc persona est, con-
cessa, non censentur concessa omnibus alijs commu-
Dostları ilə paylaş: |