tia injusta posse aliquid accipi sine obligatione
restitutionis; cùm tamen sententia injusta
minimè sententia sit, neque jus ei conferat,
pro quo est à judice pronuntiata, & ita quod
datum est, revera est datum pro nihilo. Ad
quod quidem dicendum instantiam esse non
levem, sed quæ probabilitati non obstet. Et
prætereà est diversa ratio, quia ex injusta sen-<-P>@@
<-P>tentia commodum aliquod reportat ille, in cu-
jus favorem lata est, non secus ac si justa esset,
quandoquidem eo est animo, ut re, circa quam
lis est peracta, fruatur, ac si propria esset: qui
verò munus pro electione accipit, sciens
electionem futuram nullam, minimè accipe-
ret, quia de re secundùm se iniqua non agitur.
juxta ordinarium procedendi modum, ubi sup-
ponitur eum, qui officium ambit, illud ita vel-
le, ut nullam subeat ipsum restituendi obliga-
tionem. Ex quo fit, si aliquid alio respectu ac-
cipitur, pro nihilo accipi, quia officium non
admittendum nihil est. Quæ explicatio si non
placeat, ab ea equidem probabilitas dictæ sen-
tentiæ non pendet, cùm alias habeat pro se so-
lidas rationes. Et quod ad allatum attinet, ne-
gando pro sententia in justa quidquam recipi
posse, fit satis instantiæ, & negari quidem cum
multis potest tunc non esse obligationem re-
stitutionis, ut videri potest apud P. Vasquez
in Opusculo de Restitutione Cap. 7. in 4. & 5. sen-P. Vasquez.
tentia ubi Auctores refert & n. 28. & 29. ubi
propriam profert illis conformem juxta juris
positivi obligationem, quòd cùm pro sententia
justa quidquam recipi prohibeat, & incapacem
receptionis reddat: potiori ratione prohibet dari
aliquid pro sententia injusta, & ad illud restituen-
dum obligabit faciendo judices incapaces. Quæ
sunt illius verba: neque modò circa illud opor-
tet disputationem texere longiorem, cùm hæc
dicta sint occasione præmissæ probationis, ubi
pro superiùs statuta positione contendimus, ut
ejus possit probabilitas sustineri.
1047. Cùm de electione Alcaldorum agi-Circa ele-|ctionem di-|gniorum|peculiaris|difficultas|ex compa-|ratione ad|venditio-|nem rei in-|differentis|abusuro.
tur, non teneri ad digniorum electionem ur-
banos Senatores, dictum Cap. 2. & n. 12. addi-
tum futurum grave peccatum veniale, si quis
manifestè deprehendat majorem alicujus digni-
tatem, & propter humanum aliquem respe-
ctum minùs dignum eligat. Quod quidem erit
qui fortè improbet, eo quòd non leve damnum
Reipublicæ inferatur; & cùm absolutè obli-
gatio sit, eaq́ue in materia grave, plusquam
venialis apparet obligatio, vel certè nulla asse-
renda est. Sic enim & contra Dianam argu-
mentati sumus Tit. 1. nu. 147. asserentem tan-Diana.
tùm esse culpam venialem in vendente res in-
differentes illis abusuro, eo quòd emptor, si ipsi
ab illo negetur, ab alio sit proculdubio emp-
turus: quod parum Theologicè dictum asserui-
mus, & ex eo probavimus. Nam aut mortale
propter cooperationem ad mortale esse debet,
aut nullũ, eo quod revera cooperatio non sit,
quandoquidem etiam tali actione non stante,
non desineret peccatum perpetrari. Sed verò id
non est præfatæ assertioni contrarium. In ci-
tato siquidem contra Dianam, & nonnullos
alios ab ipso citatos loco de cooperatione ad
peccatum mortale agitur, quæ si revera est, ut
esse videtur, quandoquidem peccatum in ea
recognoscitur, plusquàm veniale est, quia non
ex indeliberatione, ut constat, neque ex par-
vitate materiæ: quia hic & nunc tale pecca-
tum non fieret sine hujusmodi cooperatione.
In casu autem nostro de peccato mortali non
agitur, sed juxta eam suppositionem procedi-
tur illud in electione non agnoscentem: quid-<-P>
@@0@
@@1@§. Unicus. Circa Capitula Civitatum. 367
<-P>quid autem addi eo in genere potest, intra li-
neam venialis peccati continetur. Itaque ex
Reipublicæ damno argui nequit, quod intra
dictam lineam supponitur etiam grave non esse
futurum. Erit autem grave intra lineam venia-
lis ex acceptione personæ, cùm in ea, quæ
omittitur, dotes plus multò æstimabiles eluces-
cant. Ubi & tales illæ esse poterunt experien-
tia commendatæ in magnum Reipublicæ be-
neficium, ut non immeritò affirmari possit, in
ejus omissione mortale peccatum extiturum.
Dixi Experientia commendatæ, quia si ita non
accidat, non est plena in talium electione se-
curitas, ut etiam experientia comprobavit; cu-
jus etiam magisterio notum viros plures me-
diocrium talentorum optimos evasisse Reipu-
cæ Magistratus.
1048. Circa Capitis 3. materiam, cujus
amplitudo diversarum est capax quæstionum,
non est cur ampliùs immoremur; si enim quæ
ibi dicta sunt, observari felici Reipublicæ ele-
ctione contingat, non est cur desiderari alia
debeant, nisi fortè quæ ad judicialem stylum
spectant, legibus, consuetudine, & fori api-
cibus regulandum, unde ad Juris civilis profes-
sores forenses remittenda, cum pro conscientijs
una sit nobis solicitudo præcipua, unde &
Theologos potiùs, quàm Jurisperitos agere
studeamus, id Jure ex vtroque delibantes, quod
instituto possit nostro deservire. PrætermissisCirca circũ-|stantiam|personæ in|Iudice.|P. Bonæ-|Spei.
ergo alijs, circa circumstantiam peccatiadden-
dum ex P. Bonæ-Spei Tomo 4. Disput. 5. nu. 37.
& 38. ubi ait circumstantiam personæ nullam
addere peculiarem malitiam, quæ in Confes-
sione aperiri debeat (& tenet ille aperiendas
circumstantias notabiliter aggravantes) nisi
ex peccato oriatur scandalum, deturq́ue alijs
liberior peccandi occasio. Exemplum in Epis-
copo, Generali, & Prælato fornicante consti-
tuit, intelligens ratione officij, nam ratione
voti castitatis alia est ratio, circa quam esse du-
bitatio nequit, de quo Auctor n. 12. Quando
ergo in Judice scandalum est, certum item ag-
gravantem in eo esse circũstantiam. Sed ex eo
quòd Judex sit, speciale aliquid habeat, quando-
quidẽ etsi judex non esset, scandali circũstantia
in ejus reperiretur peccato, hoc videtur denega-
ri, & ita dum peccatur occultè circumstantia est
nulla. Sed quidem pręter communem illam ra-
tionem aliam esse ratione officij, ex SS. Patrũ
doctrina compertum habetur, ut vidimus n. 15.
ex eorum enim peccatis etiam occultis fit, in-
eptos reddi ad similium correctionem, circa
quam si quid attentent, valde superficiali ma-
nu negotium pertractabunt. Si & addamus
peccata hujusmodi occulta esse vix posse, ut in
exemplis adductis videtur manifestum. Quo-
modo enim Episcopi occulta esse poterit tur-
pitudo? & sic de alijs.
1049. Pro obligatione assistendi in Sena-Circa assi-|stentiam in|Senatu.
tu, etiamsi contra id, quod Senatorum quibus-
dam placet concludendum sit, de quo Cap. 4.
argui ulteriùs potest ex Regijs Auditoribus,
quibus abesse non licet, quomodocumque sint
caussæ concludendæ. Pro quo & faciunt quæ
adducit P. Fragosus Tomo 1. Lib. 7. Disp. 19. n. 3.P. Fragosus
scilicet quòd Decuriones regulariter nō egent<-P>@@
<-P>abundantia populi ad res urbanas gerendas. In
quibus tamen id erit amplectendum, non quòd
major pars Concilij, seu Decurionum senserit,
sed quod sanior pars deciderit. Cōstat ex Cap. 1.
& 2. de his quæ fiunt à majori parte Capituli & 3.
dist. 65. Cap. Plebs dist. 64. ubi quamvis regu-
lariter sanior pars censeatur valida, quæ fit à
majori parte: nihilominùs etsi hæc censeatur
sanior ac præsumatur secundùm Glossam in
Cap. de his, quæ fiunt &c. & Cap. Dudum de ele-
ctione, id intelligitur nisi contrarium appa-
reat, quòd major pars irrationabiliter movea-
tur, & minor pars rationabiliter, ut declarat
Hostiensis in Summa, de his quæ fiunt à majori
parte Capituli §. finali. Non enim sunt numeran-
da suffragia, quando constat, de meliori sensu,
Gregorius Lopez in Glossa 1. tit. 14. l. 10. part. 1Gregorius|Lopez.|Lucas de|Peña.
per textum ibi expressum. Lucas de Peña in l,
si quis extra ordinem. de excusat. artific. lib. 10.
dicens standum esse majori parte Concilij, nifi
à minori parte aliquid rationabiliter oppona-
tur, quod deducit ex dicto Cap. 1. de his, cujus
hæc sunt verba: Nisi à paucioribus & inferioribusCap, 1. de|his quæ à|maiori &c.|Aviles.
aliquid rationabiliter objectum fuerit & ostensum.
Juvat Aviles prætor. Cap. 3. Vers. Iuridicion. n.
28. fol. 105. quatenus ait rebus, quæ tendunt ad
utilitatem, vel saltem non tendunt ad malum,
videri quod sit à tota universitate factum,
quando major pars concordat, secus verò quan-
do actio tendit ad damnum, necesse est ut om-
nes concordent, & contradictionem unius cen-
seri potentem ne censeatur gestum. Pro quo &
textus alij apud Scriptorem citatum. Ex qui-
bus videtur apertè deduci Decuriones ad Con-
cilium vocatos debere concurrere, neque ob-
stare prætextum dictum de certa in contrarium
conclusione, quandoquidem rationabiliter de-
cernentis suffragium, etiamsi non audiendus
videatur, tanti possit esse momenti. Ubi & du-
bitari possit, an si sciat à majori parte conclu-
dendum juxta illius sensum, teneatur accedere,
videtur enim tunc adducta ratio cessare. Sed
dicendum debere: tum ex eo quòd major est
futura decretis auctoritas, nec apparet quo pos-
sit titulo rationabili se excusare. Tum etiam
ex dictis, nam in Concilio esse aliqui pote-
runt, qui rationabiliter adversentur, qui-
bus auditis sit sententiam mutaturus. Hac
enim ingenua dispositione animi ad Conci-
lium accedendum, sicut ad quemlibet haben-
dum Christiano ritu consessum, qui pro deli-
beratione prudentissimè institutus. Et in hoc
præsertim, de quo agimus, ubi Decuriones
totam repræsentant civitatem, in quorum illa
solicitudine requiescit. Videndus citatus Pater
Disp. citata ab ejus exordio, ubi pro Decurioni
bus plurima, sicut & pro Ædilibus aut Alcal-
dijs Disput. 21. Circa id autem quod circa pre-
tium rerum ad ordinarium usum pertinentia
Cap. 5. sunt dicta: multa congerit etiam citata
Disput. 19. §. 2. pro quibus & infra circa Tit. 9.
unde ad alia transeundum,
1050. Agit etiam ille de Receptoribus, seuCirca Depo-|sitarios.
Depositarijs, (de quibus & Nos Cap. 6.) Disput.
22. nu. 15. & seqq. Et juxta communem do-
ctrinam procedit de obligatione ex culpa lata,
levi. ac levissima, ubi de foro interno nihil,<-P>
@@0@
@@1@368 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
<-P>unde videtur in eo etiam ipsius resolutiones pro-
cedere: licet ad speciales depositarios descen-
dens de obligatione in foro conscientiæ deter-
minet: sic enim Vers. Hinc fit, nautas & stabu-
larios, aut caupones, qui aliquid recipiunt, in
utroque foro teneri tamquam valde probabile
proponit, aliquos pro eo adducens, juxta quos
tamen secus sentiendum, si hospites tam in
navi, quàm in diversorio, nautis & stabularijs
videntibus res suas deponant, neque illis spe-
cialiter in custodiam tradant, ubi sic addit: Mihi
tamen placet teneri dumtaxat in foro conscientiæP. Fragosus.
de culpa levi, in hoc eventu nautas seu caupones,
quamvis in exteriore foro teneantur de levißima.
Sic ille: pro quo ratio esse potest, quia prædi-
cti eo ipso, quod ratione officij habeant hospi-
tes simul cum eorum rebus recipere, eas tenen-
tur custodire. Sed quidem ex hac ratione fit
etiam in conscientia teneri, quia res præfatæ
eo ipso quod recipiantur, obligationem impor-
tant, non secus acsi specialiter fuissent com-
mendatæ: unde idem debet esse effectus. Quod
ex eo manifestiùs ostenditur ab ipso addito,
scilicet in foro externo de levissima teneri. Es-
set siquidem injustissimum talem per leges ob-
ligationem imponi: pro culpa tali ijs, quibus
neque in speciali, neque ratione officij com-
mendatæ res fuissent. Magis ergo est rationi
conforme, si nulla tunc in conscientiæ foro
obligatio compensationis cujuslibet admitta-
tur. Subdit etiam ex Alciato quòd si Deposi-
tarius pro custodia modicum salarium accipiat,
si res pereat, vel deterior fiat, apud eum, non
teneri de levi, quia adhuc censetur deposita in
gratiam deponentis. Id quod pro Depositarijs
Indicis non militat, qui satis competens sala-
rium accipiant: unde juxta ipsum de levi, &
consequenter in foro conscientiæ tenentur,
cùm etiam commoda alia habeant, de quibus
dictum.
1051. Concludit Vers. Vltimo circa res de-Ex assertis|redarguitur.
positas pereuntes, cùm tamen res propriæ De-
positarij evaserint incolumes, quidquid de foro
judiciali sit, standum conscientiæ foro. Et qui-
dem tunc contra Depositarium stringendum
judicium, quia dolus præsumitur, ibidem ha-
betur: ex quo & fit idem semper attenden-
dum, cùm eadem generaliter ratio esse videa-
tur. Et in alijs ad negotiationem, aut usum re-
rum depositarum conformiter ad tradita à No-
bis nu. 18. per incuriam omisso, & seqq. Est
autem notandum, quod habet nu. 21. Cùm
enim statuisset acquisitum negotiationem non
esse subjectum restitutioni, sic subdit: Nec refertVt esse utile|unum eo-|rum queat.
quòd Baldus neget in l. 1. quæst. 10. C. pro socio,
& Alexander in l. si non sortem in princip. de con-
dict. indebiti, quia debent intelligi in foro externo,
non verò in foro conscientiæ, ubi standum est veri-
tati, non verò errori, quia qui errat, non consentit,
nec censetur errans rem suam amittere. l. Si pro-
curator ff. de acquirend. rer. domin. &c. Quæ
quidem doctrina in ordine ad praxim videtur
inutilis. A quo enim sic errans petiturus est?
A depositante? Irridebit ille, cùm pro se ha-
beat Doctores possessioni faventes. A judice?
Ast in foro externo rata est habenda traditio,
ut asseritur. Id tantùm dici posset, licet petitio<-P>@@
<-P>futura videatur inutilis, posse ratione aliorum
locum esse compensationi. In quo quidem licet
affirment communiter Scriptores debitum de-
bere esse certum, probabile tamen est opinio-
nem probabilem sufficere, de quo alibi. Et ut
id aliàs sustinendum non sit, in casu tamen
præsenti id est valde verosimile, quia sententia
prædicta, quidquid Baldus & Alexander di-
cant, receptissima est, & à Theologis, quibus
adhærendum potiùs vix ullo reclamante his
est temporibus approbata, ob solidissimas, quæ
pro illa militant rationes, quod & de Prætori-
bus, ac Regijs Officialibus, suis locis compro-
batum. Pro quibus non plura.
CIRCA
TITULUM IX.
De Consulatu Mercatorum & eorum
contractibus.
§. I.
Circa Tribunal Consulatus.
1052. DIctum de illo Cap. 1. & 2. & plu-
ra etiam alibi, & specialius Tomo
2. Auctarij Parte 8. n. 89. & seqq.
& 513. & Tomo 3. Verb. Domus Contracta-
tionis, post quæ in manus venit erudi-
tum opus circa Contractationis ejusdem Tri-
bunal, vulgari lingua, sed non vulgari
exornatione, cujus titulus. Norte de la Con-D. Iosephus|Veitia.
tratacion de las Indias Occidentales, Auctore
illustri Equite D. Josepho de Veitia Linage, in
eodem Tribunali Thesaurario, ex equestri Or-
dine Divi Jacobi, qui Lib. 1. Cap. 17. de Con-Consilium|Assessoris an|semper ne-|cessarium.
sulatu Mercatorum agit dilucida expositione.
& nu. 39. id habet, ex quo firmari potest quod
à Nobis dictum circa Assessoris judicium, quod
non debeant semper Consulatus Judices am-
plexari, sic enim ibi: Que el Iuez Oficial, que lo
fuere de Alzadas, ò apelaciones del Consulado
pueda tomar parecer de Letrado en los casos que lo
juzgare necessario, se le permite por una Cedula de
treze de Noviembre de 1554. en la qual se dexa à
su alvedrio sin necesitarle à que lo haga: y en con-
sequencia della, siendo yo Iuez de apelaciones, he
sentenciado sin usar de la permision, aviendo estado
conformes los Adjuntos de que no necesitaban de pa-
recer de Letrado. Sic ille: qui Auditor quidem
Regiæ Audientiæ non erat, ut esse Limæ so-
let, & tamen neque ipse, neque duo mercatores
adjuncti necessarium esse Advocati consilium
judicarunt. Et Regia quidem Schedula, non
imperans, sed permittens, id apertè indicat.
Ubi & plus Mercatoribus videtur deferendum,
quandoquidem Judex hujusmodi minùs ea in
arte valet, unde Adjunctorum illi consortium
injungitur cum judiciaria potestate.
1053. Idem Scriptor nu. 30. post adductasCirca lu-|dum Facto-|rum.
Regias schedulas prohibentes ne Factores, seu
Commendatarij in Indijs, aut in navigatione<-P>
@@0@
@@1@§. I. Circa Indicum Consulatum &c. 369
<-P>ludant, exponentes sorti pecunias, pretiosa mo-
nilia, aut merces, sub pœna dupli, & carcera-
tionis menstruæ, scilicet per triginta dies: Y
como quiera que quando faltase esta Cedula (queScriptor|idem.
deben hazer guardar los demas Cabos de Galeones
y Flotas) bastava la razon de los daños y perjuiçio
de tercero, que se siguen de semejantes juegos, seria
grande lastima, y accion no libre de grave culpa,
que por el interes, que à los Cabos se les sigue de
que jueguen en sus navios, permitan que se contra-
venga à tan justa Ordenanza, y à uno de los Capi-
tulos de sus Instrucciones. Ubi quidem aliter con-
cludendum videbatur; cùm etiam seclusis
Schedulis, grave in talis ludi permissione pec-
catum esse dicatur: & ita ad divinæ potiùs
legis transgressionem peccati gravitas referen-
da. Sed utcumque illud sit, quod de peccati
gravitate dictum, est sanè verissimum. Dubi-Dubium|circa ludum|proprij.
tari tamen potest an obligatio tunc tantùm
urgeat, quando Commendatarius non propria,
sed aliena ludo exponit; nam tales solent &
ipsi esse divites, vel certè nō leviter pecuniosi.
Et videtur affirmativè respondendũ; quia si lu-
dentes perdant propria, periclitantur aliena, ut
vel ludo exponantur, vel in reddenda ratione
fraudes plurimæ committantur. Rogari etiamAliud circa|lucrum|aliena ex-|ponentis.
ulteriùs potest an sic ludentes alienorum expo-
sitione, si lucrentur, possint ea, quæ lucrati fue-
rint, sine restitutionis gravamine retinere,
quando collusor commendatarius non est, vel
si fuerit, bona tamen propria exposuit ludo.
Ad quod dicendum Commendatario obliga-
tionem incumbere lucrum omne restituendi, si
id, quod ludo exposuit; suum esse significavit,
quia per fraudem nocivam induxit alterum ad
ludendum, ubi manifesta intervenit injuria, un-
de resarcire debet damnum omne subsecutum,
ut cum Patribus Salas & Sancio observat Car-
dinalis Lugo Tomo 2. de Iust. & Iur. Disp. 31. n.
59. Vers. Adverte tamen. Et cum PP. Molina,
& Lessio P. Pereyra n. 1387. Quod videtur
irrefragabile. Nisi fortè Commendatarius in
ludi exordio aliquid exposuit de bonis pro-
prijs, & fortunatis jactibus, aut sortibus alijs
lucrum est quantumlibet assecutus.
1054. Quamvis autem mihi irrefragabileDifficilis|quædam|doctrina|notatur.
visum fuerit, quia & evidens: sunt tamen qui
stante bona fide ex parte collusoris sentiant
stare posse contractum: quod & cum P. Lessio
amplectitur citatus Cardinalis. Et P. Lessius
Lib. 2. Cap. 27. nu. 37. id probat ex l. rem alie-
nam tit. de contrahenda emptione. Sed quidem ille
quod ad restitutionem attinet, minimè contra-
rius est, cujus est illud nu. 32. Cùm alter luden-P. Lessius.
tium non potest rem depositam alienare, ut si sit Re-
ligiosus, vel filiusfamilias; Religiosus absque con-
sensu Superioris non potest quidquam ludo acquire-
re, quia sine eo non potest quidquam in ludum depo-
nere, unde si lucretur, tenetur ad restitutionem,
sicut & ille tenetur, qui ab eo lucratus fuerit. Sic
ibi: qui de filiofamilias respectu bonorum,
quorum habet plenum dominium, ut sunt ca-
Dostları ilə paylaş: |