Hispania mundum potuerunt reddere locu-
pletem. Pro quo & luculentius testimonium
extat Philippi II. Regis nostri in schedula an-
ni 1588. ad Marchionem Canneti Proregem
Peruvianum, Reddite ergo Christiani Princi-Matth. 22.|v. 21.
pes quæ sunt Cæsaris, Cæsari; & quæ sunt Dei,
Deo. Nam quæ justè debentur hominibus, &
Deo debentur, suo præcepto conscientias<-P>
@@0@
@@1@348 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
<-P>arctissimè constringenti. Circa quod quidem
non est opus congessisse Doctores, in re scili-
cet penitus explorata, ubi omnes illi, & cum
illis, ac sine illis ratio naturalis clamat debito-
rum non posse differri solutionem, & dila-
torem ad damnorum compensationem teneri,
quæ ex dilatione provenerint. Vide Escalo-
nam in Gazoph. pag. 52.
1004. Est etiam circa metallum dictumCirca ex-|cessivum|pretium.
satis intolerandum absurdum, de quo in Nova-
Hispania, ubi quintalis pretium ad trecentos
octoregales ascendere testes fidelissimi conte-
stantur. In quo quidem Regiorum officialium
conscientiæ gravissimè possunt onerari, cùm
exonerationis spes valde difficilis videatur. Et
quidem juxta Regiam taxam id stare nequit:
unde ergo adeò insolens incrementum? Dice-
tur ex metalli indigentia procedere, quod parva
illius sit copia, & juxta receptissimam Docto-
rum mentem, illa est sufficiens ratio pretium
adaugendi. Sed contra est: quia quando tale
quid accidit, ad vendentem spectat pretij qua-
lecumque augmentum, vel si administratoris
in eo versetur industria, non ad illum, sed ad
eum, cujus administrantur bona: administra-
tori sui laboris præmio destinato. Tunc sic:
Qui vendit est Rex, vel si ejus officiales, nihil
ex eo habetur unde stare venditio talis possit.
Rex enim moderato pretio fieri vult & impe-
rat venditionem: ergo excessus ad eum non
spectat, nec in ejus commodum derivatur. Offi-
ciales autem ad industriam in modo distribu-
tionis tenentur adhibendam: ideò enim à Re-
ge competens ipsis salarium exhibetur. Si quid
ergo ulterius extorquent, extortio planè est
cum manifesta restitutionis obligatione. Ne-
que credibile est velle Regem tali annuere
venditioni, ex qua majora ejus Regium patri-
monium patitur detrimenta: sic enim multi ex
minerarijs à venditione abhorrent, & emptio-
nem detrectant, modisq́ue alijs minùs utilibus
pro argenti depuratione laborant, unde &
quintorum minor portio, & exilis processus
commerciorum. Quòd si contingat metallum
dictum non ex Regia ordinatione, sed aliunde
haberi, pro quo quidem gravissimæ sunt pœnæ
constitutæ: illudq́ue Officiales emant ut ca-
riùs vendant, in quo jam non se ut Officiales
gerunt: in eo conscientiæ etiam notabile gra-
vamen incurritur: tum ob pretij excessum: tum
etiam quia infideles Regi: ad eorum namque
curam spectat hujusmodi extralegalibus ven-
ditionibus occurrere armata manu, & quod sic
venditioni exponitur Regio fisco adjudicare:
quo emolumento violata justitia privatur, unde
& restitutionis obligatio supercrescit, quomo-
documque illa à Doctoribus explicetur. Et
quamvis dici fortè queat apprehensionem ta-
lẽ ad Officiales non spectare, sed ad judices, qui
& exequi pœnas possunt: nihilominùs dum
Officiales huic se commercio immiscent, con-
tra officij obligationem agunt, ratione cujus
debent talibus excessibus obviare, & dum illis
incumbunt, Regij fisci cooperantur detrimen-
tis, unde onus præfatum nequeunt evitare.
Quæ doctrina juxta id, quod accidere potest,
procedit: unde si circa factum sit quidquam,<-P>@@
<-P>ex quo variari judicium queat, habet Provin-
cia illa viros apprimè doctos ex nostra Socie-
tate, ut sua etiam sit laus alijs, qui possint
quod hîc non valemus, dilucidiùs expli-
care.
1005. Et circa Huancavelicensem fodi-De lite circa|fodinam|Huancave-|licensem.
nam nova est his diebus controversia suscitata:
Vir enim nobilis illius, quia eam invenit, ne-
pos, suam esse contendens, eam Regi donare
intendit, quibusdam & honoris & utilitatis
compendijs non levibus postulatis. Cui tamen
se alter opponit, jus erga eamdem sibi etiā esse
contendens, & pro eo legale proferens instru-
mentũ. Circa quod quidem dum apud Regium
Prætorium agitur, non est cur ego præjudicium
inferam non rogatus. Et verò P. Stephanus deVide dicta|Tomo 3.|Auctarij|Parte 10.|n. 385. &|seqq.
Avila circa contractum quemdam cum dete-
ctore celebratum à quodam qui solvendo non
fuit, & alium ab isto rogatus respondit; sed
professus majorem se circa negotium illud no-
titiam ad exactam decisionem exoptasse. Juxta
illam autem, supra quam resolutio cecidit, id
habetur prorsus certũ detectorem fodinæ, quæ
Detectoria dicebatur, Nobilem inquam præfa-
tum, eam uti propriam vendidisse ter centum
quinquaginta mille octoregalibus, quos cùm
is, qui emit, integrè solvere non valuisset, ipsi
est reddita judicis auctoritate. Et ab eo, qui
emerat peculiaris pro recuperatione modus in-
ventus, & de contractu actum, qui dicto P.
Stephano non placuit, quia usurarius videba-
tur. Non constat autem ex ipsius Scripto an
fuerit ille executioni mandatus, & ex alio col-
ligitur sic actum circa annum 1588. quando
Mina dicta ad Regium patrimonium perti-
nuisse supponitur, quandoquidem contractu
conductionis à præfato Patre possideri insinua-
tum: sic enim ille: Esta relacion es conforme
al arrendamiento del año de 88. Id quod etiam
constat ex Regia Schedula, de qua nu. 1003.Regia sche-|dula.
sic enim ibi: Y aunque aya otras personas, que
quieran hazer baxas en los dichos precios, no los
admitireis, si vieredes que los dichos Mineros se
acomodan à lo que fuere justo, pues como està dicho,
mi voluntad es que sean preferidos à otros quales-
quiera, y el bien del negocio no està tanto en que sea
el precio poco mas, ò menos, como en que se saque
mucha cantidad, y que para poderlo hazer, anden
descansados y sobrellevados. Sic pijssimus, & pru-
dentissimus Philippus, cujus verba ob finalem
clausulam præsertim adducta, quibus apertè si-
gnificat quàm suæ fuerit voluntati conforme,
ut Minerarij prædicti sine gravaminibus eorũ
satis arduo labori adjectis suo in ministerio
adeò utili, immò & necessario progrediantur.
Ut stat quod circa hoc dictum citato nu. 1003.
Nullum gravamen majus, nullum premens
magis quàm pecuniæ indigentia, quæ futura
pro Indorum laboris compensatione promptis-
sima; quod stare nequit, dum circa debita, de
quibus dictum, adeò dormitatur. Neque enim
credendum est aliam esse mentem Clarissimi
Principis successorum, quos constat ejus pie-
tatem verè Regiam, verè Catholicam exæ-
quasse.
1006. Circa id autem quod de donationeCirca dona-|tionem Regi|factam.
dicitur Regi facienda, jam pridem juxta id,<-P>
@@0@
@@1@§. IV. Circa argentum vivum. 349
<-P>quod in præfato Scripto habet P. Stephanus, prę-
ivit exemplum. Circa quod ipse ita censuit, ut
esset sanè invalida in adductis ab ipso cirum-
stantijs, eo quod involuntaria videretur, ob in-
gens rei donandæ pretium: numquam enim
talis libera & spontanea præsumitur, juxta D.
Antoninum 2. p. tit. 1. Cap. 7. & Navarrum in
Summa Latina Cap. 17. nu. 209. Sed quidem
dum cum Rege agitur, respectu cujus vexatio
nulla, & in re præsertim, quam Rex poterat
sibi antecedenter vendicare; difficilè poterit
nullitas contractus ostendi. Cùm aliàs sit rei,
in cujus possessione non statur. Et licet revera
ita contingat, ut ad hujusmodi donationem ex
necessitate aliqua deveniatur, quæ si non ad-
staret, neutiqam de donatione ullatenus age-
retur. Quando tamen, ut dixi, cum Rege agi-
tur, omnis est adhibenda sinceritas, unde ita
paciscendum, ut donans omni velit Regem
obligatione restitutionis immunem. Immò Rex
ipse ita se gerere potest, quidquid de intentio-
ne donantis sit. Si enim sincerè agit, benè qui-
dem, si autem non ita, in pœnam perfidi agen-
di cum ipso modi, potest quod est donatum li-
citè retinere. Cùm aliàs obsequia ista remune-
rari abundè soleant, ad quid solent in ipsis donā-
tium respectus intendi. Nemo enim unquam car-Ephes. 5.|v. 29,
nem suam odio habuit. Ephes. 5. v. 29. & de bonis
fortunæ dici solet in carnem & sanguinem
converti, unde odio ampliùs janua cordis ob-
seratur. Nec de his plura, de quibus & dictum
aliàs, & infrà Tit. 9. Cap. 5.
§. V.
Circa præscriptionem. Ad dicta Capite 14.
§. 4.
1007. PRo sufficientia ignorantiæ non so-Circa igno-|rantiam|Iuris ut ob-|stet P.|Bonæ-Spei.
lùm facti, sed etiam juris dictum ibi,
cum qua stat bona fides ad præscriptionem Iu-
re Canonico requisita. Contra quod insurgit
P. Bonæ-Spei Tomo 5. Tract. 1. de Iure & Iustit.
Disput. 3. nu. 108. & seqq. Ubi distinguit inter
bonam fidem Theologicam & civilem, asserit-
q́ue ignorantiam juris non posse impedire bo-
nam fidem Theologicam, benè tamen civilem,
quæ non minùs requiritur quàm Theologica,
ut clarè colligitur ex l. 24. ff. de usucap. quæ
ita statuit: Vbi lex usucapionem inhibet, bona fi-
des (videlicet Theologica, ut exponit Auctor)
usucapiendi nihil prodest. & l. sed etsi §. Si ante
ff. de heredit. petit. quæ ita: Post litis contesta-
tionem omnes malæ fidei (videlicet civilis, ut
idem) possessores sunt: Et ratio est, quia præ-
scriptionis privilegium Iure Civili approban-
te Canonico, introductum est. Sic cùm pro-Ejus fun-|damenta|diluuntur.
bet, nihil sanè evincit, quia distinctio prædicta
sinesufficienti fundamento asseritur, cùm nul-
la alia bona fides sit, nisi quæ ad conscientiam
spectat, & ab ipso vocatur Theologica, juxta
quam Jus Canonicum de illa loquitur, & de-
cernit. Unde Innocentius Tertius Cap. ultimo
de Præscription. juxta Concilij Lateranensis decre-
tum, ita statuit: Quoniā omne, quod non est ex fide,Cap. Quo-|niam de|Præscript.
peccatum est, Synodali judicio diffinimus, ut nulla<-P>@@
<-P>valeat absque bona fide præscriptio tam Canonica,
quàm Civilis. Sic Pontifex & Concilium juxta
D. Pauli profundum effatum: Omne, quod non
est ex fidè, peccatum est. Rom. 14. v, 23. Id est
ex conscientia, ut habetur etiam de Pœnit. dist.
3. ad fin. §. Illud. Nullam ergo bonam fidem
civilem agnoscit, quia illa cum peccato stare
posset, quod & in Canonica & civili præscrip-
tione depellit. Neque urgent leges adductæ.
Quod enim in priori statuitur, ut jacet admit-
titur, scilicet bonam fidem non prodesse, ubi
lex impedit, ut certum est in aliquibus inhibe-
re. Quod autem in altera benignè exponen-
dum est, quia impossibile est ut bona fides, quæ
fuerit, in malam transeat, dum pro ista certum
non subintrat fundamentum. Unde & contin-
gere potest ut post litis contestationem, si
actor in lite succumbat, aut ab ea desistat, bona
fides continuetur. Pro quo Covarrubias in Re-
gulam Possessor. Parte 3. nu. 4. Vers. Secunda
conclusio. Ubi licet videatur juxta aliorum men-
tem loqui: Vers. tamen ultimo id absolutè am-
plectitur, sic enim ibi: Et videtur non esse locumCovarru-|bias.
in hac specie Regiæ Constitutioni: siquidem ex litis
contestatione non fit interruptio præscriptionis, cùm
actor succumbit: quemadmodùm superius in hoc
ipso §. probavimus. Sic ibi. Quidquid inferiùs vi-
deatur dubitare, neque ad præmissam doctri-
nam referendum. Pro quo & facit id, quod ha-
bet n. 6. ver. Superest in fine, ubi pro eodem jus
stare concludit: Nam leges in contrarium pro com-
muni allegatæ, intelligendæ sunt, quoties mala fides
manet apud poßidentem vel præscribentem, quæ
sunt illius verba. Si autem bona, non quidem
talis, sed mala præsumitur ex civili interruptione,
ut ipse subdit, ut indicet non obstare illam, quia
in præsumptione fundatur. Et juxta hæc vide-
tur posse Juris regulam explicari, ut ignoran-
tia Iuris non relevet, quia non videtur in bona
fide, & conscientiæ securitate fundari. Et qui-
dem juxta explicationem dictam satis expeditè
in hac materia proceditur, & multarum diffi-
cultatum culmi una falcis circumductione se-
cantur.
1008. P. Pereyra Tomo 1. nu. 531. diversi-P. Pereyra|minùs con-|sequenter|locutus|ostenditur.
modè circa ignorantiam Iuris manifesti sen-
tit: ait enim ignorantiam ejusmodi etiam in
foro conscientiæ tollere præscriptionem ordi-
nariam, qualis est trium, decem, & viginti
annorum, & probat, quia præscriptio omnem
vim habet à Jure humano: illud autem eam
non admittit, ut constat ex l. 4. Iuris. ff. de Iuris
& facti regul. quod præcipuè intelligitur de
præscriptione ordinaria requirente titulum, qui
cum tali ignorantia non datur. Asserit deinde
probabile esse ignorantiam talem invincibilem
impedire pręscriptionem etiam longissimi tem-
poris. Quod P. Molina Disput. 64. ita censuit
certum, ut oppositum dixerit improbabile.
Quo non obstante statuit probabilius esse per
ignorantiam dictam non tolli præscriptionem
dicti generis, quia leges de illa loquentes fun-
dantur in præsumptione, ut constat ex l. 20.
n. 6. Qui contra Iura mercatur, bonam fidem ha-Reg. Qui|contra.|in 6. 22.|& L. 20.
bere non præsumitur. Ergo si cesset præsumptio,
cessabit lex, & dabitur præscriptio. Unde si
quæ Jura in contrarium adducuntur, explican-<-P>
@@0@
@@1@350 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
<-P>da sunt, vel de præscriptione ordinaria, vel in
foro externo. Sic ille philosophatur, & quoad
ultimum meritò audiendus: in assertione au-
tem priori, si locutus similiter fuisset, major
esset consequentia doctrinæ: ex fundamento
enim posterioris potest idem de priori convin-
ci: leges scilicet in præsumptione fundari: ne-
que enim major in quibusdam, quàm in alijs
diversitatis occurrit ratio: id quod in prædicta
lege, ex qua ille arguit, manifestum apparet:
neque enim in adductis verbis pro extraordi-
naria præscriptione speciale aliquid indicatur.Generalis|probatur.
Et est quidem illa eisdem verbis Regula 82. in 6
ubi Glossa uti communem accipit. Circa quam
& Dynus ita scribit: Hujus Iuris est ratio, quiaDynus.
aut emptor sciebat à Iure prohibitum: & sic fides
mala concluditur à parte: aut ignorabat: & tunc
mala fides propter Iuris errorem præsumitur. ff. de
usura l. si fur. Sic ille. Jam quod de legibus in
contrarium adducibilibus dicitur ad eas, quę ut
favorabiles adduci possunt, venit pariter appli-
candum, ut scilicet de foro loquantur externo,
si quidquam urgere videantur, & quòd sic pro-
cedant, ut ad ordinariam & etiam extraordi-
nariam præscriptionem spectant, cùm pro dis-
crimine indicium nullum extet.
1009. P. Herincx Tomo 3. Disput. 4. de Iust.Quid P.|Herincx,|qui & im-|probatus.
& Iure n. 169. communem sententiam sequitur
circa ignorantiam Juris, & probat, quia sic
leges disponunt, à quibus translatio dominij
nascitur, pro quo specialiter adducit l. Num-l. Nun-|quam ff.|de usup.
quam 31. ff. de usurp. & usucap. ubi sic habe-
tur: Numquam in usucapionibus Iuris error pos-
sessori prodest. Quod quidem ait Doctores intel-
ligere de Jure claro, ut circa usuras, & impo-
tentiam alienandi in Religioso & pupillo. Sed
quidem lex dicta, sicut & aliæ, explicari de
foro externo possunt. Et licet ab illis dominij
translatio nascatur, id post sententiam declara-
toriam sufficienti ratione salvatur. Id quod in
Testamento videre licet, ratione cujus, & be-
neficio legis solemnitatem præscribentis, do-
minium ad heredem transfertur: & tamen pro-
babilissima sententia est deficiente solemnita-
te, si quis de voluntate sit defuncti certus,
posse relicta bona apud se extantia retinere. Id
quod etiam de confiscatis bonis proponit Au-
ctor n. 177. Quod efficacissima potest ratione
convinci. Nam leges civiles præscriptionem
admittunt etiam in possessore malæ fidei, quod
est, ut vidimus, ab Innocentio Tertio in Cōcilio
Lateranensi damnatum. Tales ergo leges in
Cæsareo Jure contentæ ad conscientiæ forum
minimè pertinebant, cùm essent injustæ, &
consequenter aliæ ad præscriptionem spectan-
tes, quia in omnibus publici tantùm status
commodum spectabatur, pro quo Covarruvias
Parte 3. in citatam Regulam Possessor Vers. 1. Pro
& quo in l. ult. ff. Pro suo, ita loquitur Juris-L. ult. ff.|Pro suo.
consultus Neratius: Ergo usucapio rerum consti-
tuta est, ut aliquis litium finis esset. Sic ibi. Non
ergo conscientiæ agebatur negotium, quando
& legislatores Ethnici erant, & à Christianis
Principibus nihil est adjectum, ratione cujus
negotium animæ agi videretur. Pro quo & fa-
cit, quod de Regno Siciliæ loquens habet P.P. Tambu-|rinus.
Tamburinus Lib. 8. in Decalogum Tract. 1. Cap.<-P>@@
<-P>14. §. 2. n. 3. sic enim ibi: Iurisperiti Regni no-
stri, qui paßim varias Decisiones de Præscriptione
Typis evulgarunt, solùm loquuntur in foro iudiciali,
quod ad ipsos pertinet &c.
1010. Sed instari potest. Nam legibusInstantia|urgens.
præscriptionis non extantibus, res ad aliquem
pertinens ad dominum semper pertineret, in
cujuscumque potestate esset, quantolibet tem-
poris lapsu: Atqui stante lege prohibente præ-
scriptionem eodem modo se habet res ac si le-
ges præscriptionis non extarent: ergo res sic
ab aliquo possessa ad dominium legitimi domi-
ni pertinebit. Major est certa juxta omnium
sensum, & rationem manifestam, ideò enim
adinventa est præscriptio, ut dominium possi-
denti cum legitimis conditionibus conferre-
tur, unde & supponitur apud priorem domi-
num extitisse, quia nequit dici fuisse nullius,
sicut accidit in rebus vacantibus, de quibus in
præsenti capite, sic enim domino comparenti
non esset res necessariò reddenda, si deficerent
conditiones ad præscriptionem requisitæ. Mi-
nor autem ostenditur: Nam lex prohibens do-
minijtranslationem illud non transfert: neque
est alia ratione cujus id possit haberi. Quænam
enim illa? Non videtur equidem ostendi posse,
cùm aliàs, juxta dicta leges præscriptionis cir-
ca forum conscientiæ non versentur, unde &
quoad illam in eodem statu censendæ sunt
remanere. Ergo &c. Quæ quidem instantia
non parùm videtur urgere: potest tamen re-
sponderi, concessa Majori negando Minorem.
Et admittendo quidem translationem dominij
non fieri virtute legis prohibentis, negando
tamen id haberi non posse virtute aliarum.
Sunt enim multæ leges, quæ positis legitimis
conditionibus dominium transferri statuant,
quæ generaliter procedunt; unde cùm aliæ
subsecutæ in quibusdam casibus id prohibentes,
commodam accipiunt explicationem, ut de
foro externo veniant accipiendæ. Licet autem
legislatores forum conscientię directè non spe-Solvitur|cum notan-|da doctrina.
ctent in dominij translatione; dum tamen ab-
solutè de illo disponunt, consequens est, ut sine
cōscientiæ reatu res possideri queant, sive Chri-
stianus quisque sit, sive talis non fuerit: nam
in statu etiam Gentilium suus etiam reatus esse
conscientiæ poterat, ut est penitus explora-
tum, cùm in eo legis naturalis vigeret obliga-
tio, & ita restitutionis, à qua virtute legis ali-
cujus juri naturæ conformis poterat liberari.
Leges autem quæ absolutè de dominij transla-
tione in Cæsareo Jure disponunt præter alias
sunt: l. 3. ff. de Vsucap. l. Ad quiritur §. Non so-
lùm. ff. de adquir. rer. dom. l. Traditionibus. C.
de pactis Authent. Nisi tricennale. C. de bonis ma-
tern. Ex quibus Covarruvias suprà Vers. Ceterùm
contrariam, probat non solùm dominium utile,
sed directum transferri per textus, de quibus
Dostları ilə paylaş: |