Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə63/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   59   60   61   62   63   64   65   66   ...   250

  Ex dictis facilè definitur quæstio altera, quam62

subtilem appellat Panormitanus suprà eod. nu. 4.

de regularibus. An scilicet teneatur religiosus ad

obseruantiam regulæ, quæ cùm ipse professus est,

collapsa erat, posteà verò reformatur, & omnibusReligiosus re-|ligionis defor|matæ quando|teneatur ad|eam reforma-|tam seruan-|dam.

obseruanda proponitur: dicendũ enim est, non te-

neri, si abrogata sit prima regula auctoritate Pōti-

ficis: quia nō primæuam institutionem religionis

professus est: sed eam, quæ auctoritate Pontificis

facta est: quare nulla de causa potest ad regulam

primam obseruandā adstringi. Idem si consuetudo

aliqua contra regulam legitimè iam est introdu-

cta & præscripta. Cæterùm si prima regula profes-

sorum vitio collapsa est, & ante professionem re-

ligiosus eam perspectam habuit, eaq́ue teneri

omnes illius professores, atque eo animo se reli-

gionis voto deuinxit: ad regulæ obseruationem

tenetur. Vide Panormitanum & Syluestrum su-

prà, qui alios plures referunt hac de re disputātes,

& variis distinctionibus vtentes.

------------------------------------------------------------



SECTIO XIII.

An dicta Sanctorum, saltem quæ in decreto Gratiani<-P>@@

<-P>continentur, vim habeant legum.



CLossa cap. noli meis, verbo, in istis,63

dist. 9. ait sententias Patrum, qui pro-1. Opin.

bantur à Gelasio, cap. sancta Roma-Sententiæ Pa|trũ quæ sunt|in Decreto,|quando vt le-|ges tenendæ|sint.

na, dist. 15. esse canonicas vsque ad

minimũ apicem, seu iota vltimum:

cuius sententiam, cùm nulla diuersitas inter san-

ctos reperitur, amplectitur Innocentius cap. ne

innitaris, ad finem commentarij, de constit. Decius

ibi, in 2. lectura num. 8. addens, dicta Sanctorum

in causis definiendis post summos Pontifices pri-

mum obtinere locum, & Panormitanus cap. cum

Apostolica, num. 4. de his, quæ fiunt à prælat. ait,



vbi deficit auctoritas canonum, licitè recurrimus ad au-

ctoritatem Sanctorum.

  Hæc sententia suadetur primò, ex Gelasio cap.Argum. 1.

sancta Romana, d. 15. vbi B. Cypriani, & aliorum

Patrum opuscula recenset, quæ in Ecclesia, inquit,



Catholica recipiuntur, & speciatim epistolam B. Leonis

Papæ ad Flauianum Constantinopolitanũ Episcopum

destinatam, in omnibus venerabiliter recipi, sub ana-

themate decernit.

  Secundò, quia Innocentius III. d. cap. cùm Apo-

stolica ex sententia Hieronymi decernit, satis esse

consensum Episcopi, licet capitulum non consen-

tiat, vt decimarum donatio monasterio à laico eas

possidente facta, vires habeat: ergo sententia Hie-

ronymi pro lege habita est ab Innocentio III. ergo

idem est de aliis.

  Tertiò, quia Bonifacius Papa, in cap. sunt non-

nulli, 16. quæst. 1. inquit, Nos verò tantorum Patrum



instituti exemplis, quibus periculosum est refragari, &c.

ergo vult Bonifacius sanctorum doctrinam pro

lege habendam esse.

  Quartò, Gratianus in summa dist. 20. §. sed aliud

est, ait: in causis definiendis Hieronymum, Augusti-

num, & alios Patres secundum post Pontifices lo-

cum habere: ergo eorum dicta pro legibus haben-

da sunt.


  Quintò, saltem id verum videtur de dictis Pa-Decretum ad|ius Ecclesia-|sticum perti-|net.

trum, Decreto Gratiani insertis, nam omnia, quæ

in hoc decreto continentur, solent vt canones,

tum in publicis scholarum disputationibus, tum

in publicis tribunalibus ad decisionem causarum

allegari, & ad ius ipsum Canonicum Decretum

Gratiani pertinere, nemo ignorat: ergo omnia, quę

in eo continentur, vim legum, seu canonum ha-

bent ex consuetudine Ecclesiæ sic acceptantis, &

publicè legi volumen Decreti permittentis, vt

docent Archidiaconus cap. de his el segundo dist.

50. in principio: Dominicus nu. 2. Præpositus post

5. quæst. vers. redeundo ad textum, Turrecremata

num. 5. vers. de his, referens Hugnonem. Idem Ar-

chidiaconus cap. quis nesciat, dist. 9. ad finem: &

ibi Dominicus, Panormitanus cap. 2. de rescriptis,

num. 9. Felinus num 43. Ripa num. 8. Azor repet.

in proœm. Decreti num. 25. Thomas Canonista

repetit. in idem proœm. num. 343. & sequentibus,

Turrecremata art. 8. num. 25. Maranta in pract. p. 3.

quæst. vnic. num. 36. Cucus 1. instit. maiorum tit. 1.

num. 15. Cenedo collectaneo 16. ad Decretum

num. 2.

  Sextò quia, vt refert Medicis tract. de legibus



part. 1. quæst. 3. num. 9. hoc decretum nonnulli di-

cunt approbatum fuisse ab Eugenio III. & habe-

tur in vita eius scripta ante volumen ipsius, &

quamuis multi, quos posteà referam, dicant, nul-<-P>

@@0@

@@1@170 Quæst. XCV. Tract. XIV.



<-P>libi fuisse approbatũ: tamen ipse Sebastianus Me-

dicis loco citato num. 14. subiungit: Licèt non con-



stet de approbatione Pontificis, tamen approbatum esse

diuturno vsu: quia communiter adducitur, vt authen-

ticum, in scholis legitur, & adducitur, & facit plenam

fidem, vt ait Panormitanus c. 2. de rescriptis: ergo

dicta Patrum, & alia in eo contenta vim habent

legis, vt secundùm Sanchez tomo 3. lib. 9. de ma-

trimon. disp. 12. num. 3. præter citatos argum. 5. te-

net Emanuel tomo 1. regul. quæst. 6. art. 2. Medina

de continentia lib. 2. quæst. 33. in fine, & Decius

2. cap. de rescriptis in fine, vbi ait, volumen decreti

esse approbatum tamquam iuris librum.

  Secunda & vera opinio est, dicta sanctorum Pa-64

trum, etiā decreto Gratiani inserta, vim legis non2. & vera opi|nio.

habere, nisi in casibus posteà designandis: ita Ca-Dicta S. Pa-|trum in de-|creto inserta|vim legis non|habent.

stro 1. contra hæres. cap. 7. & alij Theologi in hac

materia de legibus, & Emanuel Rodriguez tomo

1. quæstionum regular. quæst. 6. art. 2. Felinus, De-

cius, & alij canonistæ cap. ne innitaris, de constit.

Panormitanus ibi, & in proœmio Decretal. capit.

Rex pacificus colum. 5. cap. 1. de præsumptionib.

cap. qualiter, & quando 2. de accusat. gloss. in sum-

ma dist. 20. Couarruuias 4. variar. cap. 16. num. 6.

Ioannes Andreas, & Antonius de Butrio ca. 2. seu,

ex parte, de rescriptis: idem Ioannes Andreas cap.

debitum de bigamis, Hugo, & Archidiaconus cap.

quis nesciat, dist. 11. & cap. de his, dist. 50. Branta in

exposit. titulorum in fine, Maranta de ordine iudi-

ciorum part. 3. principali, num. 34. Decius cap. 2.

de rescriptis num. 15. Felinus num. 49.

  Ratio sumitur ex dictis in superioribus, & exIurisdictionis|est non sancti-|tatis leges fer|re.

Gratiano ipso in summa distinctionis 20. quia ius

dicere, aut facere, seu causas, ac lites decidere, &

leges ferre, non est actus sanctitatis, nec doctri-

næ: sed iurisdictionis, quam multi sanctorum non

habuerunt; & qui habuerunt, non semper ea vti

voluerunt: ergo tunc eorum dicta vim legis non

habent, quantumcumque sancti fuerint, & docti:

imò etiam si summi Pontifices extiterint. Confir-

matur, quia sæpe non eo animo doctrinam tradi-

disse, vt vellent pro lege seruari, constat cap. nega-

gare, & cap. ego solis, 9. dist. & de Innocentio IIII.

Pontifice, qui eximia vtriusque iuris scientia fuit,

& doctissima in decretales edidit commentaria,

testatur. Hostiensis cap. solet, de sentent. excomm.

in 6. se multoties ab eodem Innocentio audiuis-

se, nolle, vt sua commentaria ius facerent: & ita

etiam docet Emanuel Rodriguez suprà cum Feli-

no cap. 2. de rescriptis, colum. 23. vers. liber iste.

Nec valet dicere, Sanctorum dicta licet per se ius

non faciant; tamen ius facere, quatenus decretum

Gratiani, in quo continentur, approbatum est àDecretũ Græ-|tiani à sede|Apostolica ap|probatum fuis|se nullibi cō-|stat.

sede Apostolica, nullibi etiam reperitur talis ap-

probatio, vt notant ferè omnes Theologi, & Iuris-

periti pro 2. opinione citati, vt Ioannes Andreas,

quem refert, & probat Panormitanus cap. 2. nu. 9.

de rescriptis, Decius ibi, num. 74. & alij, quos re-

censet Felinus eodem cap. num. 43. & Emanuel, ac

Medicis suprà. Nec vmquam Panormitanus cōtra-

rium asseruit, vt perperā illi imponit Felinus suprà:

solùm enim ait, Panormitano suprà præsupposito,

quòd fuerit liber iste approbatus, debet intelligi,

quòd fuerit approbatus quoad dicta Sanctorum,

& Romani Pontificis, nō autem quoad dicta Gra-

tiani: Cui Panormitani dicto addo, etiamsi decre-

tum Gratiani fuisset approbatum, non deberet in-

telligi, omnia ibi contenta approbari, vt leges: sed<-P>@@



<-P>quædam, vt leges, alia vt piam, vel probabilem

doctrinam, nihilq́ue contra fidem, aut bonos mo-

res habentem. Ad maiorem autem claritatem ad-

uerte cum Sebastiano Medicis suprà, Felino cap. 2.

de rescriptis colum. 23. vers. liber decreti, Panor-Quæ conti-|nentur decre-|to Gratiani.

mitano ibi colum. fin. Emanuele Rodriguez loco

citato, Archidiacono ca. quis nesciat, dist. 9. in de-

creto esse, Primò, testimonia Scripturæ. Secundò,

Conciliorum. Tertiò, Romanorum Pontificum.

Quartò, Sanctorum, vel antiquorũ Patrum. Quin-

tò, cuiusdam Paliæ, quæ attribuitur cuidam Car-

dinali discipulo Gratiani, qui laborem Gratiani

sibi ascribere voluit, vt in cap. si quis homicidium

50. dist. Sextò, Imperatorum, & Iurisconsultorum.

Septimò, ipsius Gratiani. De testimoniis Scriptu-

ræ approbatæ pro Scriptura in Tridentino sess. 4.

& de testimoniis Conciliorum, & Pontificum, quę

modum præcepti continent, vim habere legis,Quæ vim le-|ges habeant.

nulli dubium est. Certum quoque est, de Palea

non esse curandum, vt ait Medicis, & Emanuel su-

prà, ex Ioanne Andrea, Additione ad Speculator.

tit. de disp. & alleg. §. fin. & Immola, Rubrica de

verborum obligationibus, Saliceto, Antonio Car-

dinali, & aliis. Ideo à glossatoribus omissa est Pa-

lea. Ita etiam tenẽt Pauinus in Præludiis extrauag.

Ioan. XXII. De legibus autem insertis decreto, velLeges decreto|insertæ nul-|lius sunt au-|ctoritatis.

iuri Pōtificio, bene ait Medicis, nullius esse aucto-

ritatis quoad ius Pontificium: sed manere in sua

primæua dispositione: nec per illam insertionem

canonizari: quod etiam docent Panormitanus

cap. 2. de rescriptis, & ibi Felinus num. 49. Andreas

de Isernia cap. 1. colum. 5. qui successores tenean-

tur in vsibus feudis, gloss. cap. 1. de rebus Eccles.

non alienand. in 6. Ioannes Andreas cap. ex parte,

de feudis: Nauarrus de reditib. quæst. 1. numero 5.

Emanuel suprà, cum Panormitano, Maranta, &

aliis.

  De dictis Gratiani meritò ait Medicis, nullamDicta Gratia|ni nullam vim|legis habent.



habere vim legis, vt docet gloss. in proœmio sexti,

verbo, titulis, Iason, Rubrica de actionibus, Ripa

cap. 2. de rescriptis. Creditur tamen ei tamquam

perito in arte iuxta l. 1. ff. de ventre inspi. & l. septi-

mo mense, ff. de statu homin.

  De testimoniis Sanctorum, ait Medicis, pro le-Dicta Sancto-|rum quulem|vim habeant.

ge haberi debere, quæ Sancti pro lege haberi vo-

luerunt, nisi ipsorum testimonia repugnent ma-

iorum auctoritatibus.

  Sed dico, interdum ipsi Sancti testificantur de

præcepto Christi, Apostolorum, vel Ecclesiæ, &

tunc sunt testes præcepti, non auctores, & illis

tamquam testibus credendum est: eorum etiam

exempla in agendis de præcepto, & de consilio

optimè nos dirigunt. Vide Canum 7. de locis ca. 3.

& ca. vlt. 20. dist. Turrecrematam ibi, & alios. Non-

nulla verò referuntur à Gratiano, quæ in Conci-

liis, vel Patribus, quibus ipse ea tribuit, non inue-

niuntur: de quibus Decius, & Felinus cum Panor-

mitano d. cap. 2. de rescriptis sentiunt, vim legis

habere: quia illi credendum videtur. Sed hæc non

est sufficiens coniectura: quia Gratianus non om-

nia sumpsit ex suis originalibus: sed multa ex anti-

quioribus decretorum collectoribus, de quibus

latè Turrecremata in proœmio decreti ad 8. & ita

facilè potuit deceptio aliqua vel mutatio contin-

gere, præsertim in nominibus auctorum, vnde in

Decreto Gratiani ab Antonio, Augustino, & aliis

multa emendata sunt: consulenda ergo originalia,

quòd si non inueniantur, inspiciendum est, vtrum<-P>

@@0@

@@1@Disput. VIII. Sectio XIII. 171



<-P>talia decreta vsu saltem, & consuetudine recepta

sint, vel aliis certioribus decretis confirmata: alio-

qui ad ius constituendum non sufficient.

  Ipse Medicis, qui multùm tribuit contentis inDictum De-|creti non va-|let, si contra-|dicat aliis po-|sterioribus.

Decreto, tādem aduertit, dictum Decreti non va-

lere, si contradicat aliis posterioribus: nam poste-

riora præualẽt l. pacta nouissima. C. de pactis, item

confirmationem generalem Decreti non trahi ad

specialiter reprobata, quia confirmatio ad solum

actum validum referri debet, ex Felino c. cum in-

ter, de exceptionibus, Ioanne Andrea c. dudum de

decimis, & quia confirmatio generalis non trahi-

tur ad specialiter reprobata glos. l. 1. §. fi. ff. de his,

qui sunt sui, &c. Felinus c. Ecclesia S. Mariæ, de

constit. & cap. ad nostram de probat. Iason l. more,

ff. de iurisd. omnium iud. Alexander cons. 59. lib. 1.

& cons. 125. lib. 2.

  Ad primum autem argumentum primæ opi-66

nionis respondeo, epistolam illam Leonis ad Fla-Ad 1. argum.|1. opin.

uianum venerabiliter in omnibus debere recipi,Epistola Leo-|nis cur ab om|nibus reci-|pienda.

meritò decerni, quia est definitio Papæ. Verùm hoc

Gelasij testimonium (inquit Couarruuias) quod præ-

stat illi Leonis epistolæ, cæteris sanctorum virorum scri-

ptis, quorum meminit Gelasius, tribuere mera est allu-

cinatio, ac temeritas viri parum intelligentis, quæ Ge-

lasius de sanctorum Patrum scriptis docuerit. Appro-

bat enim Gelasius sanctorum virorum scripta, vt intel-

ligamus, ea ratione probari, quod Catholicæ fidei mini-

mè repugnent, vt tandem nil in eorum scriptis reperia-

tur, quod manifestè sit religioni Christianæ contrarium,

non tamen sic, vt omnia illorum dicta pro lege suscipien-

da sint, ac necessariò admittenda. Hæc Couarruuias,

quæ docte prosequitur, & cum Castro suprà glos-

sam illam c. noli, dist. 9. irridet. Adde, licet illi san-

cti, quos Gelasius recenset, numquam cum perti-

nacia aliquid contra fidem tradiderint, negari ta-

men nō potest, aliquando contra fidem materia-

liter errasse. Cyprianus enim, vt alios omittamus,Cyprianus er-|rauit, docens|rebaptizādos,|quos hæretici|baptizauerũt.

semel ab hæreticis baptizaros, iterum baptizan-

dos existimauit, vt cōstat ex epistolis eius ad Quin

tum Pompeium, & Iubaianum, & ex Augustino

1. contra Cresconium c. 32. & lib. 2. c. 31. & 32. & 2.

de baptismo contra Donatis. c. vltimo, & lib. 3. c. 1.

& 2. & rectè Augustinus 1 contra Crescon. c. 32. de

Cyprian. disserens ait, Ego huius epistolæ auctoritate



non teneor, quia litteras Cypriani non canonicas habeo,

sed ex canonicis considero, & quod in eis diuinarum

scripturarum auctoritati congruit, cum laude eius acci-

pio, quod autem non congruit, cum pace eius respuo.

Agnoscit ergo Gelasius illa opera esse illorum Pa-

trum, & ea veneratur, tamquam piam communi-

ter doctrinam continentia, non tamen omnia in

illis contenta approbat. Vnde Henriquez noster

aliquando sic scripsit, Gelasius approbat quorum-

dam libros Patrum, non quòd omnia, quæ in illis

continentur, sint de fide aut semper certa (inter-

dum enim Patres contrariis opinionibus aut re-

tractationibus sibi eduersantur) sed quia aucto-

res digni sunt, vt cum præfatione honoris citẽtur

in disputationibus, aut consiliis, & eorum aucto-

ritas digna sit, vt eos sequamur, aut piè sensum in-

terpretemur, nisi aliunde constet, eos in aliquo

errasse: ob eam approbationem proponit homi-

lias horum Patrum, vt in officiis diuinis in Eccle-

sia legantur, quòd contineant vtilem, elaboratam-

q́ue doctrinam. Adducit pro se Couarruuias 4. va-

ria. cap. 16. & 17. Abulensem 2. p. defensorij. D.

Thomam. 1. p. quæst. 2. art. 8. ad. 2. Canum 7. de lo-<-P>@@



<-P>cis, cap. 3. & lib. 2. cap. 1. & 17. Augustinum, & Pa-

tres, quos affert Gratian. dist. 9. (vbi tamen glos.

nimium tribuit his libris, postquam à Gelasio sunt

approbati.) Martinez 1. Hipotyposi cap. 16. qui

cum August. epist. 111. ait viros doctos aliquando

deficere, idem Quintilianus, lib. 10. cap. 1.

  Ad secundum respondeo, Innocentium III. non

existimasse sententiam Hieronimi pro lege ha-

bendam, sed eius auctoritate ductum simul cum

aliis fundamentis difinijsse, donationes decimarũ,

quas laici possident, monasterio factas, consensu

Episcopi accedente, ratas esse, vt ex ipsa Innocen-

tij constitutione constat: sic in cap. tria. 36. quæst.

2. ex authoritate Hieroni. difinitur contra Concil.

Aquisgran. relatum cap. placuit 36. quæst. 2. vt no-

tat Turrec. dist. 20. in summa. art. 1.

  Ad tertium respondeo, in rebus ad fidem spe-S. Patrum sen|tentiis cũ vel|omnes, vel ma|ior pars idem|censet refraga|ri periculosis-|simum.

ctantibus, sanctorum Patrum sententiis, cùm vel

omnes, vel maior eorum pars in eandem senten-

tiam conspirant, periculosissimum esse refragari:

quia præsumendum est, eos Spiritu sancto inspi-

rante eandem fidei doctrinam tradidisse: tum vel

maximè, cum ipsi testantur, doctrinam illam ex

traditione Ecclesiastica, Apostolica, vel diuina de

promptam esse, vel illi esse consentaneam: quare

meritò Bonifacius in illo ca. sunt nonnulli, ductus

sentẽtia Benedicti, & aliorum sanctorum Patrum

existimat, à sacerdotibus Monachis soluẽdi, ligan-

diq́ue officium Deo operāte dignè administrari, si

eos dignè contigerit hoc ministerio sublimari.

  Ad quartum respondeo, Gratianum, vtpotè pri-Gratianus no|luit Patrum|sententiis vim|legis tribuere.

uatum monachum, auctoritatem nullam habuis-

se, vt sanctorum sententiis legis vires tribueret;

nec eo animo verba illa protulisse: sed solùm vo-

luisse, vt in causis definiendis sanctorum doctri-

nam amplectamur, videlicet delictum existiman-

tes, quod illi delictum iudicarint, & graue, ac tali

pœna dignum, quod ipsi graue, & tali pœna di-

gnum iudicarint, & sic in aliis: & eodem modo in-

terpretandus est Turrecremata dist. 20. in summa

art. 1. & c. vlt. n. 3. vbi in difiniendis causis Ecclesia-

sticis aliquid tribuit sanctis.

  Ad quintum respondeo, quæ in Gratiani decre-Cur Decretũ|Gratiani, pars|iuris Canoni-|ci censeatur.

to cōtinentur, interdum canones appellari, ipsum-

q́ue decretum partem iuris canonici existimari:

quia plurima continet Pontificũ, & Conciliorum

decreta, quæ sunt canones omninò admittendi in

suis Ecclesiis, nisi consuetudine, vel sequenti lege

derogata sint, sanctorum etiā dicta canones quo-

dammodò sunt: quia in agendis, imò in causis de-

finiendis aliqualiter nos dirigunt, vt annotatum

est: ex quo etiam patet respōsio ad sextum, & iam67

diximus, decretum Graciani à nullo Pōtifice fuis-Decretũ Gra-|tiani à nullo|fuit Pontifice|approbatum.

se approbatum, saltem ita vt omnia in eo conten-

ta pro lege suscipienda essent. Quod si voluissent

Pontifices, vtique id expressissent, sicut Imperator

Iustinianus. l. 2. in fine ff. de veteri iure enucleādo,

vim legis dedit dictis Iureconsultorum, quæ in ff.

continentur. Et sic contentis in Decreto Gratiani

non ampliùs, quàm eorum auctoribus tribuẽdum

esse, docet Sanchez tomo. 3. de matrim. lib. 9. disp.

12. n. 5. cum Ripa l. 1. num. 69. ff. si certum petatur,

Maiore 4. dist. 27. quæst. vlt. §. dubitatur, an is

Caietano 2. 2. quæst. 88. art. 8. dub. vlt. ad 1. Ara-

gonio dub. 1. ad. 2. Soto 7. iust. quæst. 3. art. 1. Va-

lentia 2. 2. qu. 6. disp. 6. de voto pun. 6. idque pro-

bat Sanchez ex. c. de libellis, dist. 20. vbi Leo. IIII.

scribens Episcopis Britanniæ, explicatisq́ue, quam<-P>

@@0@

@@1@172 Quæst. XCV. Tract. XIV.



<-P>vim canones habeant ad causarum decisionem,

retulit canones Pontificios & Cōciliorum gene-

ralium; iisque nihil statuentibus, dixit, sanctorũ di-

cta esse magnanimiter retinenda, vbi non nume-

rauit inter canones, quibus causa decidenda est,

sed inter ea, quæ dirigunt, & magnificienda sunt.

Addit, ab aduersariis non probari, volumen De-

creti, quoad omnia in eo inserta, ius continere,

nec obstare putat, quòd Pontifex in causis deci-Pontifex in|causis decidẽ-|dis decretum|allegans ad di|rectionem so-|lam id facit.

dendis aliquando illud alleget: quia non semper

tamquam ius allegatur: sed interdum ad solam di-

rectionem: sicut solet Pontifex & Concilium ge-

nerale alia sanctorum testimonia, quæ decreto in-

serta non sunt, inferre: sic etiam leges ciuiles de-

creto insertas vim iuris canonici non habere, nisi


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   59   60   61   62   63   64   65   66   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin