certâ scientiâ, déque Apostolicæ potestatis ple-
nitudine, suam Constitutionem protulit, vt ipse
testatur. Habet ergo speciale pondus, vt ne-
queat illi, nisi per affectatam pertinaciam con-
trairi.
334 Vrgent tamen; si tamen vrgere potestObiectio|ex eo quòd|clausula|exceptionis|à Pontifici-|bus non|apponatur.
qui tantùm vellicare contenderit veritatem. Si
ita est quòd Clemens, Paulus, Vrbanus, & alij,
Bullam quoad reseruata Religiosis nolunt suf-
fragari, cur in Bullâ ipsâ id ab ipsis non additum,
quo omnis quæstio tolleretur? Dum ergo non
additum, ex eo videtur fieri nolle eos à benefi-
cio Bullæ circa prædictum articulum excludere
Regulares. Ad quod dico Pontifices propter<-P>
@@0@
@@1@De Regijs prouentibus ex Cruciata. Vbi de Religiosis. 247
<-P>rationabilem aliquem respectum nolle BullæFit illi sa-|tis.
textum alterare, ex eo enim forsan offensionis ali-
quid Catholicis Regibus pararetur. Vel certè, si
offensio nulla in ipsis timeri possit, quod ego ar-
bitror, Pontifices tamen ab omni illius occasio-
ne prudenter temperare. Vnde cùm Pater Di-
dacus de Torres Villalpandus Peruuianæ Iesv
Prouinciæ Procurator cum Clemente Octauo
de hoc ageret, & supplicationem suam humiliter
proposuisset, respondit Pontifex sanè prudentis-
simus: Visne inter me, & Regem Hispaniæ rixas ex-Prudens|clementis|VIII. re-|sponsum.
citari? Sic virum illum narrantem audiui, ma-
gnum equidem, & inter primarios Occidentalis
huius Tractus Euangelicos Ministros meritissi-
mò numerandum. Prætereà; non est in Bullâ
Clausula prædicta, sed pluribus habetur in Bullis
ad hoc tantùm destinatis. Qui ergo parerent
clausulæ in Bullâ contentæ, debent profectò tot
clausulis extra illam occurrentibus pari exactio-
ne parere, & verò crediderim etiam clausulæ in
Bullâ appositæ aliquid opponendum, ne leua-
mentum conscientiæ ad crimina pronæ, vt ex P.Etiam ap-|positæ clau-|sulæ nō de-|futuras|euasiones.
Hurtado num. 327. dicebamus, adeò facilè & ob-
uium desit, tot hucusque sinistris interpretationi-
bus comparatum. Posse in Bullâ ita clausulam
subiici, Exceptis Regularibus quoad reseruata. Di-
cent intelligi de reseruatis Sedi Apostolicæ, de
quibus pro aliis concessio præcesserat, & non de
reseruatis inferioribus Prælatis. Addatur ergo,
Quoad Prælatis reseruata. Dicere poterunt accipien-
dum id non de reseruatis quibuslibet, sed certi
generis, illis scilicet, quæ ex se reseruata sunt Sedi
Apostolicæ. Sed quia occulta sunt, Prælatis re-
seruantur, sicut Episcopis ea, quibus eorum sub-
diti fuerint innodati, juxta Concilij Tridentini
determinationem Seßione 24. Cap. 6. Cùm enim
non excipiantur reseruata Sedi Apostolicæ, sed
tantùm Prælatis, debent esse hæc eiusdem ordinis
cum Papalibus; non autem alia, in quæ homi-
nes cadere frequenter solent, id enim videtur in-
uerosimile. Vel dici poterit determinationem il-
lam Pontificis circa exceptionem fundari in falsâ
informatione Procuratorum, & contra volunta-
tem Religiosorum factam petitionem; aut ab eis-
dem, seu maiori eorum parte non admissam: &
sic aliter. Pro quo quidem erunt fortè qui fa-
ueant Tribunalis. S. Cruciatæ ministri, arbitran-
tes obsequium se præstare Regi, cùm tamen nihil
ingratius eius possit Religiosissimæ accidere vo-
luntati.
335 Respondent insuper Bullam prædi-Responsio|alia ex eo|quòd Bulla|Vrbani nō|admissa,|neque pu-|blicata.
ctam non receptam, neque obseruatam à maiori
parte Communitatum Religiosarum, quibus ne-
que à Prælatis notificata, & ita probabiliter non
obligare, secundùm receptas circa hoc doctrinas,
pro quibus specialiter Iuniperus suprà, num. 12.
qui & publicatam negat Cap. 3. num. 16. Quæ
responsio satis est infirma. In primis enim si à
Prælatis notificata non est, quia ipsi parum de
hoc curant, neque ægrè ferunt Religiosos suosSatis infir-|ma mon-|stratur.
Bullæ beneficio vti, illa est tacita licentia, iuxta
dicta, ex quâ sequitur Bullam prædictam ex se
obligare. Et idem similiter sequitur ex eo quòd
recepta non sit, si id constaret, aut necessarium
esset. Ceterùm quod ad notificationem attinet,
sustineri nequit; quia per Bullæ ipsius verba
apertè conuellitur, in qua sic dicitur: Vt autem<-P>@@
<-P>præsentium tenor omnibus innotescat, volumus eas inNotifica-|tionem spe-|cia lem nō|esse neces-|sariam.
valuis basilicæ Principis Apostolorum, & in acie Campi
Floræ de Vrbe, vt moris est, publicari, ipsasq́ue sic publi-
catas, omnes & singulos vbique existentes ita afficere, ac
si omnibus personaliter intimatæ essent. Hæc Ponti-
fex: iuxta quæ ad obligationem sola notitia suf-
ficit quomodolibet comparata, & satis illa est ad
omnes deriuata Religiosos, cùm circa illius obli-
gationem quæstio adeò frequens habeatur: exDe publi-|catione cō-|stare.
quibus & publicatio constat. Non esse autem
necessarium vt ab omnibus, aut maiori parte
Communitatum acceptetur, ex eo euincitur, quia
de priuilegio agitur, cuius reuocatio iis inuitis,
ad quos pertinere poterat, stare potest, sicut &
limitatio ac declaratio. Pro quo videri potest P.
Suarez Lib. 8. de Legibus, Cap. 40. num. 7. Quòd siPro reuo-|catione pri-|uilegij am-|pliorem non|necessariā.
dicas cum P. Palao Tomo 1. Tractat. 3. Disput. 4.
Puncto 21. §. 5. num. 1. & alijs, reuocationem
priuilegij debere eamdem publicationem habere
quam lex, dum per legem fit: illa certè in præ-
senti extat, vt ex adductis verbis Bullæ constat:
vnde non est necessarium, vt per rescriptum spe-
ciale, aut per nuntium intimetur. Videatur Trul-
lench suprà, num. 27. qui morti proximus senten-
tiam reuocauit.
336 Esse insuper aliud perfugium sic perSupplicatũ|Pontifici|responsio|alia.
Bullam constrictis potest, ex eo quòd de illâ sit
à Commissario Cruciatæ jussu Regis nostri Phi-
lippi Quarti supplicatum, vt testatur Iuniperus
citato Cap. 3. num. 21. & ex Illustrissimo Araujo sic
attestante refert Leander suprà adductus, & ex
eo P. Mendus num. 128. stante ergo supplicatio-
ne dictâ, obligatio Bullæ suspenditur, juxta mul-
torum doctrinam, quos adducit Iuniperusdudum
citatus, & num. 22. & seqq. vnde saltem erit pro-
babile quod intenditur, sicut erat ante illam.
Sed hoc non vrget, nec satisfacit: nam ex eo fit
Bullam ex se obligationem inducere, aliàs de illâValidè re-|futata, &|cum instā-|tiâ manife-|sta.
supplicatum non fuisset. Deinde; supplicatio
effectum non habuit, aliàs id fuisset præconis
voce, & tubis benè sonantibus publicatum.
Quòd si Rex ipse supplicationem iniunxit, va-
num est argumentum illud quorumdam, Cru-
ciatæ scilicet priuilegium, cùm Regi concessum
sit, non intelligi reuocatum: jam enim Rex ipse
reuocatum intellexit. Præterquàm quòd suppo-
sitio est falsa, reuocari scilicet priuilegium: id
enim reuocatur quod concessum fuerat: num-
quàm autem hoc per Pontifices est priores con-
cessum, vt ostendimus, si vnum aliquem ex anti-
quioribus excipiamus. Est ergo declaratio pri-
uilegij, & non reuocatio. Vbi consideratio Iuni-Contractui|Pontificem|nō defuisse,|& Iuniperi|cōsideratio,|& narratio|reiecta.
peri refellenda venit, dum Cap. vltimo citato num.
& seqq. ait Bullam Vrbani effectum non habuis-
se, quia Anno concessionis 1630. accepit magnam
aureorum summam pro concessione, & ita fuit
contractus onerosus. Quòd si reuocatio pro
Religiosis effectum habuisset, multùm debuisset
ex tali summâ restitui, quia sic minoranda contri-
butio, & collectio pecuniæ; quod tamen non
ita factum; vnde & constat illius mentem non
fuisse contrariam. Quo in discursu satis à ratione
alienum apparet Regem nostrum datâ pecuniâ
concessionem Bullæ obtinuisse. Quamuis enim
ex summâ collectâ debeat certam aureorum
quantitatem pro fabricâ Ecclesiæ D. Petri con-
ferre, in quo nihil apparet absurdi: quòd tamen<-P>
@@0@
@@1@248 Thesauri Indici Titulus V. Appendix Cap. XXVIII.
<-P>concessio Bullæ datâ habeatur pecuniâ, in more
esse non solet, nec decere videtur Apostolicam
Maiestatem. Vnde Portel suprà, Casu 4. num. 1.
Censurâ dignam affirmat similem assertionem
de contractu oneroso. Potuit autem citatus Au-
ctor ex præfatâ collatione ad anteriorem publi-
cationem pertinente, æquiuocatione huiusmodi
laborare. Deinde, etiamsi Bulla Vrbani effe-
ctum habuerit, nihil debuit ex receptâ summâ
reddi, quia ipse Bullam concessit more aliorum
Pontificum, & præsertim Clementis Octaui:
atqui illi eam Religiosis in ordine ad effectum di-
ctum minimè concesserunt: ergo contractus
non includendo conditionem illam circa Reli-
giosos est celebratus; & ita ex eo illa non resul-
tat obligatio. Si tamen tale aliquid constet acci-
disse, ex quo contra Aduersarios potiùs argumen-
tum insurgit, quia Pontifex accepit dictam sum-
mam, & tamen prohibuit Religiosis vsum di-
ctum, nullâ in se reddendi quidquam obligatione
recognitâ.
337 Ne autem quis obstrepat, & in IndiisRegistro in|Concilio|Indiarum|non eguisse|Vrbani|Bullam.
non obligare Bullam Vrbani contendat, ex eo
quòd non sit in Regio earum Concilio registrata;
statuendum est vti certissimum, Bullas vniuerso
Orbi Christiano communes, aut eas, quæ regnis
Hispaniæ ac Indiis tales sunt, sine registro præ-
dicto, etiam attentis Regiis legibus, vim obli-
gandi habere: quia leges Registrum statuen-
tes, de iis procedunt Bullis, quæ pro Indiis
specialiter expediuntur: vt videri potest apud
Emmanuelem Rodericum Tomo 11. qq. regul. q.
35. artic. 2. & quidquid de hoc sit, ea quæ ad
Cruciatam spectant, ad Regium Concilium non
auocantur, sed ad Concilium Cruciatæ ipsius, &
cùm Bulla ad patronatum Regium non spectet,
& ea, de quâ agimus, solam priuilegij limitationẽ
& declarationem contineat, indubitabile est nul-
lo ad obligandum registro penitus indigere.
338 His ergo pro euidentiâ positionis no-Vulgaris|exempli-|discussa ca-|ligo.
stræ præmissis, restat solùm ad vulgare exemplum
quo res ista declarari & componi videtur, respon-
dere. Prohibet Pontifex per Bullam adductam
vsum Cruciatæ Religiosis quoad præfatum arti-
culum: sed posteà illam ipse, aut alius concedit
nullâ adhibitâ limitatione: huic certè posteriori
determinationi parendum. Quemadmodum si
Prælatus jubeat alicui ne cras domo exeat, etiam-
si ipse vt exeat eidem iubeat, aut copiam exeundi
faciat: poterit is jussione, aut licentiâ subsecutâ
exire; quia hîc & nunc jubenti obsequendum est,
& exitus positâ licentiâ licet: aut si exeat, non
est proptereà damnandus, quia jure suo vsus est.
Sed leue satis hoc est; cùm ex adducto exemplo
potiùs oppositum colligatur. Is enim, cui sic
jussum est, jussione subsecutâ exire nequit, quia
sic expressè est eidem intimatum, & talis jussio
habere debet effectum posito illo additamento,
quod rationabiliter potest poni ob finem ali-
quem; aliàs nullius momenti esset. Secùs erit
si dicat Prælatus vt exeat non obstante prohibi-
tione hesternâ, jam enim tunc prohibitio reuoca-
tur. Cùm ergo Pontifex expressè dicat non esse
suæ voluntatis vt Bulla prosit Religiosis quoad
effectum dictum, etiamsi de prohibitione tali
mentio in Bullâ non inseratur; quando illam
sine prohibitione concedit, priori dispositioni<-P>@@
<-P>standum omnino est. Quòd si ipse aliud velit,
declaret & exprimat in Bullâ ipsâ. Et vtinam
declaratio, quæ oportet, obtingat, vt molestissi-
mæ istæ controuersiæ cessent, Religionum con-
sulatur commodo, tranquillitati, decoro. Licèt
enim expressione constante non sint modum in-
scirpo quærentes defuturi, vt num. 334. diceba-
mus; pauciores tamen erunt huiusmodi homines,
& doctis non fauentibus, eorum tandem perti-
nacia penitus comprimetur.
339 Omitto alia, pro quibus videri citatiAd securā|tenendam|viā nego-|tio in præ-|senti vehe-|mens ad-|hortatio.
possunt, neque enim instituti mei est ista ex pro-
fesso prosequi, sed veritate firmatâ, nonnulla à
modernioribus obiecta dissoluere, ne aliqui no-
uioribus istis delectati, non per viam salutis ince-
dant, sed Matris Ecclesiæ, & doctissimorum ho-
minum hortamenta sectando, in securo suas con-
scientias statuant, quo nihil solicitiùs accurādum.
Videte itaque, fratres, quomodo cautè ambuletis; non vt
insipientes sed vt sapientes; vt verbis vtar Apostoli E-Ephes. 5.|v. 15.
phes. 5. v. 15. Videntur siquidẽ vt insipientes, & ita
non cautè ambulare, qui vnius aut alterius sum-
mistæ sententiam arripientes, relicto sapientissi-
morum Theologorum lumine, salutis suæ nego-
tium in apertum discrimen adducunt. Ergo do-
mus Iacob, electorum beata propago, venite, &
ambulemus in lumine Domini. Isaiæ 2. v. 5. vt vitæIsa. 2. v. 5.
lumen à Christo promissum consequi mereamur.
Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt: pleni
inquam periculis, & mortis inopinæ incursione
terribiles. Et quisnam erit, cui sub mortem o-
pinionum istarum non torqueat amplexus, de
incerto remedio peccatis adhibito, formidoloso,
anxio, trepidanti, & inter extremas angustjas de-
prehenso? Per tuta ergo, per solida, per plana, per
dilucida, & placida gradiamur.
Circa nouitios quomodo fauorabilior
Bulla.
340 POsse illos beneficio illius integrè frui,Nouitij|integrè va-|lere Bullā|qui cen-|seant.
ex multorum sententia colligitur, quos
adducit & sequitur Diana Parte 3. Tractat. 2. Re-
solut. 4. & Parte 4. Tractat. 4. Resolut. 5. asserentes
Nouitios quoad electionem Confessarij eamdem
quam sæculares, habere facultatem, quia casuum
reseruatio pro Religiosis illos non comprehen-
dit. Et hanc esse communiorem sententiam ipse
& alij testantur: licèt non contemnendi Aucto-
res sint, videndi apud ipsum, & apud P. Gaspa-
rem Hurtadum similiter sentientem Disput. 11. de
Pœnitentiâ, Diffic. 7. qui contrarium tueantur: &
præter adductos à Dianâ pro sententiâ suâ, illam
tenent P. Mendus suprà, num. 172. Bassæus V. Ca-
sus reseruatus, n. 41. apud quem præter alios Tam-
burinus de jure Abbatum Tomo 2. Disput. 13. quæst. 5.
P. Bauny Tom. 1. tractat. 4. q. 21. P. Palaus Tomo 3.
tract. 16. disp. 1. Puncto 10. n. 9. vbi ait id P. Suarium
tamquàm certum tradere Tom. 4. de Religione, tract.
8. lib. 2. cap. 17. n. 12. vbi de hoc nec verbum. Qui
tamen cap. 16. n. 10. probabilius esse ait Bullæ
priuilegio gaudere, quia non habent integram
subiectionem, & propter alias rationes, de qui-
bus statim. Quidquid ergo de reseruatione sit,
quoad effectum dictum cum P. Suario sentiunt
P. Palaus suprà: licèt teneat Nouitios ita esse ex-<-P>
@@0@
@@1@De Regiis prouentibus ex Cruciata. Vbi de Religiosis. 249
<-P>emptos à iurisdictione Episcopi & Parochorum,
vt nequeant ab illis absolui in eâdem diœcesi seu
Parochiâ, siquidem Religionis exemptio etiam
Nouitios comprehendit: quod ex P. Suario hau-
sit numer. 14. 15. & 16. quibus addendum id,
quod habet idem Cap. 19. num. 1. P. Escobar Exa-
mine 17. Cap. 5. §. Quid de Nouitiis. Qui etiam vt
iuris communis id posse affirmat, quia onus est
reseruatio, à quo illi deobligantur. P. Mendus
suprà & alij.
341 Dico primò. Pro Nouitiis locum ha-Assertio 1.|Nouitiorũ|peccata|posse reser-|uari.
bere potest reseruatio. Sic Corduba Vmbertus,
P. Luisius Turrianus, P. Suarez, & P. Vasquez
apud P. Hurtadum suprà. P. Layman Libr. 4.
Tract. 5. Cap. 4. num. 4. vers. Colligitur Quartò.
P. Mendus num. 172. Quod in Societate sic sta-
tutum in Regulâ. 7. Magistri Nouitiorum, quæ sic
habet: Habeat hic idem Magister Nouitiorum potesta-
tem ordinariam absoluendi à casibus reseruatis Noui-Regula|Societatis|id statuens.
tios, qui sub ipsius curâ degunt; nisi eius Superiori hæc
facultas aliquâ de caussâ restringenda videretur. Sic
Regula: quæ quidem consilio doctissimorum fa-
cta, vt obseruat P. Hurtadus. Est autem pro
Assertione ratio satis efficax ex omnimodâ ex-
emptione desumpta: nam Nouitij omnino ex-Ratio effi-|cax ex|omnimoda|exemptio-|ne.
empti sunt à iurisdictione Episcopali, & conse-
quenter ab omni aliâ inferiori, & ita cùm spiri-
tualis in Superiores est Religionum translata,
vnde & dari illis Confessarios possunt, etiam
non approbatos ab Episcopis sicut & Religiosis,
qui iam vota Religionis emiserunt: ergo & pos-
sunt Confessariis talibus iurisdictionem in ordine
ad peccata aliqua limitare. Patet Consequentia:
quia hac ratione possunt limitare pro aliis, scili-
cet quia limitatio talis ad absolutam potestatem
spectat in ordine ad spiritualem gubernationem,
pro quâ valde conueniens esse potest. Quis au-
tem dubitet conuenientem esse pro Nouitiis, ad
quorum fundandam conscientiæ puritatem hoc
maximè expedit; sicut ad capiendam experien-
tiam in ordine ad vitam reliquam? Id quod con-
firmari potest ex eo quod aiunt Auctores aliqui
ex adductis, vt videri præsertim potest apud Dia-
nam, & Bassæum, Nouitium, qui pro reseruatisDoctrina|apertè fa-|uens bono-|vum Au-|ctorum.
Confessarium siue sæcularem, siue Regularem
quæreret qui non esset ex assignatis, à Religione
expellendum: ergo talis reseruatio maximè con-
gruit ad Nouitiorum probationem. Quamuis
circa hoc cautè loqui oporteat: neque enim sciriNotanda|Cautela.
potest reseruata aliquem esse confessum, nisi ex
manifestatione eius, qui confessus est, aut Con-
fessarij. Et Nouitium quidem non manifestatu-
rum videtur clarum, cùm proptereà Confessa-
rium extraordinarium quærat, vt scilicet lapsus
sui minùs sint Superioribus manifesti. Confessa-
rium etiam seruaturum secretum, quod cum o-
bligatione sigilli excepit, dubitari nequit: ergo
praxis circa hoc, vt scilicet ad expulsionem de-
ueniatur, difficilis est.
342 Dico secundò. Nouitij, etiamsi reser-Assertio 2.|Nouitios|posse à re-|seruatis|per Bullam|absolui.
uationis legibus teneantur, vbi id ita constitutum
est, Bullæ beneficio vti possunt, secundùm valde
probabilem opinionem, quam citati Auctores
tenent, & prætereà Moure, Ledesma, Acosta,
& Villalobos, quos adducit & sequitur Diana
Parte 1. Tract. 11. Resolut. 15. Non est autem fa-
cile id probare, quia cùm hoc debeat ad volun-<-P>@@
<-P>tatem reduci Pontificum, de illâ non admodùm
constat. Et quidem Clemens Octauus in Decreto
de Reformatione Nouitiorum §. 94. sic statuit: IpsiDe cretum|Clementis|Octaui.
autem soli Magistro Nouitiorum Confessiones audien-
di cura committatur: liceat tamen Superiori etiam
locali, si ita expedire iudicauerit, vel per se ipsum,
vel per alium deputandum, semel aut bis in anno
eorumdem Nouitiorum Confessiones audire. Sic ille.
Iuxta quæ satis intelligitur non esse voluntatis
Pontificiæ vt nouitij laxam circa Confessarij e-
lectionem habeant facultatem; cùm circa hoc
minorem illis concedat, quàm Professis, pro
quibus Confessarios plures iubet in suo Decreto
de casibus reseruatis assignari. Si ergo Nouitij le-
gibus sunt reseruationis adstricti, non licebit il-
lis Cruciatâ vti quoad illa, quâ mens Pontificum
in eorum fauorem (si tamen fauor iste dicendus
est, qui in detrimentum Religionis vergit, vt in
simili ait P. Palaus suprà cum P. Suario) minùs
quàm in alios inclinata reperitur. Quòd si ad
communem rationem de oneribus Religionis, à
quibus liberi Nouitij sunt, recurramus, fallit
certè illa in onere reseruationis, sub cuius sup-
positione procedit Assertio: ergo & in Bullæ
beneficio, quod est consequens, sicut & in Pro-
fessis ob eamdem rationem. Nihilominùs quiaQuæ pro|illo ratio|suffrage-|tur.
graues Doctores ita sentiunt, & quod ad reser-
Dostları ilə paylaş: |