Avctarii indici tomus quartus



Yüklə 19,02 Mb.
səhifə46/180
tarix30.07.2018
ölçüsü19,02 Mb.
#63903
1   ...   42   43   44   45   46   47   48   49   ...   180

plar inducit, unde & imitationem ejus pecu-

liarem exquirit.

  368. Num. 101. col. 2. Amplexam pro Am-Circa ver-|bum Perpe-|tro, ubi de|Virgine a-|gitur non|usurpan-|dum, à qua|omnis inde-|centia pro-|cul. Vbi no-|tati Scripto-|res duo.



plam. 102. col. 2. Perpetua pro Perpetrata. Ubi

de Virgine sermo, quia verbum Perpetro etiam

in bono usurpari solitum. Si tamen modò id

scriberem, eo usus non fuissem, quia frequen-

tiùs in malo illius usus adhibetur; & ubi de

Virgine agitur, quidquid indecentiæ appa-

ruerit, debet penitus relegari. Si ergo Patrata

dictũ fuisset, nihil esset, in quo quisquam posset

hęrere, licet minùs commodũ conclusioni pe-

riodi videretur, de quo nimium non est Ec-

clesiastico Scriptori curandum. Bene verò ut

cùm de Virgine loquendum, omnis in eo de-

centia servetur. Roganti Virgini verbis illis: Quo-Lucæ 1.|v. 14. & 15.

modo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Re-

spondit Angelus: Spiritus sanctus superveniet



in te: & Virtus Altißimi obumbrabit tibi. Lucæ<-P>@@

<-P>1. v. 14. & 15. Ubi quidem observatione di-

gnum occurrit, nihil de viro non interventu-

ro eo in opere, ab ipso admixtum, sed Spiritus

sancti, & virtutis Altissimi, quæ aut ipse est,

aut divinum aliud: & sic labia ejus meram

spirarunt divinitatem. Verè labia ejus lilia di-Cant. 5.|v. 13.



stillantia myrrham primam. Cant. 5. v. 13. Quod

quidem de Prædicatoribus multi Patres expo-

nunt, unde & ad D. Gabrielem derivandum,

qui Evangelicorum Prædicatorum primus,

unde ab eo Prædicatores omnes sermonum

suorum exordia desumunt, dum salutationes

præmittunt. Et meritissimò quidem quia in

Virgineæ salutationis officio labia ejus fuerunt

lilia meram spirantia puritatem, quia & divi-

nitatem, unde & myrrham primam, odorem

inquam omnium pretiosissimum: & primam

etiam, quia, ut diximus, prima fuit Evangeli-

cæ prædicationis effusa fragrantia in illo Præ-

dicatorum divinissimo formatore. Missus à Deo,In D. Ga-|briele Præ-|dicatorum|forma.

sic & Prædicator. Ingressus ad Virginem. Sic

& ille, à cujus non solùm salutatione, sed in-

vocatione præmissa, dicendi felicitas exoran-

da. Turbatur illa, quærit, & audit instruen-

tem: Sic enim & facturus Prædicator cum

præclaro illo ipsorum magistro, de quo di-

ctum: Toletus docet. Movet etiam cognatæ

Elisabeth exemplo, & tandem fructum prædi-

cationis assecuitum, dum dicente Virgine:

Fiat mihi secundùm verbum tuum, statim VerbumV. 38.

caro factum est. Joan. 1. v. 14. & disceßit ab illa

Angelus. v. 38. Quod & à Prædicatoribus accu-

ratè præstandum, ut concione peracta in do-

mum redeant, neque prædicationis fructum,

& mercedem suam in vanis laudibus & convi-Peculiaris|amator pu-|dicitiæ.|Novarinus.

vijs recepturi. Novarinus in Vmbra Virginea n.

939. ex Alberto Magno, quem secuti alij, af-

firmat D. Gabrielem unum ex illis fuisse An-

gelis, qui nefandas civitates injectis ignibus

destruxerunt, & ita peculiarem impudicitiæ

hostem, & amatorem specialissimum purita-

tis, unde sic concludit versibus sui genij:


Puræ Virginis cultor sit hostis impuritatis,

Pudicamque qui Virginem adit, ab omni abeat

impudicitia.

Ex re quidem prorsus incerta, certi conse-

quentia. Et erit, qui non sine ration abili fun-

damento contrarium sentiat; minus decens re-

putans ut salutaturus Virginem pudicissimam

ex ijs Angelis venerit, qui in nefandis illis ad-

stiterit civitatibus, etiam turpissima crimina

puniturus. Minùs etiam verosimile apparet,

quod Richardus à S. Laurentio de laudibus B.Richardi à|S. Laurentio|modus lo-|quendi mi-|nùs decens.

MARIÆ Lib. 4. §. de humilitate ejus, responsum

Archangeli paraphrasticè exornans profert, sic

locutus: Noli propter propositum de promißione

diffidere, quia Spiritus sanctus superveniet in

te. Noli propter promißionem de proposito formi-



dare, quia Virtus Altißimi obumbrabit tibi. Spiri-

tus sanctus superveniet in te, ne per coitum corrum-

patur integritas tua. Virtus Altißimi obumbrabit

tibi, ne per libidinem polluatur castitas tua. Spiri-

tus sanctus superveniet in te, & Virtus Altißimi

obumbrabit tibi. Ministrabit substantiam, & non

senties concupiscentiam: non suscipies semen ex

viro, & fœcunda fructum ventris germinabis in Fi-

lio &c. Quæ quidem pudicissimæ Virgini non<-P>

@@0@

@@1@§. VI. Circa Partem VI. Ex errorum semente seges &c. 125

<-P>erat decens obtrudi: cùm intelligenti, & adeò

profundè, pauca, eaq́ue decentissima satis &

plusquàm satis suffectura. P. Cornelius in præ-

sentem locum ita scribit. Septimò Iansenius &Decentissi-|mus P. Cor-|nelij.



Toletus. q. d. Virtus Altißimi te amplexabitur, &

sua virtute fœcundam efficiet, sicut vir feminā ob-

umbrat & fœcundat in opere generationis. Verùm

hoc nimis crassum, & parùm castis auribus pudi-

cum videtur. Octavò, simpliciùs, & castius. Vir-

tus Altißimi obumbrabit te, hoc est, arcanè arca-

num maximum in te operabitur &c. Quibus ca-

stissimus, & pijssimus Scriptor ostendit quàm

castè, pudicè & purè de Angelica sit salu-

tatione, & consequenti allocutione loquen-

dum.


§. VI.

Nova ex errorum semente & utilis seges.



369. Num. 104. col. 2. Ostium pro Otio.Otium ma-|lorum om-|nium|ostium.

Quod stare quidem aliàs posset, cùm

otium malorum omnium ostium sit, & laudata

ibi Magni Cassiodori sententia, dũ ait Lib. 1.

39. Natura siquidem humana sicut duris laboribusCassiodorus.

instruitur, ita per otia torpentia fatuatur. Quam

quidem præclara quorumdam, qui egregiè la-

boraverant, peregrinationibus longis assump-

tis, ut experientia eruditi evaderent, eleganter

expensa præcesserant. Ex quo infert fatuam

reddi humanam naturam torpentium otiorum

occasione. Ex quo & aliam nos elicere verissi-

mam possumus, juxta id, quod ex Spiritus san-

cti habemus oraculo Eccles. 1. v. 15. StultorumEccles. 1.|v. 15.

infinitus est numerus. Ergo & infinitus numerus

otiosorum: quandoquidem omnes otiosi fatui

lunt. Hinc etiam fit, quod nuper dicebamus,

otium scilicet esse ostium malorum omnium:

sicut & est fatuitas, quæ disciplinæ incapax ut

apud Siracidem: Corfatui quasi vas confractum,Eccli. 21. v.|17. & 22.|v. 7.



& omnem sapientiam non tenebit. Eccli. 21. v.

17. Quod aptissima similitudine idem expli-

cat Cap. seq. v. 7. dicens: Qui docet fatuum, quasi

qui conglutinat testam. Quidquid enim boni fu-

turum in nobis, à cælesti magisterio futurum,

& divinæ legis informatione: cujus est fatuus

incapax, sicut vas confractum, quod congluti-

nari nequit: & ubi bona deficiunt, subintrant

mala. Unde Psal. 49. post disciplinæ odium,

malorum examina proponuntur. Tu verò odistiPsal. 49. v.|17. & seqq.|Ex odio dis-|ciplinæ ma-|la omnia.

disciplinam: & projecisti sermones meos retror-

sum. v. 17. & statim: Si videbas furem, currebas

cum eo: & cum adulteris portionem tuam ponebas.

Os tuum abundavit malitia: & lingua tua concin-

nabat dolos. Sedens adversus fratrem tuum loque-

baris: & adversus filium matris tuæ ponebas scan-

dalum: hæc fecisti, & tacui. Existimasti iniquè

quòd ero tui similis &c. Ecce malorum, crimi-

num inquam catalogum usque ad blasphemiam

contra divinam providentiam decurrentium,

ut otium malorum omnium ostium agnosca-

mus. Nec de illo tacitum, cùm sedentem ad-

versus fratrem audiamus: Sedens adversus fra-



trem tuum loquebaris. Circa quod ita scribit Car-

dinalis Bellarminus: Addit peccatum oris, quod



non solùm adversus extraneos, sed etiam proprios<-P>@@

<-P>fratres per linguam deliquerit. Sedens, inquit,

adversus fratrem tuum loquebaris, id est, non

obiter, & per iram, sed sedens otiosus, & pacato

animo, studiosè, & longo tempore, detrahebas fra-

tri. Sic ille. Nec nos modò plura cùm de illo

aliàs.


  370. Num. 106. col. 2. Quid dicat pro QuasiDus an|dici non|indignus|bonorum|nostrorum|possit.|Psal. 15.|v. 1.

dicat. Num. 107. col. 2. Indignus pro Indigus.

De Deo Sermo, qui nullius indigus, juxta illud

Vatis Regis Psal. 15. Dixi Domino: Deus meus

es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Nullius

ergo indigus. Sed an stare possit modus ille

loquendi, Nullius indignus? Non videtur equi-

dem penitus dissonare. Cùm enim non obstan-

te supremo illius dominio, illud etiam possit

apud homines residere, hortari possumus bo-

nis fortunæ præditis, ut ipsi magis etiam pre-

tiosa offerant, nullius enim indignus est: licet

talis loquendi stylus non adeò conveniens vi-

deatur. Stat enim aliquem non esse indignum,

nec tamen proptereà dignum esse. Indignus

enim non est, qui nihil habeat, quo donum ali-

quod demereatur à liberalitate alterius proces-

surum: nec tamen propterea dignus, quia di-

gnitas, aut meritum importat, aut titulum ali-

quem superiorem. Sic natura humana in statu

puræ naturæ non esset indigna gratiæ & glo-

riæ: cùm tamen ad statum gratiæ elevata, &

gratiæ & gloriæ digna esse possit. Deus ergo

non dicitur indignus eo quòd dignissimus sit

ob titulos sublimes creationis, conservationis,

& redemptionis &c. Vnde viginti quatuor senio-Dignus|qualiter|prædicetur.



res procidebant ante sedentem in throno, & adora-

bant viventem in sæcula sæculorum, & mittebant

coronas suas ante thronum, dicentes: Dignus esApocal. 4.|v. 10. & 11.

Domine Deus noster accipere gloriam, & honorem,

& virtutem, quia tu creasti omnia, & propter vo-

luntatem tuam erant, & creata sunt. Apocal. 4.

v. 10. & 11. Ecce non indignum, sed dignissi-

mum, pro quo titulo adeò præexcellentes al-

legati. Ubi cùm adorare dicantur viventem in



sæcula sæculorum, quo ejus est æternitas desig-

nata, mirum est eam inter titulos non recense-

ri, propter quos dignus gloria, honore, & vir-

tute prædicatur: omnes enim illi ad opera ejus-

dem referuntur. Ad quod dici potest adoratio-Commen-|data grati-|tudo.

nem illam, & gloriosas conclamationes ad gra-

titudinem præstandam ordinari, & ita neque

æternitatem, neque attributa alia recenseri.

quia motiva formalia gratitudinis non sunt.

Vult ergo Deus nos erga ipsam gratitudinem

secundùm suum formalem conceptum exer-

ceri (adeò illi grata est) & ita attributa & per-

fectiones suas actum illum sibi placidissimum

non intrare. Neque proptereà minùs ille gra-

tus, quandoquidem dicuntur dare gloriam, ho-

norem, & virtutem, & ipse accipere, uti eorum

dignus, & ac si eorum dominus non esset, qui

enim accipit, ejus, quod accipit, videtur ca-

ruisse: nemo enim dat alteri, quod jam ille

habet, & ita neque recipere, quod habet, po-

test, in cujus erat plenissima possessione. Quod

quidem à Domino sic agitur, ut gratitudini lo-

cus relinquatur.

  371. Num. 118. col. 1. Quem pro Quam, estMisericor|dia ut possit|masculinè|sumi.

enim de misericordia sermo. Sed aliquando

misericordia uti masculini generis invenitur.<-P>




@@0@

@@1@126 Recognitio II. Amphitheatri Misericordiæ.



<-P>Sic Threnor. 3. v. 22. & 23. Misericordiæ Do-

mini quia non sumus consumpti: quia non defece-Thren. 3. v.|22. & 23.

runt miserationes ejus. Ubi quidem licet Scrip-

tores aliqui illud Novi præteritum esse verbi



Nosco censuerunt, minimè in Originali lingua

versati, non esse verbum, sed nomen, & rectum

Pluralis, docti & observantiores probant, &

convincunt, aut evincunt Interpretes, ita ut

perinde sit ac si diceretur Novæ, misericordiæVt novæ il-|læ quotidie.

inquam, quia Hebræa vox respondens mascu-

lini generis, & placuit Vulgatæ Auctori illum

retinere. Sic P. Martinus Del-Rio, P. Corne-

lius, & alij, apud quos variæ Versiones idem

comprobantes. Ex quibus posterior ita scribit:



Ergo novi, supple dies, quotidie clari & læti exP. Cornelius

tuarum affluentia misericordiarum illucescunt no-

bis: vel novi, scilicet effectus misericordiæ tuæ ap-

parent indies. q. d. Adeò non deficiunt misericordiæ

tuæ, ut quotidie novas recipiamus, & novæ quoti-

die ipso summo manè celeriter nobis proveniant:

nam cum sole, immò ante solem in ipsa aurora



indies nova è cœlo in homines beneficia, quasi man-

na depluunt. Sic ille & doctè, & piè. Sed cùm

illud Novi directè misericordias significare &

censeat, & probet, nihil certè videtur supplen-

dum: & quod ad dies & effectus spectat, satis

ex locutionis tenore clarescit. Dicantur ergo

misericordiæ quotidie novæ, & cœlum manna

multiplex in Orbe universo cunctis incessabili

favore depluere. Pro eodem consulendus P.

Gaspar Sancius, cujus veneranda memoria in

præsentem diem incidit, qui notissimæ mode-

stiæ Scriptor affirmare non dubitat eos qui ver-

bum in citato Prophetæ loco, & non nomen

accipiunt, errare Hebraici prorsus sermonis

ignaros. Et hæc quidem non eo animo à me

dicta ut errorem typographicum studeam de-

fensare exemplo adducto, ubi translationis di-

versitas non potest suffragari: sed occasione

inde assumpta doctrinalem doctrinam, &

pietati fovendæ consentaneam, libuit in-

duxisse.


  372. Num. 119. col. 2. Error notabilis, Mo-Quàm di-|versa hu-|milis, &|divitis sors|in fine.|Iacobi 1.|v. 9. & 10.

rietur pro Glorietur. Ubi locus D. Jacobi 1. v. 9.

& 10. Glorietur autem frater humilis in exalta-



tione sua: dives autem in humilitate sua: quoniam

sicut flos fœni transibit. Ubi quidem sensus esse

verus & congruus potest, quidquid de legiti-

ma lectione sit penitus retinenda: nam revera

frater humilis in exaltatione sua morietur, quia

in morte exaltatio ejus incipiet, licet eo usque

omnium peripsema fuerit, & vilis terrę vermi-

culus: & superbi divitis humiliatio, etiam si

supremum omnium habuerit principatum:

sicut ille, de quo Isaiæ 14. v. 15. VerumtamenIsai. 14.|v. 15.

ad infernum detraheris, ad profundum laci: jacta-

bundus inquam Tyri rex, Luciferi simula-

crum: quando pauper Servulus, qui à primæ-S. Servuli|beatus finis.

va ætate usque ad finem vitæ paralyticus jacuit in

porticu prope Ecclesiam S. Clementis, Angelorum

cantibus invitatus transivit ad gloriam paradisi: ad

cujus tumulum Deus miracula creberrimè ostendit:Martyrol.|Romanum.

ut ex D. Gregorio Magno habet Martyrolo-

gium Romanum die 23. Decembris. & quod hu-

milis tunc gloriari possit, mirum non accidit,

quia in exaltatione sua habet magnum pro

gloriatione hujusmodi fundamentum: quod<-P>@@



<-P>quod autem dives & potens gloriari tunc

queat, mirabile profectò est, in humilitate in-

quam sua, unde confusionem scilicet habitu-

rus: pro quo & citato loco Isaias, ubi dignum

pro Tyrio illo epinicium: Qui te viderint, ad

te inclinabuntur &c. v. 16. & seqq. Quod cùm

cùm ita sit, ironicè videtur, quod de gloria-

tione dicitur, accipiendum: pro quo & fœnilis

floris similitudo: ac si illi dicatur: Gloriare,

gloriare de tua qualicumque pompa fœni flos-

cule, & quanti illa ævi? hodie eris, & cras

mitteris in clibanum. Matth. 5. v. 30. etiam si

non mittereris, paululùm duraturus. Hic est

error ille, quem serò infelices agnoscunt cùm

dicunt: Nos insensati vitam illorum æstimabamusSap. 5. v. 4.|& 8. & 14.



insaniam, & finem illorum sine honore. Sapient.

5. v. 4. Æstimabamus inquam finem non fu-

turum vitæ dissimilem, & ita inhonorum, sine

particula exaltationis. Sed in eo insensati, de

divina providentia indignissimè sentientes, qui

meritò talium honorificat finem, & nostrum

infamat, in quem de vitæ gloria nihil trans-

missum. Quid ergo nobis profuit superbia, aut



divitiarum jactantia quid contulit nobis? Sequi-

tur elegantissima declaratio brevitatis munda-

næ gloriæ, qualis neque apud celebres sæculi

oratores occurret, ut mirari juvet quomodo

qui insensati, adeò in brevitate prædicta ex-

pendenda elegantes inveniantur. Ubi P. Cor-

nelius circa vers. 9. affirmat Sapientem non

tam dicta vel dicenda referre, quàm ipsa sensa:

nil enim cogit nos dicere, quòd impij in die

judicij complorantes, ijsdem hisce similitudi-

nibus omnibus sint usuri: cùm sufficiat quòd

hisce, vel similibus utantur. Sed quidem anim-

advertisse oportuit, quod vers. 14. sequitur:

Talia dixerunt in inferno hi, qui peccaverunt.

Non ergo de judicio tantùm ibi sermo. Quòd

si sensa admittuntur, circa verba dubitatio

nulla: cùm nihil sit, quod verba possit impe-

dire. Video eumdem Scriptorem inferni no-

mine intelligere locum inferiorem in valle Jo-

saphat, quem habituri in extremo judicio. Sed

quidem licet talem sint habituri locum, violen-

tia videtur aliqua fieri præfatæ sententiæ, cùm

& fateatur ipse talia damnatos in inferno di-

cturos. Patres Tirinus & Menochius rem com-

pertam censuerunt, omittentes versus præfati

explicationem. Dicamus ergo pœnam elegan-

tes eos reddere, qui insensati priùs dum mun-

di delicijs fruerentur. Sic enim usu venit, ut

sicut illa oculos aperit, ita solvat & linguam, ut

sit etiam eo pacto gravior illa, sensibus & ver-

bis luculenter celebrata.

  373. Occasione autem loci dicti, quem suntModerni|Scriptoris|circa judi-|cium extre-|mum explo-|sa senten-|tia.

damnandi in judicio habituri, refellenda venit

cujusdam moderni Scriptoris cogitatio, qui

ut prædicabilem offerret conceptum, id qui-

dem protulit, quod minimè videtur sustinen-

dum. Ait ergo totum judicium extremum du-

plici verbo peragendum. Venite, & Discedite.Matth. 25.|v. 34. & 41.

Matth. 25. Venite audient salvandi. Discedite

damnatis dicetur. Ergo damnati ante senten-

tiam Dei erunt ipsi proximiores, siquidem à

longè vocandi, & ut accedant invitandi. Ista

autem proximitas & remotio non est per gra-

tiam, siquidem nulli Deo proximiores quàm<-P>

@@0@

@@1@§. VI. Circa Partem I. Ex errorum semente seges. 127

<-P>boni, nulli à Deo remotiores, quàm mali: sed

per potestatem & auctoritatem, per illam sci-

licet qua ad Deitatis cōsortium quasi advocan-

tur, ob regimen commissum, Superiores. Ego



dixi: Dij estis. Timendum ergo. Nam qui Deo

propinquiores per regiminis auctoritatem vi-

xerunt, audient terribile illud damnationis

Discedite. Qui verò nulla auctoritate aut po-

testate fulserunt, salvandi vocabuntur. Sic ille

discurrit; in cujus discursu non videtur quo-

modo stare illud possit, quod ab ipso dictum,

dum sic infert: Ergo damnati ante sententiam

Dei, erunt ipsi proximiores, siquidem à longè vo-

candi, & ut accedant invitandi. Si enim proxi-

miores, quomodo à longè vocandi, & ut acce-

dant invitandi? Quod ergo de salvandis di-

cendum fuerat, damnatis attributum. In quo

error aliquis incuria scribentium, aut typo-

graphorum esse potuit. Pergo ad alia. Quod

damnandi proximiores Christo in judicio fu-

turi significentur, admitti nequit, & contra

illud facit, quod à P. Cornelio assertum cir-

ca citatum Sapientiæ locum vers. 14. ubi itaP. Cornelius|Locum|damnando-|rum in ju-|dlcio.

scribit: Accipe locum inferiorem, in quem con-


Yüklə 19,02 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   42   43   44   45   46   47   48   49   ...   180




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin