Avctarii indici tomus quartus



Yüklə 19,02 Mb.
səhifə53/180
tarix30.07.2018
ölçüsü19,02 Mb.
#63903
1   ...   49   50   51   52   53   54   55   56   ...   180

detur planè esse indignum ut perpetuò sub Beato-

rum pedibus cælum volvatur, nec enim possent in eo

pedem figere: permittere verò se cum illo raptari,

abfurdißimum esset: ergo debet esse sedes immobi-

lis ac fixa. Dixi esse congruentiam, quia responderi

potest, Beatos non gravitare, ideoq́ue eo cælo non

trahi. Sic ille: qui licet congruentiam in eo

tantùm agnoscat, secundùm propriam tamen

locutus mentem; aliàs nullius esset momenti

ad intenti probationem. Censet ergo Beatos

posse pedes figere, & ita etiam pedibus insiste-

re, etsi non gravitent. Qui ergo negant de

insistentia ratione gravitatis, ita pronuntiant;

qui autem affirmant, ex eo quòd ita pedes fi-

gere possunt, ac si gravitarent, unde & vestigia

imprimere, quasi virtuali aut eminentiali gra-

vitate. Unde si ita insistentes cum cælis volve-

rentur, nulla in eo appareret absurditas, sublata

perpetuitate, esset enim cælum, velut currus

honorarius. Et hoc quidem juxta receptissimam

sententiam, juxta quam Beatorum corpora in

cælo minimè gravitant, etiam si proportiona-<-P>@@



<-P>tam retineant gravitatem, quam ut naturalem

proprietatem non esse Beatis denegandam te-

nent non contemnendi Scriptores cum Ægidio

Lusitano Lib. 4. quæst. 1. arti. 2. & Lib. 5. quæst.

5. arti. 7. à §. 3. & P. Henao Exercitat. 23. nu.

87. ubi ait esse communem sententiam. Ea

enim non obstante, nulla supra cælos corporum

aliàs gravium gravitatio est, juxta ea, quæ cum

doctis modernis tradit idem Pater Exercitat.

18. n. 28. etiam dote agilitatis abjuncta. Ex quo

fit ut si Beatus pedibus insistens vellet conna-

turalem gravitatem applicare, & se reddere ef-

ficaciter ponderosum, minimè posset, secus

extra cælum, ubi illa pro libitu uti poterit,

sicut alijs facultatibus beatifico statui minimè

adversantibus.

  415. Dico Tertiò. Constitutio illa Thea-Assert. 3.|contra con-|stitutionem|Theatri ex|n. 421.

tri in medio cæli spatio conveniens non appa-

ret. Id probo. Nam elevatio illa ratione solidi-

tatis statuitur: atqui pro ea non est necessaria,

quandoquidem concavus cæli ambitus solidus

est, & in eo potest convenientius totus ille ma-

gnificus apparatus collocari. Neque dici po-

test sublimitatem requirendam pro sublimi

adeò throni Christi, & Deiparæ majestate: id

enim potiùs est à sublimitate recedere, si, ut

debet, res ista consideretur: omnes enim illius

ambitus partes æqualiter sublimes sunt: vel si

sublimior aliqua per respectum aliquem con-

fingatur, in ea certè id debet constitui, quod

dignissimum sublimitate, ut ita loquar, subli-

missima judicatur.




§. XIV.

Empyreum an penitus sphæricum.



416. P. Henao Exercitat. 13. Sect. 3. diversas

circa hoc sententias suis cum patro-

nis adducit pro sphærica penitus figura con-

cludens, quia nulla est ratio, quæ convincat

illud non esse cælis reliquis simile. Exercitatio-

ne autem 18. Sect. 2. decem rationes adducit

ut probet theatrum beatificum non esse supra

convexam Empyrei superficiem. Nos aliterEmpyreum|sphæricum|& superiori|parte qua-|dratum.

philosophati §. 11. & Empyreum quidem

sphæricum ita constituimus, ut cælos alios cir-

cumcludat, cùm tamen versus unam superio-

rem partem sit perfecta quadratura formatum,

pro quo graves Scriptores dati, & auctoritate

non levi stabilitum. Id quod absolutè ita credi

affirmat Mag. Joannes à S. Thoma Tractatu de



Metheoris Cap. 2. Iuvat autem decem illa fun-

damenta P. Henao proponere, ut ex illo-

rum debilitate ampliùs positio nostra robo-

retur.


  1. Arguit ex auctoritate SS. Hieronymi, &P. Henao|adversa|fundamenta|convulsa.

Augustini. Sed prioris verba omnes debent

ad convenientem sensum revocare: Alterius

autem nihil evincunt, ut adeunti consta-

bit.

  2. Ex Apostolo Hebr. 8. v. 1. & Ephes. 2. v. 6.Hebr. 8. v. 1|Ephes. 2.|v. 6. & 4.|v. 10.



Christum in cælis considere, ergo non extra

cælos. Opponendum ex eodem Ephes. 4. v. 10.



Ascendit super omnes cælos, ergo supra & in non

opponuntur in mente Apostoli. In domo qui-<-P>

@@0@

@@1@§. XIV. Circa Partem I. Exornatio Empyrei. 145



<-P>dem sua est, qui in solario sedet illius, aura

zephyri fruiturus. Ad quam probationem re-

ducitur illa, quæ ordine prior ex Act. 3. v. 21.

Quem oportet quidem cælum suscipere. Ubi Syrus,Act. 3.|v. 21.

Quem oportet cælo capi. Ubi standum Vulgatæ;

licet autem Syriaca parvæ auctoritatis sit, con-

gruo potest explicari sensu juxta nuper alla-

tum exemplum in solario sedentis aut stantis,

quem illud capit. Et locus quicumque ubi plu-

res aut pauci simul esse possunt, eos dicitur

capere.

  3. Ad idem reducitur, sumitur enim ex eo



quod Christi Sedes, & Beatorum regnum prę-

dicatur ab Scriptura esse in cælis, nec sufficit

illos pedibus tangere superficiem convexam

cæli, quia hoc Beatis necessarium non est, ra-

tione agilitatis. Dicimus enim in cælo regnum

Beatorum esse cum Christo regnantium, quia

in nobilissima ejus parte, non utcumque sum-

pta, sed in modum Curiæ splendidissimè & or-

natissimè conformatæ. Neque fideles aliter

concipiunt benè à magistris instructi, & ima-

ginibus eruditi.

  4. Quia incredibile videtur Deum condi-

disse adeò pulchrum domicilium & palatium,

ut non intra ipsum, sed quasi supra tegu-

las habitaret. Ad quod respondetur facile in-

eptum esse quod de tegulis dicitur, cùm su-

prema Empyrei pars omnium sit pulcher-

rima & ornatissima: neque enim tota re-

gio ad regnum spectans pro curia haben-

da est, sed ex illa pars aliqua nobilior eli-

genda.

  5. Quia si Beatorum corporà existerent



permanenter extra Empyreum, non compo-

nerent permanenter unum universum cum cę-

lis & elementis. Id negatur, quia sunt in par-

te nobilissima Universi juxta dicta.

  6. Ex ratione, quam affert D. Thomas

3. p. q. 57. artic. 1. in Corp. pro ascensione

Christi ex incorruptibilitate, ut haberet lo-

cum proportionatum. Inde infertur conse-

quentia inutilis, ac si locus, quem assignamus

Christo non esset incorruptibilis.

  7. Quia justi homines merentur benè de

Deo intra hunc mundum: ergo & intra il-

lum, in parte inquam nobilissima, debent prę-

miari. Ita quidem conceditur, nam & pars illa

intra mundum est, quandoquidem illius pars,

sicut caput hominis intra hominem est, etiamsi

emineat.

  8. Quia si Beati existant extra Empyreum,

nulla apparet caussa cur sit à Deo conditum,

cur immotum & tanta luce refulgens. Hoc

quam sit debile constat ex dictis.

  9. Specialiter contra eos procedit, qui

Empyreum penitus sphæricum constituunt,

unde contra nos non militat. Ex quibus com-

pertum habemus, quàm sint infirma positio-

nis adversæ fundamenta & argumenta pariter

contra nostram instaurata.
@@

§. XV.

De Empyrei influxu in inferiora.



417. DIctum de hoc à Nobis §. 9. & pro-Influxus|statuitur.

batum cum multis non esse Empy-

reo negandum influxum, licet sit ille quoad

peculiarem rationem occultus. Quod & am-

plectitur P. Henao Parte 2. Exercitat. 16. Sect.

2. ubi pro eo plures auctores adducit, sicut &



Sectione 1. aliquos adversantes. Post varios

autem dicendi modos circa illum, peculiarem

expromit Sectione 7. quem & seqq. solutione

objectorum firmare contendit; & in eo con-

sistit, ut Empyreum cum cælis alijs, & caussis

naturalibus concurrat ex abundanti, ut ille lo-

quitur non ex necessitate absoluta, sed ex prę-

cellenti dignitate. Circa quod multa ex Philo-

phia admiscet non explorata penitus, & aliqua

communiter improbata: in quibus illud de

concursu totali plurium caussarum juxta natu-

ræ ordinem. Sed Sect. 10. genus quoddam re-

tractationis exhibet ejus dignum ingenuitate.

Et possemus equidem circa nonnulla aliquan-

tulùm immorari, quæ sicut alijs, ita & nobis

displicuerunt; sed alterius loci sunt, neque va-

cat circa illa divagari, quando & circa ea, quæ

sunt instituto præsenti congenea, oportet cur-

sum calami moderari.

  P. Arriaga Disput. citata, Sect. 2. Subsect. 3.P. Arriaga|ut neget.

influxum negat Empyreo, sic concludens post

adductas hinc inde pro utraque sententia ra-

tiones: Vnicè ergo hic rejiciendus: & quidem so-

lùm probabiliter, quia nec necessarius videtur, nec

habet fundamentum ullum. Sic ille. Sed quidem

quanto cum fundamento asseratur, ex ijs con-

stat, quæ à Nobis dicta §. citato. Opponit au-

tem sibi quorumdam argumentum ex eo ar-

guentium quòd omne corpus naturale habet

aliquam virtutem activam, quæ in non viven-

tibus non ordinatur ad se, sed ad alia corpora:

ergo cùm Empyreum sit nobilissimum corpus,

debet etiam habere aliquam talem virtutem.

Ad quod respondet, Antecedens esse valde du-

bium etiam in corporibus sublunaribus: Quæ

enim virtus operativa ad extra est propria ada-

mantis, nisi per motum ad dividenda vitra v. g.

Idem est de ferro, de latere, & sic fortè inve-

nientur multa alia corpora, lapides, metalla

&c. quæ talem non habent virtutem. Sed qui-

dem ex eo quòd in nonnullis corporibus talis

non deprehendatur virtus, non debet illa Em-

pyreo denegari. Neque enim satisfacit, quod

ibidem respondet: Empyreum scilicet à Deo

productum ut sit Sedes Beatorum, & ita non

requiritur alia operatio, quàm summa ipsius

pulchritudo & ornatus, sive hic producatur ab

ipso cælo, sive ab extrinseco, scilicet à Deo.

Non inquam satisfacit in primis ex eo quod

habet n. 10. ubi sic ait: Absolutè respondeo, gratisRedargui-|tur sua ip-|sius dostri-|na.



assumi illud principiũ, quòd scilicet tale cælum non

debeat esse in alios usus: ratio est, nam eo quòd sit

utile in alios fines, non erit minùs dignum Beatis;

immò fortè magis dignum; quia quo plura potest

efficere; eo perfectius & nobilius est. Hæc ille,<-P>



@@0@

@@1@146 Recognitio II. Amphitheatri Misericordiæ.



<-P>quorum oportuit meminisse. Deinde, stare

quidem posset ut Empyreum eo fine à Deo

productum nullam aliam haberet operationem

præter pulchritudinem & ornatum, si in cælo-

rum ordine non esset constitutum; cùm autem

unum ex illis sit, quos & circumcludit, & illi

operationem præter suam habeant pulchritu-

dinem, consequens est ut non debeat illi dene-

gari. Prætereà quod de corporibus dicitur nul-In omnibus|corporibus|virtus ali-|qua.

lam peculiarem virtutem habentibus ex eo po-

test non leviter improbari; quia in multis, quæ

vilissima censentur, deprehensa sunt, & quoti-

die miranda commoda deprehenduntur. EtAdamanti|immerito|negatæ ab|illo virtutes.

quidem cur non in adamante lapidum pretio-

sissimo tale aliquid deprehendamus, quando

in gemmis alijs illa jam pridem experientia

demonstravit? Unde videmus eas medicinali-

bus poculis adhiberi, quod in hyacinthis fre-

quentius. Hinc est ut de adamantis virtu-

tibus multa apud Scriptores de gemmis agen-

tes reperiantur, nec contemnendum illud,

quod ex Dionysio Poëta vulgaris profert au-

ctor:


Hic fulget lymphata Adamas qui pectora sa-Cortes de|physiogno-|mia.

nat,

Et prohibet miseris occulti damna veneni.

Jam quod ad ferrum attinet, est quidem sa-

tis verosimile, & ex eo colligitur, quod de

chalybe experientia multiplex notissimum

reddidit, pro obstructionibus stomachi, he-

patis, & lienis, adhiberi solito. Et quid il-

le nisi ferri species? Quid de latere? Sci-

mus illos calefactos pro morbido frigore ex-

pellendo applicitos præ alijs, in quibus & ca-

lor poterat conservari. Sed sit tale aliquid

in illo quale contenditur circa virtutem spe-

cialem. Cùm tamen ipsum ferè sit terræ ele-

mentum, in eo nequit operatio negari ad ex-

tra per genuinas ipsi qualitates. Nihil ergo

præfatus Scriptorsuo illo discursu potest ob-

tinere. Qui immeritò ait circulum vitiosum

fieri quando virtus asseritur, & tamen esse in-

cognitam respondetur, supponendo propo-

sitionem universalem, quòd omnia corpo-

ra debeant illam habere, & inde inferendo

circa particularia, ipsam verò propositionem

Universalem non probando, quia non fit suf-

ficiens ascensus nisi ex omnibus particulari-

bus: si autem in particularibus non probatur,

universalis ruit. Immeritò inquam vitiosus

circulus objicitur, quia universalis illa non

sine probatione proponitur, si ut debet, pro-

ponatur, & legitimus servetur ascensus. Nam

ex eo quod in omnibus fere rebus virtutem

aliquam agnoscamus, idque non solùm in

ijs, quæ nobilis conditionis sunt, sed etiam

in vilissimis, valde verosimiliter infertur, &

genere aliquo saltem moralis evidentiæ, in

omnibus aliqualem virtutem inveniri. Unde

pro Empyreo validissimum argumentum ef-

formatum.


@@

§. XVI.

In Empyreo quæ & qualia ædificia.



418. COntra illa arguit P. Henao Exerci-Contra ædi-|ficia argui-|tur.|D. Greg. M.

tat. 13. v. 20. Primò ab auctorita-

te. Nam D. Gregorius lib. 4. Dialogor. cap. 36.

post enarrationem multorum, quæ à redivivo

milite sunt conspecta sic concludit: Quis hoc



si sanum sapiat, intelligat? Sed per hoc, quod illic

ostensum est, quisquis ille est, cui mansio ista con-

struebatur, apertè datur intelligi, quid est, quod hic

operatur. Hæc S. Doctor refellens apertè do-

mos ex laterculis aurum referentibus, ex quo

& infertur quæcumque alia ædificia ab ipso

neutiquam admittenda. Dionysius Carthusia-

nus Tractatu de particulari judicio Cap. 31. postDionys.|Carthus.

traditam visionem, de qua D. Gregorius sic ait:



Vnde videtur in Paradiso terrestri esse quædam re-

muneratio hominum, cùm in cœlesti palatia non

sint. Sic ille. Circa quam etiam visionem simi-

liter loquuntur alij: sed expressiùs circa ver-

ba D. Petri in Transfiguratione Matth. 17. v.

4. Si vis, faciamus hîc tria tabernacula. Ansel-Matth. 17.|v. 4.

mus, Remigius, Radulph. Tostatus. Et cir-

ca locum Apocal. 21. vers. 12. de quo suprà.

Ubertinus Casalensis. Pro quo & D. Joannes

Chrysostomus Homil. 1. de Resurrectione ita lo-D. Chryso-|stomus.

quitur: & nunc quidem opus est nostro corpori do-

micilio propter carnis infirmitatem: tunc vero

idem & corpus erit & domicilium, neque tecto, ne-

que ullis velamentis habens opus, pro omnibus his

contentum sui ipsius incorruptibilitate. Sic ille.

Proclus apud Epiphanium hæresi 64. ita inquit:



vult Deus non lapideam domũ David ædificare, necProclus.

ut in regno cælorum pulchram domum habeat; sed

carnem tabernaculum animæ, quod ipse suis mani-

bus fabricavit. Hæc Proclus, quem præfatus

Pater allegans, sic interponit: Si Proclum hunc



adducere liceat. Quod ex eo videtur cavere,

quia Origenis recenset errores circa resurre-

ctionem: sed quidem non ut assertor, sed im-

pugnator: eum enim virum fuisse sanctum, &

prophetico spiritu præditum, auctores veteres

tradunt, pro quo videri potest Sixtus Senensis

in Bibliotheca lib. 4. lit. P. Unde non est cur

ejus debeat auctoritas rejectari. Addit ratio-

nem jam insinuatam ex placidissima illius loci

temperie, & nulla tecti necessitate, & quia

in statu innocentiæ nullæ construerentur do-

mus, ut advertit P. Arriaga Tomo 2. in 1. p. Dist.

(Corrige Disput.) 43. n. 12. & in aureo sæcu-

lo condito ab Ethnicis & Poëtis, putarunt ipsi

non fuisse, ex Ovidio, & Iuvenale. ProducitCatechis-|mus PijV,

tandem Catechismum Pij V, Parte 1. Cap. 13.



nu. 12. ubi sic habetur: Etsi autem amplæ etiam

ac magnificæ domus posseßio ad humanam felicita-

tem pertineat: quid cælo ipso, quod Dei claritate

undique collustratur, vel amplius, vel magnificen-

tius cogitari potest? Sic ibi. Et hæc cùm propo-

nat præfatus Scriptor, ut si eorum præponde-

ret auctoritas, præferenda ea sententia sit:

præponderet inquam eorum auctoritati, quos

pro affirmante præmiserat, non videtur, re-

pugnare, dummodo quod ad diversas mansio-<-P>

@@0@

@@1@§. XVI. Circa Partem I. Exornatio Empyrei. 147



<-P>nes attinet, de quibus Christus Joan. 14. v. 2.

In domo Patris mei mansiones multæ sunt, incon-

cussum relinquatur.

  419. Dico Primò. In Empyreo sunt am-Assertio 1.|affirmans.

plissima & pulcherrima ædificia. Sic Divi

Athanasius, Epiphanius, Vincentius Ferre-

rius, Salvianus, apud P Henao nu. 19. cumP. Izquier-|dus.

Constantino Magno, Guilielmo Parisiensi,

PP. Cornelio, Benedicto Fernandez, Tanne-

ro, Drexelio, Eusebio, Cresolio, & Barradio,

qui id luculentissimè executus Tomo 3. in



Evangelia Lib. 10. Cap. 3. & pro eo affert D.

Anselmum Cap. 44. de Similitudinibus, ubi ædi-



ficia ampla, & diversi generis mansiones agnoscit,

doctissimum etiam Patrem Ferdinandum Pe-

rez, & Cajetanum ac Sotum, quos tamen ait

P. Henao non palatia, sed distinctas mansio-

nes locales Beatis tribuere. Sed numquid man-

siones illæ angusta aliqua domicilia futura?

An non regum digna, cùm sint omnes futuri

reges? Palatia ergo, & palatia, quorum com-

paratione, quæ augustissima pro Augustis, vix

humilium casularum compellationem, immò

& multò minorem, mereantur. Pro quo fa-

ciunt quæ à Nobis adducta §. 12. & 13.

Quibus addendæ, modò revelationes ali-

quot Venerabilis Virginis Marinæ de Esco-Revelatio-|nes Vene-|rab. Mari-|næ proea.

bar ex multis, quæ circa cœlestis pa-

triæ gloriam in duobus Tomis de illius vita

legi possunt. In 2. lib. 2. Cap. 31. Sic illa.

Iueves quinze de Mayo, y Octava de la Ascension,

estando fatigadißima de dolores de pecho y estoma-

go, se llegaron à mi estos mismos Señores Angeles,

y me dixeron con un modo suavemente imperioso:

Vence, hermana, con nosoros. T Luego sin poderlo

yo reusar, me llebaron à la celestial Ierusalen, y

me presentaron à su Magestad, el qual les dixo que

me llebassen por aquella bienaventurada Patria, pa-

raque me recreasse, y alentasse un poco con su vista.

Asi se hizo: traxeronme por algunas calles y pla-

zas bellißimas de la celestial Ciudad. Adonde es

imposible contar lo que se vee de gloriay hermosura,

tan diferente de quanto acà puede imaginar el en-

tendimiento &c. Cùm ergo & colles & plateæ

in illa cœlesti Civitate sint, ædificia esse in

illa nequit dubitari. Sed quia de incolis nihil

in revelatione expressum habetur: quamquàm

verosimile omnino sit & illos, qui Civitatis

sunt præcipua portio, conspectos: pro ipsis

revelatio alia satis admiranda succurrit ex Lib.

1. Cap. 38.

  420. Vi en medio de aquella santa Ciudad un

Castillo hermosißimo y glorioso con las puertas

abiertas, todo èl lleno de grande gloria y belleza,

como alcazar donde moraba la Magestad de Dios

Nuestro Señor Trino y Vno. Toda la Celestial Corte

parecia como abrasada en un Divin fuego, y lumi-

narias tan resplandecientes, que bastaban para

alumbrar mil mundos. Oì grandes y suavißimas

Musicas de dulces instrumentos y voces Angelicas:

todo era alegria, gozo y alabanzes del Señor. Saliò

de este Castillo una solẽnißima Procesiō en dos Sile-


Yüklə 19,02 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   49   50   51   52   53   54   55   56   ...   180




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin