tiam suo in fonte legisse, sed aliorum non fideli
usus attestatione. Cùm ex manifesta ipsius
sententia constet de facto ita certum putare
Deum non videri, aut videndum corporeis
oculis, quibus nunc præditi homines, ut de fi-
de esse asserat constantissimam veritatem.
Quod verò ad possibile attinet non assertum
ab ipso etiam vidimus. Quod de igne inferni
objicitur nullius momenti Scriptores judicant,
id modis diversis exponentes, & ut hic quod de
potentia obedientiali activa dicitur applice-
mus, pro visionediversa est ratio, cùm sit po-
tentiæ vitalis corporeæ actus habens limita-
tum objectum, ratione cujus ab alijs differt.
Locum Iobi immeritò meridianum compella-
vit solem ad positionis propositæ claritatem,
ad aliam potiùs advocandum ex contextu ob-
viam. Sic enim v. 25. Scio enim quòd Redemp-
tor meus vivit, & in novißimo die de terra surre-
cturus sum. Et rursum circumdabor pelle mea;
& in carne mea &c. Ubi illud Vivit, ut Divus
Hieronymus, D. Thomas & alij plures expo-
nunt, idem est ac Resurrexit. Ait ergo visurum
se Christum resurrectione gloriosum, quod
quidem oculis corporis poterit obtinere, & sic
videre Deum, cùm revera Christus Deus sit,
& licet ejus non videatur Divinitas, ratione
personalis unionis stare proprietas locutionis
potest. Ubi & addendum, quod de oculis dici-
tur, non esse necessarium ut ad corporis ocu-
los referatur, ut tradit Venerabilis P. GasparP. Gaspar|Sancius.
Sancius ita scribens: Aut oculos intelligit meta-<-P>
@@0@
@@1@§. IV. Visio beatifica an naturalis esse queat. 189
<-P>phoricos, qui cùm propriè sint corporis, ad animos
tamen transferuntur, qui videre familiari sermone
dicuntur illa, quæ intelligunt. Quomodo dicimus,
vide quàm acutè hæc dicta sint, aut quàm parùm
consentanea: quod animorum est, non oculorum
opus. Sic doctus Pater, & exactus semper in-
terpres.
504. P. Esparza Tomo 1. Lib. 1. de Deo Quæst.P. Esparza|ut faveat &|P. Drexe-|lium notet.
11. Arti. 1. ad. 3. statuit & probat sententiam
de impossibilitate absoluta respectu cujuslibet
potentiæ. Et Arti. sequenti ita scribit: Concesso
igitur antecedenti, quidquid in contrarium exci-
piant de potentia materiali poßibili Ripalda, &
nonnulli alij, aususque sit quoad de facto Drexe-
lius (non indicato loco) fretus conniventia Au-
gustini Lib. 22. de Civitate Dei Cap. 23. (Corri-
ge 29.) quem tamen exponit legitimè D. Thomas,
q. 12. arti. 3. ad 2. tamquàm disputativè solùm &
conditionaliter ibi locutum, cùm absolutam repu-
gnantiam visionis Dei in se per oculos corporeos do-
cuisset ex professo Epist. 6 &c. Audacem ergo
in assertione proposita doctus Scriptor pium,
eruditum, & elegantem Scriptorem, non dubi-
tavit, & jure quidem optimo pronuntiare. Ubi
tamen pia pariter dicenda audacia est, sed non
omnes laudabiles pietates, dũ à firmis Theolo-
giæ principijs aberraverint. Nec sine laude
ille, cui fundamentum præstitit, dimittendus:
sic enim claudit: Verùm animi mei non erat, hic
judicem agere, aut quidquam hac in re definire, sed
Augustini, & aliorum cum illo sentientium men-
tem aperire. Cum priscis sapere plerumque tutius.
Sic ille. Sic ergo & sapere cum Augustino tu-
tum, ubi ille mentem suam nobis apertam
voluit, quod citatâ Epistolà egregiè ab ipso
præstitum, & alibi.
505. Iam circa Assertionem 2. P. Bonæ-Visio spiri-|tualis ut|repugnet.
Spei, de qua n. 550. similiter videtur proce-
dendum, quod ad factum attinet, cùm absolu-
tè dicatur Deum videri corporeis oculis, & id
censuris dictis feriatur. Quod verò ad possi-
bilitatem spectat, eam communiter Auctores
negant cum P. Suarez suprà, sed eam admittit
P. Salas Tomo 1. in 1. 2. Tract. 2. Disput. 5. Sect.
1. quem cùm referat P. Martinon Tomo 1. Disp.
1. n. 4. subdit, idem cohærenter loquendo de-
bere asserere quicumque putant quidlibet pos-
se elevari ad quodlibet: & potentiam obedien-
tialem creaturarum non esse metiendam ex
entitate & viribus ipsarum, sed ex virtute om-
nipotentiæ divinæ, cui subordinatur, quæque
potest uti qualibet creatura ad omnia in seipsis
possibilia, quod ipse improbat. Sed quidem
cohærentia doctrinæ minimè id exigit, quiaPotentia|obedientia-|lis non benè|pro illa ap-|plicatur.
quod de potentia obedientiali dicitur, suas ha-
bet limitationes. Et in casu nostro benè à P.
Becano sic scriptum. Tract. 1. de Deo Cap. 9.
Quæst. 6. Vbi nota, visum duobus modis spectari
posse 1. ut est potentia vitalis. 2. ut est creaturaP. Becanus.
quædam Deo subjecta per potentiam obedientialem.
Priori modo non potest ferri extra suum objectum,
& ideò impoßibile est ut aliqua visio corporalis ver-
setur circa rem spiritualem, aut circa sonum, vel
odorem: quia hæc non sunt objecta potentiæ visivæ.
Posteriori modo potest assumi à Deo tamquàm in-
strumentum ad producendum quemcumque effe-
ctum, qui non indiget principio vitali in sui pro-<-P>@@
<-P>ductione. Vide Conimbricenses Lib. 2. de Anima
Quæst. 3. Arti. 2. ad 2. & Suarez in Metapbysi-
ca Disput. 30. Sect. 11. nu. 2. Hinc confirmatur
illud, quod suprà dixi Quæst 4. Conclus. 1. visio-
nem beatificam, cùm sit actio vitalis, non posse elici
ab intellectu, nisi ut à potentia vitali, & vitaliter
agente, non autem per solam potentiam obedien-
tialem. Nam si hæc sola potentia sufficeret, cur
eadem visio non posset fieri ab oculo corporeo?
Hæc ille.
506. Et quidem juxta id, quod à me tradi-Vt queat|aliqualiter|admitti.
tum in Philosophia, intellectio tria involvit,
actionem, passionem, & terminum, scilicet
verbum, aut speciem expressam, cùm necessa-
riò sit motus à se immanẽter operantis, de quo
& dixi in Tomo, circa quem versamur. n. 548.
Si ergo solum verbum mentis à Deo infun-
deretur, neque intellectus ipse eo intelligeret,
quid jam corporea potentia? Ubi juxta recep-
tam doctrinam de potentia obedientiali dici
potest oculum corporeum ad illius productio-
nem concurrere posse, sicut de Sacramentis
affirmat satis recepta sententia respectu gratiæ
& characteris. In eo autem potest esse diffi-
cultas an oculus respectu verbi in ipso reci-
piendi eamdem potentiam habeat, eò quòd
materialis sit, & verbum spirituale. In quo
multi nullum inconveniens deprehendunt, li-
cet P. Suarez citato n. 6. censeat id non esse ad-
mittendum. Eo autem admisso videtur posse
argui ut oculo corporeo videri Deus possit;
Quia assumi potest ut instrumentum ad ver-
bi beatifici productionem: ergo esse illa vita-
lis potest. Illatio ostenditur: Nam intellectus
licet sit instrumentum respectu visionis, de quo
Problemate 10. ad illam vita liter concurrit. AdNotanda|doctrina.
quod congrua est explicatione respondendum:
non quidem futuram vitalem, quia non est ab
oculo ut vitali, sed secundùm generalem po-
tentiam, juxta quam concurreret etiamsi non
esset vitalis. Ad eum modum, quo speciem
immittit, qua videri possit, qualem emittit &
mortuus. Cùm tamen potentia vitalis specia-
lem habeat rationem, sicut & modum tenden-
di in objectum, ratione cujus illæ inter se di-
stinguuntur. In intellectu autem respectu vi-
sionis alia est ratio, quæ ex dudum dictis elu-
cet: elevatur enim ut peculiaris potentia est,
& talis est concurrendi modus, ut multi in-
strumentum esse negent, sed partialem caus-
sam esse contendant ad formalitatem ipsi cor-
respondentem, de quo in citato Problemate, ubi
discrimen diximus esse de nomine.
507. Et hęc quidem occasione peculiaris do-Quid P. Ar-|riaga circa|visionem de|possibili.
ctrinæ P. Bonæ-Spei circa ocularem visionem
circa quam P. Arriaga, quod ad præsentem na-
turæ statum spectat, cum alijs, de quibus suprà
impossibilitatem statuit, ita ut nulla potentia
corporea sit, quæ ad Dei possit visionem as-
surgere, immò neque ad cognitionem objecti
spiritualis. De possibili autem minimè repu-
gnare, quod ad spiritualia objecta attinet, ex
quo non sequitur, ut ad Dei possit devenire
conspectum, cùm pro eo summa ejus perfe-
ctio possit obstare. Ita Disputat. 5. de Anima
Sect. 1. & 2. & Tomo 1. in 1. p. Disput. 6. Sect. 1.
in cujus n. 5. & 6. ita scribit: Hoc in ordine ad<-P>
@@0@
@@1@190 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.
<-P>consequentiam: absolutè autem, an aliunde possit
reperiri repugnantia in tali potentia, dubium valde
dixi esse: posseq́ue probabiliter doceri imperfectio-
nem rei materialis, licet non sit tanta ut impediat
ne ulla res materialis possit cognoscere aliquid spi-
rituale: quia tamen est imperfectio aliqua, impe-
dire ne nobilissimum objectum inter omnia spiri-
tualia, scilicet Deum, cognoscere possit; fortassè id
etiam reipsa non repugnat. Vnde meritò P. Valentia
quæst. 12. disput. 1. punct. 6. (corrige 8.) dubiam
hanc dicit esse quæstionem. Hæc ille ubi propter
defectum debitæ interpunctionis, confusus
redditur sensus, cùm ante verbum Impedire,
comma adhiberi debuerit, ut à Nobis adhibi-
tum, & ante Fortasse major nota pro explica-
tione. Et circa P. Valentiam jam dictum nu.
552. Quidquid de hoc sit, imperfectionem
materialitatis obstare quo minùs possit videri
Deus, ut ille asserit, & illam non esse impedi-
mento pro visione aliarum rerum spiritualium,
ægrè sustineri potest, quia res omnes purè spi-
rituales carent omnimodò materialitate: ergo
quod materiale est nequit ad earum cognitio-
nem pertingere. Deinde, Ergo saltem poterit
Deus cognosci abstractiva cognitione, quæ
imperfecta est, aut intuitiva secundùm ratio-
nem spiritus & peculiarem aliam, quas præci-
siones præfatus Pater admittit. Alij aliter
Conclusionem dictam impugnant, quibus illa
non placuit, ut ipse affirmat citato n. 6. conten-
dentes eo ipso quòd admittatur potentia mate-
rialis potens cognoscere objectum spirituale,
debere admitti posse ab ipsa videri Deum, qui-
bus ipse conatur satisfacere, utrum exactè, vi-
derint alij, mihi enim pro instituto præsenti,
prædicta sunt satis, cùm oporteat ad finem
properanti à prolixis discursibus abstinere.
Unde sit jam
§. V.
Circa lumen gloriæ, de illius certitudine
Ad Problema 2.
508. SIne nota aut censura posse defendi nōLumen glo-|riæ non esse|habitum si-|ne censura|ut possit|defendi.
esse habitum, dictum ibi. & n. 381.
adductus Theodorus Smising inter eos, qui
Clementinam Ad nostrum, ex Concilio Vien-
nensi non urgere pro habitu protestantur, &
plus aliquid ipsum arbitratum; non tamen ci-
tato loco, eo quòd visus antea ex amicabili cu-
jusdam commodatione, tunc præ manibus
non haberetur. Arbitratur ergo lumen gloriæ
non esse ab ipsa visione & divina essentia ob-
jectivè concurrente distinctum Tract. 2. Dis-
putat. 2. n. 38. & seqq. & Disput. 6. n. 93. putans
& probans esse juxta mentem Scoti; in quo
tamen ait Herincx Disputat. 5. nu. 47. forsan
falli, Scotista ipse, sed probabilem illius sen-
tentiam pronuntians, cùm uti valde probabile
statuat n. 46. esse habitum à specie impressa
distinctum, idq́ue conformius reputat menti
Scoti, pro quo & Scotistas producit plures. Pro
simili Concilij intelligentia adducit plures P.
Bonæ-Spei Disputat. 4. §. 4. in quibus de Socie-<-P>@@
<-P>tate sunt P. Arriaga Disputat. 7. Sect. 1. n. 1. &
2. & addere sequentes alios potuisset. Nihilo-P. Arriaga.
minùs n. 6. concludit quod licet non sit de fi-
de, sit tamen ob communem consensum cer-
tissimum. Sed cùm communis adeò consensus
non sit, non est pro eo summa illa certitudo
superlativo termino declarata. P. Martinon 1.P. Marti-|non.
Parte Disputat. 8. Sect. 2. n. 14. ita scribit: Ne-
que his contradicit Concilium Viennense damnans
Beguardos, ajentes animam non egere lumine glo-
riæ ipsam elevante ad Deum videndum. Nam vel
Concilium loquitur generaliter de lumine gloriæ
abstrahendo à creato vel increato, ut multi affir-
mant; vel, si ut alij malunt &c. Iuxta quæ sen-
tentia sic exponentium nulla est digna censu-
ra, cùm sint multi, & quidem doctissimi; unde
non est pro opposita intelligentia consensus
ille, quem P. Arriagam vidimus protulisse P.P. Quiros.
Quiros 1. Parte Disputat. 27. Sect. 1. nu. 1. sic
scribentem: Existimo præcipuæ curæ Concilij fuis-
se definire quòd natura ex se non sit beata, ut vole-
bant hæretici: quare id solùm desinitum est sine
auxilio adjuvante naturam non posse Deum videre,
sive elevatio consistat in concursu actuali, juxta
Scotum in 3. dist. 14. quæst. 2. sive in visione ipsa
juxta Aureolum apud Capreolum in 4. dist. 49.
quæst. 3. sive denique in concursu in actu primo ex-
trinseco. Ita tenent Bannez, Molina, Suarez, Vas-
quez, Salas, cum Smising in præsenti Lib. 2. Dis-
put. 6. n. 78. Sic ille Disputat. 28. unde corri-
genda citatio: sicut & quæ apud eumdem Pa-
trem extat, cùm revera ij, quos citat, non ita
ut ipsis attribuit, fateantur. Licet enim non
fuisse expressè & directè definitum asserant,
indirectè tamen, & non leviter indicato Pa-
trum Conciliarium sensu, illius assertè verita-
tis præbuit fundamentum, ut videri potest
apud P. Izquierdum Disput. 9. n. 16. qui mul-
torum ex præfatis censuras congerit. Et in ipso
Patre id videre licet, qui ante præfata verba id
indicatum voluit: & ideò non unicę curę Con-
cilio fuisse protulit, sed præcipuæ, hæreticos
condemnare.
509. Adducit etiam P. Bonæ-Spei, PatremP. Vekenus|de auxilio|divino ut|explicet.
Vekenum 1. Part. Disputat. 12. Cap. 1. n. 3. qui
ut præfati discurrit, adducto in speciali Patre
Vasquez, aliosque generatim laudans pro eo
Recentiores; commendatq́ue ante alias expli-
cationem de auxilio actuali, quale concedi-
tur infideli ad conversionem, & à Concilijs &
Patribus illuminatio dicitur. Pro quo est illud
in Concilio Tridentino Sessione 6. Cap. 5. ItaQuomodo|lumen.
ut tangente Deo cor hominis per Spiritus sancti
illuminationem &c. ubi de justificatione est ser-Concilium|Trident.
mo, & libertate necessaria ad ipsam. Contra
hoc tamen arguit P. Izquierdus supra n. 15. ex
eo quòd hoc sensu, (pro habitu scilicet) acci-Impugna-|tio P.|Izquierdi.
piunt lumen gloriæ communiter Scholastici,
estq́ue sensus magis proprius: nam sicut hoc
lumen corporeum qualitas est disponens &
prævia ad visionem corpoream, ita lumen bea-
tificum, ad quod à corporeo nomen transla-
tum est, qualitas quædam debet esse prævia
ad beatificam visionem, si cum aliqua proprie-
tate loquendum sit: Concilium autem absque
dubio censendum est loqui de lumine juxta
acceptionem magis propriam. Ad quod re-<-P>
@@0@
@@1@§. V. Circa certitudinem luminis gloriæ. 191
<-P>spondeo acceptionem illam non esse ita com-Responsione|exacta|disjicitur.
munem, ut non sint, & fuerint multi, ut supe-
riùs vidimus, qui aliter nomen luminis usurpa-
rint. Ad aliud de similitudine luminis dico ita
quidem esse potuisse, si ad intentum Concilij
aliquid interesset quòd lumen cum illa pro-
prietate ab Ecclesiæ filijs reciperetur: quod ta-
men secus habet, cùm ejus intentio aut unica
aut præcipua fuerit hæresim Beguardorum,
qui visionem Dei viribus attribuebant naturæ,
propulsare. Et quidem licet minùs de proprie-
tate videatur habere divini auxilij lumen, id
quod ex ea parte deficit, luminis excellentia
suppletur. Deus siquidem lumen est tantoperè
in Scripturis prædicatum: & hoc lumen habi-
tuali permanentia intellectibus Beatorum assi-
stit cum æterna illustratione.
510. Deinde arguit. Quia Concilium deAliæ ejus-|dem proposi-|tæ & dilu-|tæ.
lumine elevante animam ad Deum videndum
agit, nihil autem magis propriè quàm habitu
infuso dicitur elevari. Respondetur, & si id
magis propriè dicatur, ad Concilij scopum
nihil conducere, juxta dicta, quod de eleva-
tione summa non est locutum, & cùm ea, quæ
modo nuper replicato contingit, satis propria
sit, per illam satis est ipsius fini satisfactum.
Prætereà instat, quia communi Theolgorum
consensu, quorum multi putant esse de fide,
per habitus infusos & permanentes elevantur
potentiæ nostræ ad actus supernaturales fidei,
spei, & charitatis, aliarumq́ue virtutum. Er-
go potiori jure ad præstantissimum actum vi-
sionis beatificæ censendus est intellectus no-
ster pariter elevari, tum ex mente Concilij.
Respondeo rationem dictam congruentiam
non excedere de qua & Nos nu. 382. id autem
quod additur de mente Concilij negatur, quia
licet pro habitibus præfatis de Ecclesiæ mente
constat, pro quibus opportuna fundamenta
succurrerunt, pro visione Dei nihil tale expres-
sum, & contentum supernaturali elevatione,
reliqua Theologorum disputationibus reserva-
vit, sciens varios esse explicandi modos cir-
ca divinitatis manifestationem, & illapsum
illum, quo Beati similes Deo evadunt viden-
tes Deum sicuti est. 1. Ioan. 3. v. 2. Tandem.
Quia licet de potentia absoluta possit intelle-
ctus noster adjutus auxilio extrinseco absque
habitu sibi infuso videre Deum, connaturalius
est quòd per intrinsecum habitum ad id mune-
ris elevetur: ergo de facto talis habitus conce-
dendus est in Beatis, illumq́ue subinde Conci-
lium nomine luminis intelligere. Ad quod si-
militer respondetur, in eo scilicet congruen-
tiam ostendi: sed Concilium non ad omnes
congruentias attendisse, quæ sub opinione
sunt, sed ad scopum superiùs ponderatum. Post
præfata quatuor argumenta (tertium enim
omissum, quia nil videbatur urgere) ita sub-
dit doctissimus Pater: Propter hæc concors jam
Theologorum assertio est intellectum Beatorum de
facto per habitum permanentem supernaturalem &
infusum elevari ad videndum Deum, talemq́ue ha-
bitum nomine luminis gloriæ venire appellandum.
Sic ille subdens statim aliquorum Theologo-
rum censuras; de quibus n. præced. cùm tamen
ipse non adjiciat suam, licet aliquam adjici de-<-P>@@
<-P>bere, videatur indicare. Sed quidem quod de
concordia asseritur Theologorum in præfata
assertione, non ita esse ut profertur, ex dictis
perspicuum habetur, unde ex ea parte non ve-
nit illa gravibus subjicienda censuris.
511. Circa quod quidem P. Rhodes Disput.P. Rhodes|ut obstet, sed|immeritò.
2. Quæst. 2. Sect. 2. §. 1. valde severum se judi-
cem præstat, asserit enim Concilij esse claram
definitionem, quia de lumine gloriæ statuitIdem tenet|Mag Vin-|centius Fer-|re Tomo 1.|in 1. p. n.|845. dicens|esse certum|certitudine|fidei.|P. Antonius|Perez.
necessariò ad elevationem pro Dei visione:
esseq́; manifestum per visionẽ ipsam non ele-
vari intellectum. Sed cum alijs modis elevari
intellectus possit, & non per solam unionem,
contra illos ut staret ejus censura, agere debuis-
set. Et quidem quod ipsi est visum manife-
stum, adeò manifestum non est ut oppositum
à P. Antonio Perez indubitabile fuerit judica-
tum Disputat. 2. n. 165. Divum Augustinum
allegante Libro de Correptione & gratia, ubi
beatitudinem compellat adjutorium. Audien-
dus ille sic locutus: Itemque ipsa adjutoria dist in-D. Augusti-|nus.
Dostları ilə paylaş: |