rem, & modò etiam agendum, non ex profes-
so, sed quorumdam adnotatione, in quibus,
aut refellendus, aut exacta responsione fre-
nandus, aut minus fidelis profliganda narra-
tio, aut styli acerbitas, qua dictorum auctori-
tati detrahitur, incusanda. Dolendum enim
Auctores nonnullos, quasi veterum certami-
num dolentes frigore memoriam, & pacificè,
quęfuere olim velut Martialia, tractari, calamos
armare convicijs, & pro æternitate litigij in-
terminabilem materiam ministrare. Et quidem<-P>@@
<-P>non videtur Teresianæ Dedicationi conforme,
quandoquidem Diva Parens adeò Societatem
amavit, quantùm ejus & historiæ & Epistolæ
testantur, circa quas data à Nobis Tomo 1. Au-
ctarij Indici diffusa exornatio, ex ea parte, qua
Societati illius visceralis dilectio militavit.
Unde & vereri Auctor poterat, ne quod Divæ
gratum putabat obsequium, virulentia scrip-
tionis redderet injucundum.
591. Et habet ille quidem longam contra
scientiam Mediam Disputationem 16. cum
annexa Apologia pro Calvinismi, & Iansenis-
mi depellenda censura, quam nescio quis
Anonymus Scriptor in recentiores Thomistas
evibravit, à quibus si respondendum esset per
singula, præsenti incommodaret instituto, &
actum ferè penitus ageretur, quandoquidem
ab Auctoribus nostris res ista ita seriò, latè, &
exactè discussa est, ut vix aliquid addi ab ad-
versarijs possit, (quod ad substantiam attinet)
quod non in antecessum extricatum sit, & so-
lidæ doctrinæ accumulatione solutum. Unde
erunt qui mirentur sic loquentem Auctorem
nu. 79. Mirum est quantum hæc argumenta pre-Illius verba|cum redar-|gutione.
mant, & torqueant Adversarios, unde ut ab illis
se expediant, in omne latus se vertunt, nihilq̃ue
intentatum relinquunt. Sic ille, qui suo loquendi
modo argumenta esse levia significat: si enim
valde urgentia, & Theologico pondere gra-
via, mirum non deberet censeri, si Adversarios
premerent, torquerent, & in omne latus se
vertere compellant, ut se ab illis expediant.
592. Sed pergit doctus Pater, & sic ait. Om-Alia similia|Adversan-|tium propo-|sita locutio-|ne.
nes tamen eorum solutiones, quocum modo expli-
centur, ad hanc tandem reducuntur, quòd cùm
res conditionatè futura non sit effectus absolutè exi-
stens, sed sub conditione non requirit influxum di-
vinum præsentem realiter, sed tantùm objectivè,
& eodem modo requirit decreti existentiam non
exercitam, sed objectivam, id est sufficit quòd Deus
cognoscat se habiturum decretum ex hypothesi quòd
caussa secunda libera, constituta in tali rerum or-
dine, & sub talibus circumstantijs operatura sit &c.
Hanc responsionem plurimum extollunt quidam Re-
centiores, eamque putant esse veluti murum æreum
ad infringendos omnes impetus, & eludenda omnia
tela Thomistarum. Hoc tamen effugium facillimè
potest impugnari, & murus ille sine ariete, & sine
ullo tormento bellico, penitus infringi. Sic cùm
loquatur Auctor, planè se implicat. Cùm enim
fateatur Adversarios responsionem dictam ve-
luti murum æreum reputare ad infringendos
omnes Thomistarum impetus, ex eo fit illos
minimè se premi, aut torqueri sentire, neque
in omne latus se vertere, ut ab eorum se ex-
pediant argumentis. Quàm autem verum sit
murum dictum sine ullo ariete, aut bellico
tormento infringi, ex addendis ab ipso consta-
re debuisset, sed quàm sit illud adversum fiet
illum audiendo, & projicientem ampullas, ma-
nifestum.
593. In primis enim (verba illius sunt)Quædam|etiam per-|peram ad-|ducto D.|Augustino.
sicut ad sonitum & clangorem tubarum Sacerdota-
lium muri Iericho olim corruerunt, ut refertur Iosue
6. ita ad sonitum Augustiniana tubæ statim cor-
ruit murus ille, non æreus, sed luteus Adversario-
rum. Si enim vera est regula, quam (ut supra vidi-<-P>
@@0@
@@1@214 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.
<-P>mus) frequenter tradit Augustinus in libris de Præ-
destinatione Sanctorum, & de dono perseverantiæ,
nimirum quòd Deus in sua prædestinatione præscit
futura, & quidquid à Deo præscitur, ab illo etiam
prædestinatur: manifestum est quòd sicut Deus de
facto præscit futura conditionata, etiam de facto illa
prædestinat & prædefinit: & quòd si de facto ea non
prædestinat, sed solùm prædestinasset, etiam de facto
non scit & cognoscit, sed tantùm scivisset, & co-
gnovisset. Hæc ille in primis, cujus loquendi
licentiam erit qui probet nullus, nisi qui sit eo-
dem contradictionis vehementi possessus spi-
ritu, qui fortè non defuturus. Augustiniana
tuba in Congregationibus Pontificijs, ipsis
sæpè præsentibus insonuit, nec tamen murus
corruit: non ergo luteus ille, sed æneus, pro
defensione solidæ doctrinæ restituta in poste-
rùm potestate. Ubi in consideratè innuitur
muros Ierichuntinos luteos fuisse, & ideò ad
sonitum tubarum Sacerdotalium corruisse,
cùm constet, etiamsi ærei essent, ruituros,
& quidem fuisse fortissimos dubitari nequit:
si enim tales, non adeò ingenti opus fuisset mi-
raculo.
594. Id quod verba illa significant: Ieri-Iosue 6.|v. 1.|Abulensis.
cho autem clausa erat atque munita. Iosue 6. v. 1.
Id est, ut explicat Abulensis, tota in circuitu fir-
mis defensiculis constans. Ubi quia in D. Augu-D. Augusti-|nus.
stino sumus, audiendus ille: Sermone 106. de
Tempore sic locutus: Denique sacerdotalibus tubis
Iericho muri, qui intra se habebant peccatorum po-
pulum, corruerunt. Non illos pulsavit aries, non ex-Muri Ieri-|cho quales.
pugnavit machina: sed, quod mirum est, sacerdo-
talis sonus, aut tubæ terror evertit. Muri qui adver-
sus ferrum inexpugnabiles extiterant, sacra tuba-
rum voce collisi sunt. Quis enim non stupeat in illo
facto saxa sono dirupta, fundamenta clangore esse
quassata? &c. Iam quod ad regulam illam S.D. Augu-|stini aucto-|ritati ex-|acta re-|sponsio.
Doctoris attinet, facili explicatione dissolvi-
tur, nisi enim illa adhiberi posset, non fuisset
ab Apostolica Sede permissum, ut contra illius
mentem sententia, quæ ab Auctore impetitur,
publicè doceretur. Loquitur ergo ille de præ-
scientia absoluta. Ex quo non sequitur præde-
stinata non posse cognoscere, nisi prædesti-
net, sic enim libertas creata tolleretur; quod in
absoluta non accidit, quia supposita præscien-
tia liberæ cooperationis, cùm ad prædestinan-
dum tendit, libertatis jura servantur. Opor-
tuisset quidem ut qui ita pro se Augustinianam
tubam jactitant, aliquem ex ipso locum de-
promerent, & nobis exhiberent, quo S. Do-
ctor pro conditionalibus, quę numquam erunt,
absolutum decretum, id est, absolutè in eo
existens, testaretur. Id quod nec præstiterunt,
nec præstare unquàm poterunt, cùm nihil tale
in illo, cujus sunt thesauri omnes sapientiæ
ejus in Operibus manifesti. Tale inquam, sine
quo nequeant conditionata cognosci, nam esse
possibile non negamus, sed posse in illo cog-
nosci, salva libertate.
595. Arguit prætereà ratione, desumptaArguit ex|defectu de-|creti, sed|leviter.
ex eo quòd si cognoscatur futurum sub condi-
tione, etiam Dei decretum cognoscendum est
ut futurum: Atqui futuritio divinis decretis
repugnat, quia mutaretur, id quod non minus
accideret in conditionatis, quàm in absolutis.<-P>@@
<-P>Sed hoc non urgere liquet ex dictis n. 590. &
cùm constet à defensoribus scientiæ mediæ
nullum concedi Dei decretum, quod superve-
niat in tempore, videtur sic arguens nolle in-
telligere ut benè agat, objiciens mutationem,
quæ solùm posset ex superveniente in tempore
decreto provenire. Neque est transitus ex con-
ditionato in absolutum purificata conditione,
qui mutationem arguat, quia decretum ante-
cedens cum infallibilitate negatur; indifferens
autem cum data explicatione semper in Deo
perseverat, neque per superveniens, cùm æter-
nùm sit, ulla potest induci mutatio.
596. Deinde arguit, (ut ipse inquit) prin-Item ex eo-|dem, simili-|ter, cui fit|satis.
cipaliter: Quia sequeretur quod futura abso-
luta non requirerent aliquod in Deo decretum
actuale & exercitum, sed tantùm decretum,
quod erit. Probat sequelam: Nam futura ab-
soluta non sunt actu, sed erunt: ergo si effe-
ctui, qui erit, sufficiat caussa, quæ erit, ad hoc
ut aliquid sit absolutè futurum non requiritur
decretum, quod actu sit, sed sufficit, quod erit.
Huic suo argumento responsionem adhibet
congruentem assignato discrimine ob diversum
existendi modum. Sed instat, quia respectu
conditionatorum est veritas actualis libera, quę
dari nequit sine Dei decreto. Item quia condi-
tionata habent ordinem ad existentiam, qui
ordo præsens est, ut docet D. Thomas q. 12. de
Veritate arti. 10. ad 2. Ad quæ facilè respon-
detur, de præsenti non dari objectivam verita-
tem, quæ est attributum entis; sicut neque da-
tur ens; sed conditionatam, sufficientem ta-
men ut possit actualem cognitionem termina-
re: sicut possibile non fundat tantùm cogni-
tionem possibilem, neque præteritum præteri-
tam. Neque aliud significatur per actualem
ordinem ad existentiam, quàm conditionatus
ipse, quia res esset posita conditione, ubi de
actualitate absoluta nihil, licet quodammodo
ut actuale concipiatur, eo quòd non cadat sub
conceptum puræ possibilitatis.
597. Aliunde instat ex eo quòd sequere-Instantia|ex perfe-|ctione liber-|tatis.
tur scientiam conditionatorum secluso decreto
non esse Deo liberam, licet contingentiam
aliquam haberet ratione objecti contingentis.
Nam in hoc distinguitur contingens à libero,
quod contingens taliter est, quòd potest non
esse ratione alicujus extrinseci, v. g. fructus
arboris dicitur contingens, quia potest non
esse, & impediri à gelu, vel à gramine &c. li-
berum autem à principio intrinseco potest esse
vel non esse: quod debet divinæ tribui liber-
tati. Prætereà non solùm contingenter, sed
casualiter & fortuitò, secluso decreto, talis
scientia Deo conveniret, quia id contingeret
præter intentionem, in quo est casualitas con-
stituta, cùm nullum pro effectu præcedat de-
cretum. Ad hæc non operosiùs respondetur in-
tellectum non esse potentiam liberam, & ita
neque in illius actibus intrinsecam perfectio-
nem libertatis requirendam: quatenus verò
cadit supra Dei actum liberum, ille quidem ab
intrinseco talis est, quo vult auxilium accom-
modatum creatæ libertati conferre, & cum
subordinatione ad ipsam concurrere: id quod
in statu conditionato etiam considerandum.<-P>
@@0@
@@1@§. XIV. Circa Scientiam Mediam. 215
<-P>Neque proptereà fortuita, & casualis dicenda
cognitio, quòd decretum prædeterminans de-
sit, quandoquidem ad utrumlibet est pro illo
statu voluntas divina disposita; & cùm tale
accidit etiam in humanis, non censetur, quod
evenerit casuale. Sic enim petenti aliquid, &
non accipienti, non est fortuita & casualis ne-
gatio, quia scit negari posse, & est pro nega-
tione dispositus. Unde pro casu fortuito non
benè asseritur, solum defectum intentionis suf-
ficere, cùm debeat etiam præter opinionem
accidere & esse penitus improvisus.
598. Insurgit ulteriùs, & ait esse contraAlia ex in-|sufficientia|decreti in-|differentis.
principalem solutionem ex eo, quòd decretum
indifferens non est sufficiens ad salvandam in
Deo rationem primæ caussæ, quia non magis
connectitur cum assensu, quàm cum dissensu
voluntatis creatæ. In qua probatione remittit
se ad tractatum de voluntate, ubi decreta in-
differentia fusè ab ipso refelluntur. Et nos pa-
riter negando Assumptum, ac pro depulsione
prædeterminantis decreti ad Problema 3. lecto-
rem invitamus. Caussa quidem prima est Deus,
quia licet ejus decretum indifferentiam dictam
habeat, in eo se talem exhibet, quia libertatis
creatæ jura custodit, & creatam naturam con-
venientissimo quidem modo gubernat, & ali-
quid antecedenter operatur, auxilium illud in-
quam præveniens, quod juxta Theologicum
dogma, Divo Augustino duce & auspice fit in
nobis sine nobis.
599. Denique sic objicit. Nam si conditio,Vltimum|argumen-|tum cum|solutione.
quæ suspendit existentiam futuri, suspendat
etiam actum decreti, sequitur voluntatem sa-
lutis omnium hominum, (quam D. Thomas
docet esse conditionatam ex parte objecti)
promissiones Dei seu communes, seu privatas,
aliquam conditionem numquàm implendam
importantes, nullum actum divinæ voluntatis
ponere, sed omnes suspendere, & esse merè
possibiles, quandoquidem sunt de re conditio-
natè futura numquàm implenda, quod est ab-
surdum. Sic suismetipsius verbis Auctor, ad
quæ nego sequelam; quia in voluntate dicta
multi actus divinæ voluntatis, & illorum effe-
ctus inveniuntur. Sed tam illi, quàm promissio-
nes, ad negotium præsens non faciunt, ubi de
conditionatis agimus circa actus creatæ volun-
tatis, ad quos illa adjuta à Deo se determina-
ret. Voluntas autem Dei conferendi omnibus
auxilia ad salutem æternam necessaria, pro-
missiones gloriæ rectè operantibus usque in
finem, & quædam aliæ, de quibus in Scriptu-
ra, conditionatæ quidem sunt, sed solùm ex
parte Dei se tenentis, nec utrimque concur-
sum importantes.
600. Ex quo fit neque urgere, quod sub-Auctarium|ex admissio-|ne alterius|generis de-|cretorum.
dit, dum ait mirum esse, quòd cùm assertores
scientiæ mediæ rejiciant decreta conditionata
solùm ex parte objecti, quæ admittuntur à
Thomistis, & quæ ut fatetur P. Suarez, nul-
lam ponunt imperfectionem in Deo, ipsi tamen
affingant decreta conditionata ex parte sub-
jecti, quæ imperfectionem potentialitatis &
suspensionis important, velintq́ue conditiona-
torum scientiam non importare decretum
actuale & exercitum in voluntate divina, sed<-P>@@
<-P>tantùm futurum & ponendum, si poneretur
conditio, quod est esse conditionatum ex parte
subjecti. Hæc Auctor, cujus admirationi bre-
viter potest fieri satis, si dicamus priora illa de-
creta lædere libertatem, secus alia, in quibus
nulla ratione potentialitatis imperfectio depre-
henditur, neque ab Auctore ostenditur: quod
si aliquis extare illam sibi persuaderet, quod
nonnullis est visum, non multum cum illis no-
bis fuerit litigandum, dummodo circa priora
consentiant, circa quæ est celebris, & momenti
maximi controversia. Et hæc sunt, quæ Arti-
culo 5. Auctor profert ad murum pro scientia
media stantem diruendum: quæ quidem, etsi
luteus ille esset, ad effectum dictum minimè
prævalerent: id quod sincero cuique perpen-
denti constabit.
601. Progreditur Auctor per plures Arti-Asserta con-|traposita|Adversarij|assertis.
culos argumenta congerens, quorum titulis
possumus alios ex diametro oppositos conges-
sisse sequenti sorte.
Scientia media constituenda est in Deo uti
valdè utilis, immò & necessaria ad dirigen-
dum Deum in suis decretis absolutis.
Illius etiam necessitas ostenditur ad conci-
liandam humanam libertatem cum prædestina-
tione & gratia efficaci.
Item ex absurdis & inconvenientibus, quæ
ex ejus oriuntur negatione.
1. Viam sterni errori Iansenistarum &c.
qui asserunt libertati solùm obstare necessita-
tem coactionis.
2. Similiter viam sterni in 2. proposi-
tione, quod interiori gratiæ numquàm resisti-
tur.
3. Tolli à Deo rationem primæ caussæ.
4. Tolli à Deo rationem primi liberi.
5. Tollere supremum dominium in no-
stras voluntates.
6. Derogatur divinæ omnipotentiæ, &
efficaciæ gratiæ.
7. Tribuitur Deo modus operandi cum
caussis liberis cœcus, vagus, & indetermi-
natus.
8. Affingitur Deo modus cognoscendi
actus liberos nostræ voluntatis condionatè
confusus & indeterminatus.
9. Sententia contraria apparenter solùm
favet libertati, reipsa tamen illam tollit, &
in suo primo principio præfocat & extin-
guit.
10. Deum facit auctorem peccati, & de-
terit famam sanctitatis divinæ, hominumq́ue
saluti insidiari videtur.
602. Miraris hæc? Audi breviter funda-Pro eisdem|fundamen-|ta.
menta.
Primæ sufficienter indicatum, dum sine
scientia media pro cognitione certa ponitur
decretum inducens antecedentem necessita-
tem. De Assertionibus loquimur, quæ ad ab-
surda spectant, nam præcedentium notoria
sunt fundamenta.
Secundæ etiam fundamentum liquet, quia
licèt dicatur posse resisti in sensu diviso, id
ægerrimè explicatur, cùm Concilium Triden-
tinum sensum compositum importet auxilij &
possibilis resistenti. Quod validissimè urgent<-P>
@@0@
@@1@216 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.
<-P>Scriptores Societatis, & Nos alibi. Si dicas
posse resisti auxilio sufficienti, quod negavit
Iansenius. Id non satisfacit, quia licèt ita asse-
ratur, sternitur tamen via ut negari possit au-
xilium sufficiens, quia non confert absolutam
operandi facultatem, quam solum efficax præ-
stat. Unde est propositio illa apud Auctorem
nu. 134. Quare cùm dicimus nos sine gratia per se
efficaci non posse agere, id hoc uno sensu intelligi-
mus, eum cui deest gratia illa per se efficax, non ha-
bere omnia, quæ requiruntur ex parte actus. Huic
numquàm resistitur, & præter hanc nulla da-
tur, quia nulla est, cum qua absolutè possit
voluntas operari: Ergo absolutè numquàm in-
teriori gratiæ resistitur. Ad quod absurdum
sternitur via scientiæ mediæ negatione.
Tertiæ. Quia ratio primæ caussæ exigit, ut
cum secundis accommodatè ad earum nati-
vam conditionem concurrat, & ita cum liberis
inviolata libertate. Atqui sine scientia media
id accidit: pro quo apud Scriptores Societatis
extant validissimæ probationes, de quo & di-
ctum nu. 620.
603. Quartæ. Quia, ut nuper dictum ex-
tat, sicut ad rationem primæ caussæ id spectat,
quod vidimus, ita etiam ad rationem primi li-
beri, ita cum secundarijs agere, ut in sua liber-
tate serventur, quod seclusa scientia media stare
nequit.
Quintæ. Nam cùm nequeat Deus nisi præ-
movendo physicè, & ita necessitatem inferens
creatam movere voluntatem, manifestum est
supremum dominium imminui.
Sextæ. Quia sublata scientia media, non
potest Deus creatam voluntatem modo ac-
commodato tractare, & ita quod de dominio
dictum, de omnipotentia pariter procedit.
Quod autem gratiæ efficacitati derogetur, ex
eo ostenditur, quod non relinquatur locus me-
rito, inducta necessitate.
Septimæ. Nam cùm Deus antequam de-
cernat, nesciat quid creata voluntas operatu-
ra sit, cœco videtur modo procedere, qui dici
etiam potest vagus & indeterminatus, qua-
tenus nihil determinatè cognoscit, nisi sub ra-
tione possibilis.
Octavæ. Similiter propter eamdem ratio-
nem.
Nonæ. Ratio est manifesta, & distinctio illa
sensus divisi & compositi mera apparentia est,
ut nuper dicebamus, & convincunt Societatis
Auctores.
604. Decimæ. Quia statuitur Deum præ-Ex præde-|terminatio-|ne ad pecca-|tum argui-|tur.
determinare physicè ad materiale peccati, cui
necessariò hîc & nunc malitia adnexa est, li-
cèt dicatur illam non velle, quia neque homo
quando peccat, illam vult, nemo enim inten-
dens ad malum operatur; illius tamen censetur
caussa ob connexionem hîc & nunc insepa-
rabilem. Neque est eadem ratio in generali
concursu, ut nostri Doctores explicant, &
Nos alibi, ac de prædeterminatione, quæ ope-
randi necessitatem inducit, & importat plus-
quam moralem inductionem. Ille qui alium
ad actionem solicitat voluptatis caussa, cui ta-
men actioni adnexa malitia est, proculdubio
caussa peccati ipsius est, ob inevitabilem ma-<-P>@@
Dostları ilə paylaş: |