sufficiens, cùm illius objectum sit revera ut
affirmatur aut negatur. In altero verò etiam
videtur admittendum, licet non ita se habeat ut
objectum sicut in altero; quia cognoscit Deus
cognitionem hujusmodi discordare à termino,
circa quem versatur: non potest autem discor-
dantiam hujusmodi cognoscere, nisi cognito
termino, à quo discordat. Sicut nequit cognos-
ci Petrum esse dissimilem Paulo, nisi cognito
Paulo. Neque satis est quod dicitur de cogni-
tione per simplicem apprehensionem: argui
enim contra sic asserentem potest ex ipsius<-P>
@@0@
@@1@§. IX. Quomodo se Deus in creaturis cognoscat &c. 201
<-P>doctrina circa necessitatem comprehensionis
ob summam cognoscentis perfectionem. Tunc
sic: Ergo & propter eamdem dicendum est
Deum non apprehensionem solam, sed etiam
posse, & debere necessariò habere judi-
cium.
542. Quæst. 4. ejus Disput. 1. inquirit Au-Quid circa|cognitionem|ex illis.
ctor idem an Deus se cognoscat ex creaturis,
& affirmat cum Albiz, Ribas, & alijs Recen-
tioribus, cùm pro negatione stent apud ipsum
Herice, Sfortia, Alarcon, Gaspar Hurtadus,
Arriaga, Ribadeneira, & alij Recentiores, qui-
buscum & Nos in fine Problematis. Id probat,
Quia quando unum objectum cognoscitur
ob connexionem, quam habet cum alio, ibi
sunt duæ distinctæ cognitiones: sic cognos-
cuntur creaturæ: Ergo & Deus ex illis. Pro
Majoris probatione remittit se ad Disputat. 23.
Quæst. 6. Propos. 2. & Quæst. 7. Proposit. 3. Sed
fundamentalis probatio habetur ante Proposi-
tionem 1. & specialiter nu. 133. Ubi quidem
non contendit cognitionem connexionis ne-
cessariò importare duplicem actum, cùm possit
unico haberi; sed possibilem esse cognitionem
connexionis determinantem ad alium actum
respectu termini. Sic qua nos posse circa Deum
philosophari, & philosophari quidem poterit
qui, me non multum reluctante, voluerit; hanc
enim quæstionem non magni esse momenti
reputavi, & ideò ferè illam omiseram, cùm
breviter pro negativa parte judicavi, quam &
modò satis verosimilem arbitror. Et rationem
quidem à me redditam apud P. Aldrete benè
illustratam ab ipso habet lector Disputat. 16.
Sect. 5. qui nescio quanto cum fructu laboret
in rationibus informandis, quas exhibet P. Ar-
riaga, ut à Deo discursum amoliatur, quando-
quidem cum eo in substantia assertionis con-
venit: quod cùm accidit, non est nimium in
evertendis rationibus gravium Scriptorum de-
sudandum, quod & alicui ex citatis Scrip-
tor alieni instituti, de cujus tamen piæ volun-
tatis affectione dubitari possit, exprobravit.
543. Magister Joannes à S. Thoma TomoMag. à S.|Thoma, ut|obstet.
1. Disputat. 17. Arti. 2. Difficult. 1. affirmat
quidem Deum se cognoscere in creaturis, negat
tamen illas esse motivum formale cognitionis.
quia id tantum convenit divinæ essentiæ, quæ
habet rationem speciei impressæ respectu di-
vinæ cognitionis: unde creaturæ tantùm ha-
bent rationem objecti terminativi: quod nihil
aliud est quàm Deum cognoscere se finito
modo contineri in creatura, & sic terminare
relationem in Deum, & totum, quod Deus
cognoscit in creatura, tam de ipsa, quàm de se
ipso contento in creaturis, totum cognoscit in
seipso, tamquam in ratione formali, à qua de-
rivatur ipsa creatura, & modus ipse finitus,
quo Deus continetur in illa, & quo terminat
relationem illius. Negat ergo cognitionem
abstractivam, ratione cujus tantùm posset
cum limitatione cognosci. Iuxta quem phi-
losophandi modum vix stare potest Deum
se cognoscere in creaturis: quia cognos-Quid incon-|sequentiæ in|illo.
cere se continere in illis, & terminare re-
lationem ad seipsum, non est seipsum in illis
cognoscere, ita ut ex penetratione illarum, &<-P>@@
<-P>connexione cum seipso, se diversa aliquo mo-
do cognitione attingat, quæ sit illa, qua cir-
ca creaturas versatur, dum se earum caussam
cognoscit, & consequenter omnium earum ra-
tionum, quæ juxta proprias ipsis rationes con-
veniant, cum limitationibus ab essentia deri-
vatis. Hoc enim Deus ex propria & primaria
suæ essentiæ penetratione habet, dum ratione
ipsius dependentiam à se creaturarum agnos-
cit, & finito modo in ipsis contineri. Ut quid
ergo distincta statuitur resolutio, & probatio
ex eo quòd sic Deum cognoscere in creaturis
nullam dicat imperfectionem? Quis enim de
hoc unquam dubitavit? Dum ergo doctus Ma-
gister aliquid in sua schola novum conatur di-
cere, nihil revera dicit, sed eorum se penitus
sententiæ opponit, qui Deum se in creaturis
cognoscere asserunt, juxta sensum præsuppo-
situm quæstionis. Et quidem ex eo negatumImpugna-|tur multi-|pliciter.
creaturam posse rationem objecti motivi ha-
bere, quia nefas est imaginari intellectum di-
vinum uti aliqua specie creata ad intelligen-
dum. Atqui hoc non sequitur, quia ut Deus
creaturas cognoscat non eget specie ab ipsis
accepta; si autem aliqua intra ipsum illi cor-
respondens sit, jam creata non est. Sed neque
illa opus, quæ ex parte actus primi se teneat,
cùm sufficiat infinitum lumen divini intelle-
ctus ut se ad creaturas extendat: ratione cu-
jus, dum penetrantur in seipsis nova potest re-
sultare cognitio, quin obstare queat id, quod de
abstractione dicitur, in quo nullum esse incon-
veniens jam ostendimus, cùm resultet absoluta
comprehensio. Quomodò autem divina essen-
tia rationem speciei non habeat respectu co-
gnitionis ipsius Dei probatum à Nobis cum
multis & gravissimis Scriptoribus Problem. 2.
§. 3.
544. Ex alio autem fundamento negariVt auctor|idem neget|creæturas in|seipsis co-|gnosci.
potest Deum se cognoscere in creaturis, quia
scilicet illas in scipsis non cognoscit, sed in
seipso, de quo dictum à Nobis Sect. 6. Probl. 2.
& est illa communis sententia Thomistarum
de possibilibus specialiter loquentium, pro qua
& citatus Magister Disputat. 18. Arti. 2. & pro-
bat quia nulla cognitio potest in Deo poni,
quæ non sit summè perfecta, & per rationem
formalem, & medium perfectissimum, quod
inveniri possit: ergo si potest dari perfectius
medium formale, quàm cognoscibilitas creata,
illud debet attribui Deo: Atqui formalis ratio
cognoscendi creaturas perfectior est in ipsa
cognoscibilitate divina, quàm in creata, siqui-
dem se habet per modum veritatis primæ, quæ
altior & perfectior est omni veritate creata. Et
hoc procedit etiam admittendo, ut admittitur,
cognitionem per rationem formalem divinam,
quia cùm illa perfectissima sit, alia non debet
admitti, cùm in omni sua cognitione debeat
Deus perfectissimus recognosci. Quæ ratio
parùm urget, & in doctrina ipsius Magistri
apertam habet instantiam: Nam ob rationem
dictam perfectissimæ cognitionis Deo attri-
buendæ, sequitur manifestè ipsi adæquatam &
non inadæquatam attribuendam cognitionem,
quia ex conceptu suo perfectior est: Atqui illeIdem Au-|ctor.
sic ait n. 22. Itaque in cognitione creaturarum<-P>
@@0@
@@1@202 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.
<-P>poßibilium sub statu poßibilitatis ad plura attribu-
ta respicit Deus, & secundùm diversam formali-
tatem, qua unumquodque attributum respicit il-
las, potest intelligi, quòd Deus cognoscit creaturas
poßibiles inadæquatè, & prius vel posteriùs conci-
piuntur sub una formalitate, quàm sub alia priori-
tate rationis nostræ: adæquatè verò intelligit illas
sub omni respectu, quem habent ad Deum per omnia
attributa, quæ circa creaturas poßibiles quoquo
modo versantur. Sic ille, qui doctrinam præfa-
tam suo illi fundamento pro neganda cogni-
tione in creaturis poterit applicare. Stet equi-
dem, si placet, cognitionem per formalem ra-
tionem divinam esse perfectissimam: id non
tollit aliam ab omni imperfectione liberam
esse cum illo compossibilem, quatenus cogni-
tio divina pro objecto habet omnem verita-
tem, quam luminis infiniti interventu attin-
git, & perfectissima in suo genere est, sicut per-
fectissima dicetur cognitio inadæquata cujus-
libet formalitatis, juxta dicta. Ad eum modum,
quo licet Christo ut homini sit debita cognitio
Dei perfectissima, quem ratione beatificæ vi-
sionis assequitur, etiam inferior alia competit
ratione scientiæ infusæ: id quod etiam in san-
ctitatis perfectione accidit: quandoquidem
cum summa ratione hypostaticæ unionis con-
currit alia ratione gratiæ habitualis. Neque
dici potest id accidere ex eo quòd humanitas
est capax imperfectionis: licet enim ita sit, ta-
men etiam est capax summæ perfectionis in
dicto genere; & ex eo arguimus, quod summo
non repugnat cum aliquo inferiori circa for-
malem effectum communem utriq; componi.
Et quod quemadmodùm id stare in humanita-
te potest cum inferioris formæ imperfectione,
in Deo sine imperfectione aliqua possit, quam
non involvit cognitio creaturarum in seipsis,
quæ & dici potest æqualis alteri, quia id, quod
habet cognitio earum in Deo ob adjunctum
divinitatis respectum, habet alia, quatenus ten-
dit etiam in Deum; unde aggregatum est ejus-
dem omnino perfectionis.
545. P. Bonæ-Spei Disputat. 9. citata Re-P. Bonæ-|Spei singu-|lare placi-|tum impro-|batum.
solut. 5. singularem modum dicendi circa co-
gnitionem creaturarum amplexus ait creatu-
ras quidem in seipsis cognosci à Deo impu-
gnans Patrem Derkennis, qui talem co-
gnitionem negat, eo quòd superflua, &
quòd Deus per rationem formalem divi-
nam, quæ est perfectior cognitionis ratio,
eas agnoscat: circa quod nihil est, quod addi
oporteat. Asserit insuper Deum creaturas co-
gnoscere in sua scientia, non verò in alijs at-
tributis. Hoc ultimum propter independen-
tiam, juxta plurium aliorum sententiam. Illud
autem, quia licet independens etiam sit, ha-
bet tamen creaturarum repræsentationem, quæ
licet creaturæ redderentur impossibiles, eum-
dem modum intrinsecæ repræsentationis ha-
berent, quia cognitio objecti, etiamsi illud de-
struatur, sitq́ue illa intuitiva, perseverare po-
test, sicut & materialis visio. Quod quidem
valde apparet difficile: Nam Deus cognoscens
creaturas, illas secundùm proprias earum ra-
tiones per formale & expressum judicium at-
tingit: ergo cognoscit illas ita esse possibiles,<-P>@@
<-P>ut per nullam potentiam reddi impossibiles
possint. Atqui si redderentur impossibiles, tale
judicium esset falsum, ut est evidens: ergo non
posset idem perseverare, quod modò est, & ita
neque intrinseca repræsentatio. Ubi manifestè
apparet discrimen inter cognitionem divinam,
& corpoream visionem, si id stare queat, quod
ab Auctore profertur. Circa quod nolo am-
pliùs distineri.
§. X.
Scientia Dei quomodo caussa rerum.
Circa Problem. 7. Sect. 7.
546. MAgister Joannes à S. Thoma Disput.Scientiam|visionis esse|rerum|caussam qui|censeant.
18. Arti. 8. communiorem inter
Thomistas sententiam secutus, scientiam visio-
nis, & non simplicis intelligentiæ, caussam
esse rerum doctè & dilucidè probavit, quem
allegat, & cum alijs suis nominibus compella-
tis, citat & sequitur P. Bonæ-Spei; non ita
felici perspicuitate, cujus juvat argumenta &
proposuisse, ac perspicuè dissolvisse. Arguit
ergo Disput. 4. Dubio 3.
Primò. Quia scientia visionis, quæ est caussa1. Ratio.
rerũ, quà caussa rerum pręcisè, tam contingen-
ter est; quàm res ipsæ per Deum contingenter
existant: Sed scientiæ simplicis intelligentiæ
id convenire non potest: Ergo &c. Probatur
Minor. Quia scientia simplicis intelligentiæ,
quà caussa rerum modo sibi proportionato, sive
ut ad scientiam visionis antecedenter se habet,
non est futurorum præ merè possibilibus, sed
est merè possibilium, & ita omnino necessa-
ria. Ergo &c.
Resp. Negando suppositum Minoris, sup-Sol vitur.
ponitur enim scientiam visionis esse caussam.
Si verò ad meliorem formam reducatur in hunc
modum: Scientia, quæ est caussa contingen-
tium tam debet esse contingens, quàm res
ipsæ à Deo productæ. Tunc negari potest: quia
res productæ sunt contingenter quoad sub-
stantiam & modum: cùm tamen scientia, quę-
cumq; illa sit, quoad entitatem positivam con-
tingens non sit. Deinde neganda absolutè est,
quia directè opposita sententiæ stanti pro ne-
gatione. Et ad probationem omnes Scripto-
res pro ea stantes respondent ut in Problemate
visum. Et modò dico Scientiam simplicis in-
telligentiæ, & visionis eamdem esse indivisi-
bilem perfectionem, & hanc solum addere id,
quod à Nobis est dictum & explicatum Pro-
blem. 1. Sect. 7. Iuxta hæc ergo scientia simpli-
cis intelligentiæ sub priori consideratione om-
nino necessaria est; sub altera contingens. Sed
cùm contingentia omnis non possit esse nisi
post Decretum liberum Dei: ex eo fit totam
caussalitatem ad scientiam simplicis intelli-
gentiæ esse referendam. Quæ quidem licet
necessaria sit, effectum tamen potest contin-
gentem habere, quia in ordine ad applicatio-
nem subest divino decreto, aut subordinata est.
Sicut omnipotentia, cùm sit necessaria perfe-
ctio, ad operandum per voluntatis imperium
applicatur. Et in arbitrio creato; posita objecti<-P>
@@0@
@@1@§. X. Scientia Dei ut sit caussa rerum. 203
<-P>propositione, intellectus ex se necessariò ope-
rans, fit caussa liberæ operationis dum volun-
tas se determinat ad liberè operandum.
547. Secundò, Ex D. Augustino Lib. 13.2. Ratio &|illius solu-|tio, circa|mentem D.|Augustini.
Confeßion. Cap. ult. Lib. 6. de Trinit. Cap. 10.
& lib. 15. Cap. 13. quibus locis asserit Deum
non ideò cognoscere creaturas, quia sunt, sed
esse quia novit. Resp. mentem S. Doctoris esse
manifestam, vult etenim Deum antequam
creaturas conderet novisse illas, nec scientiam
ex earum in suis temporis circumstantijs exi-
stentibus hausisse, ut ex ultimo loco evidenter
colligitur, juxta quem aliorum est sensus me-
tiendus. Sic ergo ibi: Vniversas creaturas suas
& spirituales & corporales, non quia sunt, ideò
novit; sed ideò sunt, quia novit: non enim nescivit
quæ fuerat creaturus: quia ergo scivit, creavit; non
quia creavit scivit. Sic ille, nihil certè aliud in-
tendens quàm id, quod diximus, Deum scilicet
scientem & volentem creasse. Si dicas juxta
S. Doctorem Deum creasse quia scivit, & ita
scientiam esse caussam, id nego de scientia vi-
sionis creaturarum, admitto tamen de scientia
ipsius decreti, quod versatur circa illas. Decer-
nens siquidem Deus creationem, suum decre-
tum agnoscit, & ex hujusmodi cognitione ad
creationem pro temporum diversitate procedit.
Addit D. Gregorij auctoritatem. Lib. 2. Moral.Circa D.|Gregorium.
Cap. 23. & Lib. 32. Cap. 6. Sed eodem modo
explicandus. Illud enim: Sed ideò sunt, quia vi-
des. antecessionem cognitionis comparatione
existentiæ indicant, ut excludatur notitia in
tempore habita, cùm præcesserit in æternitate.
Et ita non existentia videndo creet, visione in-
quam per æternitatem præcedente. Tandem
opponitur D. Thomas 1. p. q. 14. Arti. 8. ubi sicCirca D.|Thomam.
post alia: Vnde scientia Dei secundùm quòd est
caussa rerum, consuevit nominari scientia approba-
tionis. Sic S. Doctor. Scientia autem approba-De scientia|approbatio-|nis.
tionis & visionis pro eadem reputantur. Sed
licet ita sit ut pro eadem reputentur, cùm ta-
men de caussatione agitur alio modo est ex-
plicanda, quem tradit P. Suarez Lib. 3. de Attri-
butis positivis Cap. 4. n. 11. ubi ait quòd si consi-
deremus etiam Deum scire multa apta, ut ab
ipso approbarentur, si fierent, vel quæ appro-
bari ab ipso possent, si ea vellet, seu quæ per
simplicem affectum approbat, licet ea facere
non decernat. Ideò sub his considerationibus,
etiam in scientia simplicis intelligentiæ intel-
ligi potest scientia approbationis. Sic Doctor
eximius, juxta cujus doctrinam non solùm
circa ea, quæ à Deo non fiunt, sed etiam cir-
ca ea, quæ fiunt, debet admitti scientia appro-
bationis. Ante decretum enim pro effectione,
quæ à Deo facienda sunt sciuntur apta, ut ab
ipso approbentur: si fiant, & per simplicem
affectum approbantur. Sic ergo accedente di-
vino decreto, caussa eorum esse potest hujus-
modi scientia, & juxta hæc exponendus D.
Thomas. Cujus & alia afferuntur verba ex
Quæst. 19. artic. 4. ad 4. ubi sic ait: Dicen-D. Thomas.
dum quòd unius & ejusdem effectus etiam in nobis
est caussa scientia ut dirigens, qua concipitur for-
ma operis, & voluntas ut imperans: quia forma
ut est in intellectu tantùm, non determinatur ad
hoc ut sit, vel non sit in effectu, nisi per voluntatem.<-P>@@
<-P>Sic Doctor Angelicus, & pro Nobis apertè,
dum ante imperium voluntatis solam agnoscit
scientiam indeterminatam: ergo non scientiam
visionis, quæ omnino ut determinata statui-
tur, & juxta rei veritatem talis est, sed sine
caussatione, unde ineptè adeò comperta do-
ctrina ad sensum penitus alienum detorquetur.
548. Tertiò arguit ex eo quòd Patres, qui3. Ratio|momenti|exigui.
adduci possunt contra ejus assertionem, quate-
nus tradunt Deum res cognoscere quia sunt,
congruam habent explicationem, sicut quando
asserunt nō ideò res esse futuras, quia Deus prę-
novit esse futuras; sed prænovisse futuras, quia
futuræ sunt. Sed quidem explicatio illius satis
perplexa est, unde ex ea parùm firma probatio
emergit ut legenti constabit: nolo enim circa
illam immorari.
549. Quartò ex eversione præcipui funda-4. Ex ever-|sione præci-|pui funda-|menti.
menti adversæ sententiæ, scilicet quòd scien-
tia ut sic secundùm rationem est posterior exi-
stentia objecti: ergo non potest esse caussa re-
rum. Atqui hoc non concludit: Ergo &c. Mi-
nor probatur: Quia alioqui eadem entitas
scientiæ increatæ præsupponeretur sibi ipsi:
nam ut scientia simplicis intelligentiæ exi-
stentiam objecti præcederet, & ut visionis sub-
sequeretur, quod implicat, & Deo repugnat.
2. Scientia visionis eadem est entitas cum di-
vino de existentia Dei decreto, quod hanc rei
existentiam naturâ præcedit: repugnat autem
eamdem entitatem esse naturâ priorem ut de-
cretum, & non esse natura priorem ut visio-
nem de eadem re: ergo &c. Responsionem
subdit, quæ adhiberi potest dicendo illam
eamdem entitatem secundùm varias decreti &
& visionis denominationes, quas Deo tribuit,
pendere ab extrinsecis connotatis. Contra
quam arguit, Primò satis confusa ratione, cui
subjicit quinque confirmationes. Quidquid
autem de responsione illa sit, facilè satisfieri
potest, si dicamus scientiam secundùm diversas
considerationes posse esse priorem & posterio-
rem decreto, licet cum illo realiter idem sint:
primum quidem quatenus scientia secundùm
propriam perfectionem necessariam repræ-
sentat voluntati res possibiles & convenientias
in earum effectione: secundum quatenus po-
sito decreto illud subsequitur cum additamento,
qualecumque illud sit, per quod in ratione
scientiæ visionis constituitur, de quo Pro-
blem. 1. In quo nulla specialis apparet diffi-
cultas.
550. Sed insurgit in 1. Confirmatione:Instantiæ ex|coexistentia|disiecta.
Nam in eodem indivisibili instanti reali & ra-
tionis, quo in Adversariorum sententia scien-
tia simplicis intelligentiæ est caussa rerum,
etiam est scientia visionis: ergo non est ratio
cur illa potiùs quàm hæc dicatur caussa rerum.
Et aliundè ratio est, ut hæc è contra potiùs
quàm illa talis dicatur: quia videlicet hæc est
rerum existentium, quarum hîc caussam quæ-
rimus: illa verò rerum ut possibilium, quorum
caussam hîc non quærimus; ergo &c. Re-
sponsio est facilis negatione assumpti: nam
suâ simplicis intelligentiæ ut talis prior est
juxta dicta. Quæ sequuntur autem tam sunt
debilia, ut nihil sit opus adjecisse.
@@0@
@@1@204 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.
551. Item 2. ex 2. Confirmatione De-Alia ex|prioritate.
Dostları ilə paylaş: |