milem, quod fortè apud aliquos consequetur.
ut asseritur, in alio extat. Unde dici poterit
vocibus teneatur. Et modus hoc dicendi ex
clarentur. In duobus actibus eadem est nume-
ro perfectio, quæ uno ablato perseverat. Ecce
mysterium simile mysterio SS. Trinitatis, in
ctio, cùm tamen inter se distinctæ sint. Pone
nitatis.
uno & eodem tertio seu quasi tertio. Non in-
le sit. Multiplicari enim difficillima mysteria,
tes arbitrantur. Unde & applicatio doctrinæ
similitudo illa mysterij Trinitatis collocatur.
@@0@
@@1@226 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.
<-P>realiter distincta: ergo terminatio secundùm
se aliquid addit, & non est tantùm aliquid se-
cundùm se absolutè necessarium & absolutè
etiam sufficiens ad liberi denominationem, ut
contenditur. Illatio probatur: Quia est id,
quod potuit non esse, & ratione cujus funda-
tur realis oppositio & distinctio, juxta dicta.
642. P. Quiros Disputat 60. n. 14. sic sta-
tuit: Volitio efficax & determinata de existentiaCirca P.|Quiros.
mundi, ut comparetur cum natura divina tamquàm
capaci proximè eam denominandi, seu ut reddat
Deum in concreto volentem liberè, requirit pro
dispositione se tenente ex parte subjecti modum ali-
quem creatum vel operationem ad extra, per cujus
connexionem absque ullo alio prædictum effectum
formalem, aut denominationem communicet. Sic
ille. Cujus dicendi modum laudat P. Bonæ-
Spei Disput. 13. nu. 94. & eo non contentus illa
superaddit, quæ vidimus agentes de ipso nu.
645. Nomine autem operationis non intelli-
git operationes externorum effectuum, quia
ab ipsis nequit Deus in ratione liberè volentis
constitui, ut probat ipse nu. 2. unde intelligi
aliquid potest modo dicendi P. Bonæ-Spei con-
forme, & ita pariter impugnandum. Contra
quem P. Izquierdus Disputat. 31. n. 223.
643. Probo autem quidquid illud sit, quod
additur, non habere tantùm rationem disposi-
tionis juxta ejusdem doctrinā: sic enim ille ar-
guit contra sententiā prædictam de connotatis
extrinsecis citato nu. 2. Quia eadem operatio
transiens jam potest ferri propter hanc intentionem,
jam propter aliam: itaut, quin eumdem effectum
& actionem Deus immutet, eam referat jam ad hunc
finem, jam ad oppositũ pro ipsius libito omnino acci-
dentali tali actioni. Ergo volitio libera non cōpletur
in ratione talis ex operatione extrinseca, quẽ trans-
eũter elicit. Sic ille. Tunc sic. Ergo ratione illius,
quo completur actus in ratione liberi, attingi-
tur motivum, quo Deus fertur in actiones
creatas. Ex quo & illatio alia evidens prodit:
Ergo non habet tantùm rationem dispositio-
nis. Patet. Nam dispositio non importat for-
malem tendentiam, sed est tantùm dispositio
ad illam. Quòd autem formalem rationem ne-
queat ingredi, admitti nequit, juxta dicta con-
tra P. Bonæ-Spei. Et potest ex eo argui, quod
n. 15. habet, ut probet nuper propositam Con-
clusionem: Quòd scilicet in denominatione
volentis liberè in concreto includitur aliquid
defectibile & realiter productum, ne voluntas
se habeat merè passivè. Atqui quod ad acti-
vum concursum spectat, non habet tantùm
rationem dispositionis, cùm sit exercitium vi-
tæ, ut videtur admitti.
644. P. Izquierdus Disput. 31. n. 20. hancCirca P.|Izquier-|dum.
statuit Propositionem: Conceptus volitivus in
Deo sive voluntas, principium est à parte rei virtua-
liter productivum divinæ volitionis liberæ. Iuxta
quam doctrinam mysterium actuum liberorum
conatur explicare, & n. 291. & seqq. id fusiùs
prosequitur, quasi de modis alijs dicendi trium-
phans; sed revera abyssum, abysso reddens ob-
scuriorem, & tenebris tenebras densiores. Et
quod ad rationem principij attinet explosum à
Nobis n. 583. & seqq. de intellectu loquenti-
bus, circa quem similiter dictus Auctor deter-<-P>@@
<-P>minat. Iuxta caussam autem præsentem non
est sententia illius singularis aut nova, quam
jam Nos dedimus in Problemate §. 9. Quibus
addi potest, ex illo argumentandi, aut respon-
dendi modo inferri posse nullam in Deo dari
distinctionem perfectionum, quam Theologi
omnes admittunt. Patet. Quia dici potest
unam simplicissimam formalitatem perinde se
habere, ac si esset omnes, quæ excogitari pos-
sunt. Et nos quidem distinctionem talem ad-
mittimus, sed cum debito temperamento uten-
dum illâ admonuimus 1. Tomo in quo sumus
n. 215. pro quo & dicta ibi. Deinde aliud est
posse perfectionem aliquam diversa aliàs obire
munera, aliud simul esse, & non esse: pro hoc et-
enim nulla eminentia sufficit. Et hoc est quod
modò occurrit, esse scilicet aliquid necessa-
rium & contingens: nam in contingentia
non essendi possibilitas importatur, sine qua
neque stare, neque intelligi potest, & ita ne-
que convenienter explicari: cùm sic defi-
niatur: Contingens est, quod potest esse aut
non esse.
645. Magister Joannes à S. Thoma Tomo 2.Circa Ioan-|nem à S.|Thoma.
Quæst. 19. de voluntate Dei, Disput. 4. Arti. 4. sic
explicationem sententiæ suæ inchoat: Tantam
variarum opinionum sentem, & excrescentes ve-
pres, mirum quàm paucis verbis præsciderit D. Tho-
mas. Sic ille, qui sentes & vepres existimat
sententiam communem Thomistarum de re-
spectu rationis, de qua Arti. 3. n. 10. ubi in spe-
ciali Capreolus, Ferrara, Sylvester, Zumel,
Carmelitani Salmanticenses, & n. 12. Bañez,
Gonzalez, Nazarius, qui & supra, ut Societa-
tis Auctores, de quibus ibidem non id molestè
patiantur. In paucis autem verbis illis, quibus
D. Thomas sentes, vepresq́ue præscidit expli-
candis adeò se diffundit, ut præcisionem di-
ctam in prolixis ejus discursibus, doctis qui-
dem & ingeniosis, minimè reperiamus. Et ut
verum fatear, nihil ab Aureoli sententia, aut
P. Salazarij, quem etiam citat, ejus dicendi
modus videtur discrepare. Totam enim liber-
tatis rationem in eo constituit, quod Deus vo-
litione sua necessaria, pro Summa illius perfe-
ctione & dominio objecta sibi subjecta immu-
tat, quæ tunc objecta esse incipiunt, cùm im-
mutantur, nam respectu divinæ volitionis ra-
tionem objecti habere non possunt. Intra
Deum autem neque denominationem intrin-
secam ipsi identificatam admittit sine nova
additione, & ita sententiam P. Suarij non cen-
set penitus admittendam, licet ad suam acce-
dat, de quo n. 12. quia non est capax illud subje-
ctum, quod est Deus, hujus contingentiæ: sed quid-
quid illi convenit, semper & necessariò convenit,
aliàs inciditur in opinionem suprà attributam Ca-
jetano, quæ sunt illius verba. Atqui hoc ipsum
est, quod tradidit Aureolus constituens actum
Dei necessarium pro perfectione & dominio
amplissimo objecta sibi subjecta multipliciter
immutantem. Audiatur sic caussam præsentem
absolvens verbis novissimis: Actus ille non de-
pendet, nec specificatur ab objecto: sed velle deter-
minatè, vel nolle determinatè, hoc jam non solùm
involvit actum, ut forma est subjecti, & in genere
caussæ formalis actus, sed involvit attingentiam,<-P>
@@0@
@@1@§. XVIII. Circa Dei actus liberos. 227
<-P>& constitutionem objecti, quod veluti activè con-
stituit, & sic non denominat Deum volentem hoc
determinatè, nisi connotando aut tangendo obje-
ctum: non quia illa connotatio requiratur ut ratio
formalis ipsius actus liberi, sed ut conditio ex parte
termini, ut constituatur in ratione objecti futuri
& extra poßibilitatem, in quo solo statu liberè ama-
ri potest: & hoc posito actus ipse formaliter liberè
denominat erga objectum, quia illud liberè in ra-
tione objecti tangit & constituit. Hæc ille, in
quibus summa diffusæ doctrinæ, & in quibus
etiam præter actum Dei necessarium, & im-
mutationem objecti in statu futuritionis con-
stituti nihil est, quod possit actum liberum in
ratione talis constituere. Id autem omne in
Aureoli sententia dispicitur ab Auctore acriter
refutata.
647. P. Gonet Disput. 3. Arti. 3. commu-Circa P.|Gonet &|Illustrissi-|mum Godoy.
nem sententiam Thomistarum de connota-
tionibus proponit, neque quod à P. Suarez de
intrinseca denominatione traditur videtur re-
nuere, cùm juxta illud respondeat n. 115.
quamvis posteà responsionem aliam adhibeat
juxta doctrinam Mag. à S. Thoma; unde nihil
videtur contra illum specialiter adjiciendum.
Articulo autem 2. sententiam præmiserat juxta
mentem Illustrissimi Godoy Episcopi tunc
Oxomensis, & posteà Siguntini in manuscrip-
tis, asserentis liberum actum constitui ultima-
tè per terminationem ad objecta creata, quæ
sit Deo intrinseca. Pro difficultate autem de-
fectibilitatis satis difficiles adhibentur respon-
siones, pro quo juvat id, quo resolutio claudi-
tur, protulisse: sic enim ibi post argumentum
propositũ de reali distinctione ex fundamento
separabilitatis: Respondeo negando sequelam. Ad
probationem concesso Antecedente, distinguo Con-
sequens: Separabilitas realis entitativa, vel sub
conceptu entitatis, concedo Consequens: non enti-
tativa, sed terminativa, vel sub conceptu termina-
tionis implicantis conceptum entitatis, nego conse-
quentiam, & sub eadem distinctione Minoris sub-
sumptæ, nego secundam consequentiam. Hæc ille.
Et benè quidem si de separatione entitatis ar-
gumentum procederet; non procedit autem
nisi determinatione ipsa, quæ cùm dicatur ab-
solutè posse deficere, perstat circa illam diffi-
cultas: nisi recurratur ad doctrinam P. Suarez
nuper indicatam: secundùm quam etiam po-
test dici in Deo dari formalitatem ex se suffi-
cientem ad denominationem intrinsecam ter-
minationis, nec tamen illius exercitium extare,
quia pro eo aliquod est extrinsecum connota-
tum requisitum. In quo imminet processus
infinitus: nam connotatum dictum stare ne-
quit nisi dependenter ab exercitio divinæ li-
bertatis: pro quo erit aliud connotatum re-
quisitum, & sic deinceps sine termino, & idem
videtur dicendum de sententijs omnibus, si
plures fortè sunt, quæ supra volitionem neces-
sariam solùm statuunt connotationes, revera
enim, quidquid secus conentur ostendere, ab
Aureoli sententia in asserti substantia nequa-
quàm recedunt, quidquid etiam aliàs vocibus
discludantur.
648. P. Ribadeneira Disputat. 17. de Volun-P. Ribade-|neiræ dicen-|di modus.
tate Dei, ut est subtilis & perspicacis ingenij,<-P>@@
<-P>post improbatos doctè & solidè
varios dicendi
modos, novum, quem ibidem proponit, inve-
nit, dicens actum liberum supra necessarium
addere respectum, terminationem, vel habitu-
dinem non necessariam Dei ad objectum, ne-
que simpliciter distinctum ab entitate necessa-
ria Dei: neque simpliciter identificatam cum
ea entitate, sed ante operationem intellectus
ab ea entitate distinctam distinctione dimi-
nuta, & cum eadem identificatam diminuta
identitate. Statuit enim esse objectivas quas-
dam rationes, quæ aliquomodo differunt rea-
liter ab aliqua re, & tamen non differunt di-
stinctione sufficienti ad constituendum nume-
rum duorum entium, ut probat, in materia, &
carentia formæ; in litteris mutis non consti-
tuentibus diversum sonum, ut Ba, & similes:
licet enim reddant sonum aliquomodo diver-
sum, non tamen differentia sufficiente, ut Ba
& A, ac aliæ, majorem numerum soni, quàm
binarium constituant. Id quod etiam in termi-
nis syncathegorematicis videre est: nam omnis
homo unus terminus est, aliàs syllogismus tri-
bus terminis constaret. Ex quibus infert dari
posse rationes objectivas, quæ ob diminutam
distinctionem non constituant numerum, &
talem esse habitudinem liberi actus in Deo
constitutivam. Id quod ex D. Thoma probare
contendit, & n. 9. alios in eum sensum cona-
tur adducere, sed minimè spontaneos, ut Gre-
gorium Ariminensem, & Patres Fonsecam,
Salas, Suarez, Martinon, & Præpositum. Pro
sua autem modestia præmittit, quòd licet no-
vum non arbitretur, quod aliorum judicio ex-
ponit, & potiùs suspicetur mentem esse gra-
vissimorum antiquorum, & quod caput, est,
Angelici Præceptoris. At quia forsan explica-
tio videbitur nova, semperq́ue difficiles arbi-
tratur minùs tritas vias, consultius ducit alio-
rum judicium expectare. Nec expectabit qui-
dem meum, quod pensi est prorsus exigui,
dicam tamen breviter aliquid, & quidquid va-
luerit valeat, juxta modum loquendi nostrum,
valga lo que valiere.
649. In primis exempla quæ adducuntur,Quid circa|illum sit dif-|ficile ex di-|stinctis nu-|merum fa-|cientibus.
ut non omnia distincta faciant numerum non
videntur convincere. Materia quidem & ca-
rentia, non sunt duo juxta Aristotelem, quia
juxta illum numerus est quantitas discreta,
quod convenire carentiæ nequit. Litteræ mu-
tæ per se sonare nequeunt, unde clarum est,
dum liquidis adjunguntur duos sonos non con-
stituere. Termini syncathegorematici signifi-
cationem habent ex sapientium placito, unde
ut unum constituant terminum cum cathego-
rematicis, inde descendit: ex quo in ordine ad
distinctionem, de qua agitur, parùm videtur
eorum institutio conferre. Unde videtur quòd
in rigore loquendo, quoties aliqua realiter di-
stinguuntur, numerum transcendentalem con-
ficiant. Unde quæstio illa apud Philosophos à
non multis retrò annis celebris, An in compo-
sito substantiali dentur duæ uniones: cùm ta-
men unio modus sit debilissimæ conditionis,
neque à re, quam afficit, distinctus ut res à re.
Sic utrùm effectus produci possit duabus actio-
nibus totalibus. Licet autem neque unio re-<-P>
@@0@
@@1@228 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.
<-P>spectu unionis, neque actio respectu actionis
tales sint, quia tamen in uno tertio nectuntur,
unum etiam sunt inter se; & nihilominùs nu-
merum constituunt. Sic etiam juxta Aristo-
telem principia generationis sunt tria, mate-
ria, forma, & privatio; decem etiam prædica-
menta, & apud aliquos pauciora, cùm tamen
in illis rationes valdè diminutæ collocentur.
In divina etiam Trinitate quinque assignantur
Notiones, ex quibus Innascibilitas, quæ juxta
plures negationem importat, aut potiùs priva-
tionem, de quo Tomo 2. Sect. 23. Problem. 7.
& juxta communem loquendi modum, ad
constitutionem compositi tria concurrunt ma-
teria, forma, & unio.
650. Deinde, ut hoc detur, quod ad nume-Vlteriùs|impugna-|tur.
rum attinet, reverà id, quod addi dicitur, con-
ceptus objectivus realis est, cùm non sit aliquid
mentis operatione confictum, & ita æternum,
per se stans, & alia, quæ circa modos dicendi
P. Bonæ-Spei, & P. Quiros sunt dicta, rema-
nent confutata. Et quidem cùm Auctor Pa-
trem Salas pro se adducat, melior quidem phi-
losophandi modus est, si dicatur juxta illum
magnum Magistrum, additamentum illud cum
identitate advenire. Licèt enim Mag. à S.
Thoma intolerabile absurdum esse dicat supràP. Salas|sententia|valdè pro-|babilis.
n. 9. Sed P. Esparza etiam suprà Arti. 3. & 4.
magnæ esse probabilitatis asserit, & à magnis
Doctoribus traditum. Ex quo & fieret longè
abesse à censura præfati Mag. à S. Thoma prę-
sentem dicendi modum, qui Arti. 3. n. 23. itaIoannis à|S. Thoma|censura|exotica.
scribit: Nec potest aliquid creatum pertinere ad
constitutionem liberi ut liberi Dei, nisi tanquàm
terminus & objectum ejus: non formaliter dicere
quod constituit liberum increatum, nonnisi insa-
nissimè dicitur. Sic ille. Qui de creato consti-
tutivo locutus, quod Auctor non admittit, ut
videri potest n. 23. negans physicam productio-
nem, in quo non levis est difficultas. Quam-
vis & dici possit de censuris Auctoris ejus erga
Societatis Scriptores nihil esse curandum, sicut
de ridiculo agendi modo erga P. Vasquez, qui
quam præcellentem locum in Theologicis sub-
sellijs suo sit merito consecutus, quæ pars Or-
bis ignorat? ut cum D. Leone loquar. Extat
ille citato Arti. 3. nu. 19. Non exprimo, quia
est qui exprimatur indignus. Redeo ad Au-
ctorem.
651. Et arguo, insuper, quia immeritò vi-Impugnatio|altera.
detur confingi positiva ratio cum conditioni-
bus dictis, quæ novitatem sua singularitate
non benè accipiendam præseferant: cùm stare
quod intenditur possit, juxta recepta principia
philosophiæ. Et ita nihil odiosum introduci in
scholas Theologicas. Id quod ex eo ostendi po-
test ab Auctore admisso, qui P. Martinon pro
se adducit, & iste quidem doctissimus Scrip-
tor, ut vidimus in Problemate §. 4. actum libe-
rum constitui asserit per additionem modi, cum
generali illa doctrina de modis, qui non distin-
guantur realiter ab eo, quod modificant, sed
sint exercitium sufficientiæ in ordine ad ali-
quid. Aut ergo Auctor generalem istam do-
ctrinam admittit, aut non? Si admittat, nihil
jam novum in ejus positione succurret. Si non
admittat, & alioqui pro se arbitretur illum,<-P>@@
<-P>cùm aliàs diversum aliquid esse addendum ef-
ficaciter probet, videtur consequenter dicen-
dum, additamentum ejusmodi esse modale, &
in modos etiam juxta communem sensum Re-
centiorum Scriptorum distinctos, ac proinde
facili assertione posse cōcludi negotium istud,
dicendo terminationem, connotationem, seu
habitudinem esse modum: neque necessaria
erunt præambula illa de objectivis rationibus;
quæ non faciunt numerum, & alia, ex quibus
videtur novum aliquod portentum extrahen-
dum. Licèt autem ex concessione modi sua
inconvenientia videantur emergere, eadem
ex concessione additamenti ab Auctore admissi
pariter videntur insurgere, minùs acceptabili
explicatione. Neque circa hoc plura, cùm sint
futuri alij, ut suspicor, ex professo impugna-
tionem assumpturi. Et talis P. Izquierdus post
hæc scripta lectus Disput. 31. nu. 136. & seqq.
acerrimus præliator.
Additio circa propriam sententiam.
652. DIctum in Problemate §. 13. actumNegationes|quomodo ad|constitutio-|nem actus|liberi Dei|possint per-|tinere.
Dei liberum constitui per extensio-
Dostları ilə paylaş: