Deus collectioni creaturarum potuit alias ad-
jicere, vel detrahere, ita & circa collectionem
suorum actuum liberorum. Respond. Deum
collectioni præfatæ addere potuisse & detra-
here, sed ex eo nihil haberi, quod obstet. Si
addidisset Deus aliquem actum, eo tolleret
omissionem, quæ modò est, sed non pura, benè
tamen per alium actum, quem Deus scit. Si au-
tem detraheretur actus, omissio sine alio non
posset stare. Neque hoc est divinam poten-
tiam coarctare, sed divinæ potiùs perfectio-
ni consulere, ut Deus se dignis modis ope-
retur.
666. Nona. Ideò dari pura omissio ne-Nona.|Cum obser-|vanda do-|ctrina.
quit, quia obstat honesto Dei operandi mo-
do: Atqui hoc, nullius est momenti. Ergo.
Major ostenditur. Nam duo actus oppositi, ad
quorum alterutrum dicitur Deus necessitatus,
æquales sunt, aut inæquales. Si primum, ele-
ctio esse moraliter honesta nequit, quia neque
laudabilis. Si secundum, ad meliorem tenetur,
aliàs honestè non operabitur, quia imperfectè.
Ergo ponenda pura omissio possibilis, sic enim
locus erit morali honestati, dum actus præfer-
tur negationi. Hoc argumentum satis diffici-<-P>
@@0@
@@1@232 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.
<-P>lem tangit quæstionem, de qua Nos Problem.
10. ubi cum Scriptore præfato quoad lauda-
bilitatem respectu actuũ convenimus. Nihilo-
minùs dicimus Deum purè omittere non pos-
se, quia licèt actus ejus laudabilitatem eam
non habeant, honesti tamen absolutè sunt pro-
pter divinum motivum cum libertate disiun-
ctiva connexi. Licèt autem major libertas vi-
deatur, si pura admittatur omissio, & funda-
mentum laudabilitatis: id non venit in consi-
derationem, quia ex modo operandi in Deo
per motivum honestum, major elucet in eo
perfectio. Sicut Deus magis esset liber, si pro-
cessiones ad intra essent liberæ: quod tamen
non admittitur ob rationes, quæ à Theologis
afferuntur. Sic etiam citatus Scriptor Disputat.
33. n. 58. affirmat Deum necessitatum esse
moraliter ad amandas creaturas possibiles. Id
autem quod minus est libertatis, compensatur
ex eo, quod ibidem habet, quia scilicet Deus
necessitatus est moraliter ad operandum hone-
stissimè: quod quidem in ipso maxima perfe-
ctio est. Ex quo & argui contra eumdem po-
test: Nam Deus necessitatus est moraliter ad
operandum modo honestissimo: ergo & ad
non omittendum. Illatio est evidens, quia in
omissione pura non est motivum honestum: si
enim motivum, jam etiam & actus. Si dicatur
cum morali necessitate stare physicam liber-
tatem, contra est, quia absolutè loquendo
non est in Deo potentia ad non operandum
honestissimè, aliàs esset capax moralis imper-
fectionis.
667. P. Ortega Tomo 2. Controvers. 4. Dis-P. Ortega ut|obstet.
put. 3. Quæst. 4. ejusdem est cum P. Izquierdo
sententiæ, putatq́ue in ea omnes esse Thomi-
stas, quia difficultas hæc non est ab antiquis
agitata, & solos Scotum & Marsilium id ne-
gasse, unde cùm alij de hoc tacuerint, ac liber-
tatem Deo attribuerint, quibus notum erat
duplex illius genus contrarietatis & contradi-
ctionis, dum illud non negarunt, videntur
sanè in ipso cognovisse. Sed quidem non se ita
res habet, nam apud Thomistas quæstio præ-
sens cum sententiarum varietate tractatur.
Negant enim puram omissionem in Deo, Na-Sententia|indifferens|apud Tho-|mistas.
varrete, Nazarius, Gonzalez seu Albalda, apud
P. Gonet Disput. 3. de voluntate, ubi contrarium
tenet, dicens esse satis communem apud Tho-
mistas, & eam tenere plures Recentiores, &
ingeniosos Thomistas cum Ferrariensi & Ca-
jetano, de quibus tamen non adeò constat.
Sed Recentiorum Thomistarum princeps P.
Joannes à S. Thoma contra puram omissionem
militat Quæst. 19. Disputat. 4. Arti. 6. nu. 25. &
seqq. ubi ait quod non melioratur aut perfici-
tur libertas, si suspendat omnem actum, quia
quidquid libertas exercet, melius & perfectiùs
exercet, si vigilando & vitaliter operando, &
eligendo id faciat, quàm si omittendo, & ex-
cludendo à se omnem actum, dummodo ad
eliciendum actum non cogatur. Pro quo
priùs Alvarez Lib. 2. de Auxilijs Disputat.
13.
668. Probat autem P. Ortega unica ra-P. Ortegaex|Idea ut le-|viter ar-|guat.
tione, pro qua multa verba multiplicat, ex eo
scilicet quòd in Deo est Idea liberi arbitrij<-P>@@
<-P>creati habentis utrumque modum libertatis:
ergo & in Deo ille admittendus est, aliàs non
esset intra ipsum idealis perfectio participabi-
lis, neque operari ille posset ut perfectus arti-
fex. Quæ quidem nihil videtur urgere, quia
licet intra Deum idealis repræsentatio sit, non
est tamen necessarium ut secundùm quod
ideatum aliquam imperfectionem dicit forma-
liter, sed eminenter tantùm contineatur. Sic
enim & ipsum creatum arbitrium, quatenus
est potentia indifferens cum libertate contra-
rietatis ad honestum & pravum actum, non
habet intra Deum idealem participationem
per conformitatem formalem ad ipsum, ut con-
stat. Sicut etiam motio objectiva per immuta-
tionem, & sic aliæ imperfectiones, unde ne-
que ea, de qua agimus.
669. P. Gonet ex eo arguit quòd actusP. Gonet|impugna-|tiones pro-|positæ &|solutæ.
Dei liber supra necessarium nullam addit per-
fectionem, & ut cognoscatur res non futu-
ra sufficit negatio divini actus circa illam.
Præterquàm quòd absurdum videtur finge-
re, in Deo infinita ferè decreta conditiona-
ta circa infinitas ferè combinationes possibi-
les, inter quas plures videntur absurdæ &
nugatoriæ, ut quid velit & determinet,
quòd si capra, v. g. saltet, arbor non flo-
rebit, quod si Gallus cantet, Turca non con-
vertetur: si Petrus dormiat Romæ, Joannes
non saltabit Bordigalæ, &c. Ad quæ qui-
dem dicimus primam rationem nimiùm pro-
bare, quòd scilicet Deus neque ad actum,
neque ad negationem liberam teneatur: quia
negatio minùs quid addit, quàm actus. Un-
de neque ad disiunctum propter eamdem ra-
tionem. Item non necessitabitur ad implen-
dam promissionem. Quòd si dicatur neces-
sitari, quia in eo est exercitium virtutis fi-
delitatis: quod etiam dicendum de exerci-
tio justitiæ eo modo, quo à citato Aucto-
re conceditur; ibi potest argumenti sui de-
prehendere solutionem. Quòd scilicet quam-
vis actus liberi nullam addant perfectio-
nem, ex perfectione tamen Dei infinita ne-
cessitas oritur, ut ad exercitium virtutum ad-
hibeantur qualiscumque conditionis sint. Id
autem quod de combinationibus dicitur, si
tales sint, ut proponuntur, quid mirum, si
circa illa non versentur divina decreta: quod
non tollit quin versentur circa alia, sicut
dictum est ad Sextam rationem pro P. Iz-
quierdo. Nec nos dicimus dari decre-
ta circa illa, ut ex superiùs dictis liquet:
Sed quod omissio decretorum non sit pura,
sed ex rationabili motivo. Omitto aliqua,
pro quibus Nostri, Aldrete, Quiros, Riba-
deneira, & alij.
@@0@
@@1@§. XIX. Circa amorem Dei erga possibiles &c. 233
§. XXI.
Circa amorem creaturarum poßibilium.
670. NEcessitatem illius, adstruxi Sect.P. Aldrete|ut neget|amorem ne-|cessarium|erga creatu-|ras possibi-|les.
10. Problem. 1. ubi inter pluri-
mos alios pro eo stantes adduxi P. Aldre-
te Tomo 1. de Incarnat. Disputat. 1. Sect. 5.
nu. 4. ob innatam propensionem, quàm ag-
noscit intra illas, & quia revera existimavi à
communi sententia Nostrorum minimè dis-
crepare. Sed verò Disput. 10. de Voluntate Dei
Sect. 4. contrarium asserit, & fusissimè pro-
bandum assumit per subsequentes Sectiones,
licèt in 6. optimè probet Deum non teneri ad
optimum, & in 7. proponat modum, quo pro-
babiliter defendi possit Deum necessariò dili-
gere creaturas possibiles in ordine ad existen-
tiam, Sectione autem 15. & 16. liberum amo-
rem agnoscit & probat. Modus autem proba-
bilis, quem proponit, talis est, ut ex eo appa-
reat potuisse illum à Nobis citato loco citari,
ait enim adducta quædam ab ipso Sect. 6. D.
Dionysij & S. Thomæ testimonia probabiliter
suadere Deum habere aliquam absolutam in-
clinationem producendi creaturas, quæ incli-
natio, licet inefficax sit, non tantùm erit in-
nata, sed etiam elicita, quia donum juxta do-
ctrinam Dionysij est diffusivum sui ex incli-
natione naturali, & bonum intellectivum &
volitivum infinitum, non solùm est diffussvum
sui ex inclinatione naturæ, sed etiam elicita:
nam illi perfectissimo appetitui naturali inna-
to convenienter correspondet naturalis elici-
tus. Præsertim cùm nullum appareat incom-
modum in constitutione illius appetitus elici-
ti, quod non militat contra innatum. Sic cùm
proponat & explicet, positionem prædictam
fusè exornat, explicans modum tendendi in
creaturas vagum & indeterminatum, in quo
discrimen apparet circa modum, quo creaturæ
possibiles accipi possunt in ordine ad amorem
Dei. Licèt enim creaturæ possibiles in seipsis
nihil sint à Deo distinctum, quia tamen ab om-
nipotentia, in qua continentur, denominari
possibiles possunt: sic in Deo appetitus esse
innatus potest in ordine ad existentiam, &
etiam elicitus modo dicto. Possunt prætereà
considerari creaturæ secundùm suam objecti-
vam rationem, juxta quam sunt aliquid om-
nino ab Omnipotentia distinctum, & intrinse-
cè tale: quidquid illud sit. Iuxta hæc præfatus
Scriptor probabilem illum modum Nobis libe-
raliter elargitur, ut scilicet juxta priorem con-
siderationem Deus propendeat ad dandam exi-
stentiam possibilibus creaturis per elicitam
complacentiam, quod & negat Sectione sequen-
ti. Negat item sub alia Sect. 9. quia censet crea-
turis possibilibus nullam competere positivam
rationem, & ita neque bonitatem, propter
quam amari queant. Et Sect. 10. multis proba-
re contendit, etiamsi talis positiva ratio & bo-
nitas admittatur, Deum ad illarum amorem
minimè necessitari, applicatis cōmunibus argu-<-P>@@
<-P>mentis ex limitatione creaturarum desumptis:
admittens etiam amorem virtualem, eo quòd
Deus necessariò amet omnipotentiam cum
creaturis connexam, & quarum deficiente
possibilitate etiam ipsa deficeret, pro quo Se-
ctione 9. in principio & Sect. 11. n. 4.
671. Circa quæ quidem quod attinet adCirca possi-|bilitatem|intrinsecam|impugna-|tur.
positivam rationem creaturarum, quæ ab æter-
no fuerit, ego semper & sensi & docui: sed ni-
hilominùs rationem omnimodam possibilitatis
in extrinseca denominatione ab omnipotentia
consistere, inverosimile judico, & semper ju-
dicavi. Quod quidem ex præfato potest Au-
ctore probari, qui cùm de amore creaturarum
loquitur, & inclinatione aut appetitu Dei ad
existentiam, aliquid insinuat se concipere ab
Omnipotentia distinctum: non enim Deus
appetitu innato fertur in existentiam omnipo-
tentiæ. Et cùm ait probabiliter admitti posse
Deum illas necessariò amare, & modum osten-
dit, quo id possit convenienter explicari, quasi
indubitatum supponit & non gratis datum, aut
pro explicatione liberaliter admissum, in ali-
quid à Deo distinctum illius amorem ferri, aut
negari, etiamsi distinctum sit. Qui & Sect. 15.
& 16. probat, Deum amare liberè creaturas
possibiles: Ergo ut aliquid ab Omnipotentia
distinctum. Et quidem ex ipsis terminis vide-
tur compertum, nam potentia non est talis re-
spectu sui ipsius: & ita neque Omnipotentia.
Sed quid illud in ordine ad quod talis est? Ex-
plicet Auctor, dum illud Deum liberè amare
affirmat, & efficaciter probat. Et illud ipsum
Nos dicimus Deum necessariò amare, ipso
monstrante modum, quo id possit probabiliter
defensari.
672. Id quod ex amore virtuali, quem ad-Instantia|contra ip-|sum ex|amore vir-|tuali.
mittit, urgere possumus. Nam ratio propter
quam asieritur Deum non esse necessitatum
ad amorem, ex limitatione objecti desumitur,
ut semel, & plusquàm iterùm, apud Auctorem:
Atqui si hæc ratio quidquam valeret, etiam de
amore virtuali procederet: Ergo &c. Minor
probatur: Quia amor virtualis ideò dicitur,
quia in eo continetur formalis amor; & ideò
qui virtualiter amat, aliquo non improprio
modo dicitur amare. Hinc illud D. Augustini
Tract. 9. in 1. Joan. Epist Quia diligit dilectio-D. Augusti-|nus.
nem, ideò diligit Deum. Vtique diligendo dilectio-
nem, Deum diligit. Sic ille adductus ab Auctore
citata Sect. 9. n. 4. Atqui bonitas objecti, erga
quod actus talis ordinatur, limitata est: Ergo
vel dicendum non posse amorem Dei ne-
cessarium ad illam terminari, vel si potest, ra-
tionem limitationis pro formali non obstare.
673. Et ex hoc sumi solutio potest incul-
catæ limitationis aliàs à Nobis tradita: Nam
licet objectum limitatum ex se non habeat vim
necessitandi, ut tamen cum Deo connexum suo
modo necessitat. Licet enim cōtendi possit ali-
quid necessariò connexum, non semper ad sui
amorem necessitare, ut Deus non necessitatur
ad amorem peccati cum sua scientia & permis-
sione connexum, id quidem est, quia in sic con-
nexo non est bonitas pro amore sufficiens: quod
tamen in casu nostro non accidit, cùm amor
liber concedatur.
@@0@
@@1@234 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.
674. Et hæc quidem loquendo de amoreDeus etiam|amat crea-|tutas possi-|biles in seip-|sis.
ratione connexionis: nam creaturas possibi-
les posse etiam diligi in seipsis, idq́ue ne-
cessariò, dictum in Problemate n. 1028. & ra-
tio est, quia bonitas est eadem, & idem in
quantum idem &c. Item in seipsis cognitæ
ostendunt quàm sit dignus titulus, propter
quem cum Deo habeant connexionem, unde
illarum amabilitas videtur amplius explicari.
Præterquàm quòd cùm directam terminent
cognitionem, in illa ipsa apparet connexio,
quam cum Deo habent, unde ex ea parte suf-
ficientissimum est motivum amoris necessarij,
ut nequeat limitatio earum ad negandum
amorem allegari. Neque plus cum P. Aldrete
agendum: circa omnia enim quæ congerit di-
stineri, alienum valdè est ab instituto præsenti,
ubi non implere volumina, sed compendiariam
recognitionem concinnare studeo, incumbens
fini, ne dum longior excurrero, terminare co-
gar, quod opportuniorem habere terminum
debuisset. Scio à Poëta dictum:
Non sunt longa quibus nihil est quod demere
poßis.
Sed verendum ne Nobis etiam dicatur:
Sat sunt longa quibus multùm est quod deme-
re poßis.
675. Utro laudandus occurrit P. Izquier-P. Izquier-|dus adver-|satur, sed|refellitur.
dus, qui Disput. 33. Quæst. 5. breviùs difficulta-
tem præsentem expedivit, licet negans amo-
rem necessarium, & probans Primò communi
argumento de limitatione, & imperfectionibus
creaturarum, cui obvia est responsio. Secundò
veluti à posteriori ex eo quòd amor, quo Deus
creaturas à statu possibilitatis ad statum exi-
stentiæ traducit, non est necessarius, ut constat
ex fide: ergo neque ille, quo amat possibiles.
Consequentia ostenditur, quia sicut per scien-
tiam possibilium ad productionem dirigitur, ita
& per amorem, qui si necessarius esset, neces-
sarium amorem inferret. Ad quod facilis est
responsio negatione ultimæ illationis, licèt
enim ad productionem scientia & amore dictis
dirigatur, amor erga existentiam liber est, quia
aliàs læderetur divina libertas. Neque urget si
aliter inferatur, objiciendo istud inconveniens,
sic: Dirigitur ab amore necessariò: ergo læ-
ditur libertas, quia sic necessaria erit productio.
Negatur enim: quia Deus ex amore suiipsius
etiam ad rerum effectionem procedit, ut est
certissimum; qui amor necessarius est. Probat
deinde impugnando rationes diversas, quas
Auctores afferunt pro necessitate adstruenda.
Ex quibus illa nos tangit, quæ ad connexio-
nem spectat, & quam ille negat, datâque gra-
tis arguit ex connexione cum peccato, de quo
jam dictum, nam & Auctor statuit in Deo
amorem liberum, sicut P. Aldrete, de quo
Quæst. 4. Item ex eo quòd amor Dei erga se-
ipsum non est efficax, sed simplex complacen-
tia. Quod quidem est leve, nam virtualiter &
eminentialiter efficacissimus est. Melius illud,
amantem efficaciter amare connexum, quando
illud alius non habet esse, ut habent creaturæ
possibiles, quia ex se tales sunt, sin minùs
etiam Chymera esset possibilis. Ad quod dico
creaturas possibiles non produci, ut tales per<-P>@@
<-P>liberum Dei concursum, sed esse modum
quemdam resultantiæ, ne dicamus id, quod non
benè audit illas esse à se. Deinde etsi à se sint,
ratio connexionis urget, quia amatur ipsa
connexio habens amabilem terminum. Omit-
to alia, etiam apud alios urgentia parùm, pro
quibus alij ex Nostris jam citati.
§. XXII.
Circa Optimi amorem in Deo.
676. NOn teneri ad illud firmavimus Pro-Communi|sententiæ|ut obstat|P. Esparza.
blem. 9. quod & ibi adducti tenent,
& est receptissima in Societate sententia, pro
qua & noviores, si unum excipias P. Espar-
zam Quæst. 20. n. 5. ubi P. Ruizium citat di-
cens illam rationem id efficaciter convincere,
quòd omnes Dei actus necessariò sunt optimi,
ac summè perfecti, & tales, quales ne cogita-
ri quidem possit aliquid melius. Actus verò
optimi, non nisi de optimis objectis esse pos-
sunt: quandoquidem bonitas cujusque actus
dependet ex bonitate objecti tamquàm ex mẽ-
sura sua. Ergo libertas Dei circa res creatas, ne-
que universalis est, neque perfectè indifferens.
Sic ille infert. Iuxta quod alia etiam conse-
quentia potest inferri: Ergo libertas Dei est
imperfecta. Patet, nam est imperfectè indiffe-
rens, & tota libertatis ratio in indifferentia
consistit. Asserere etiam imperfectam indiffe-
rentiam, est apertè imperfectionem Deo attri-
buere, quæ in nullo genere est admittenda.
Deinde componenda sunt præfata cum ijs,
quæ Auctor habet §. Ad 5. ubi ita scribit: Ni-
hil creatum, nullaq́; collectio rerum creatura-
rum propter magnitudinem suæ bonitatis po-
test inducere in Deum aliquam vel minimam
necessitatem volendi potiùs, quàm nolendi.
Quia omnia conjunctim, & singula seor-
sim, cujuscumque generis sint, sunt omninò
contemptibilia respectu Dei, & reputantur
quasi nihilum, ut patet ex dictis. Auctoritates,
quibus utitur Montoya, solùm loquũtur de ne-
cessitate Dei, vel ad actus optimos, idque ab-
solutè, vel ad optimum objectum unicuique
enti creato connaturale, ex suppositione quod
jam hoc existat, & fuerit omninò volitũ à Deo
liberè. Prioris generis auctoritates nihil faciunt
pro scopo Montoyæ &c. Non ergo sententiam P.
Ruizij universim amplectitur, unde non de-
buit in Assertione priori ita loqui, ut ei peni-
tus videretur assentiri, ut sic pro ejus posset
sententia citari.
Illud autem quod addit de necessitate circa
objectum liberè jam extra caussas, prosequitur
copiosè Quæst. 28. ubi probat Deum supposita
mundi creatione sine ulla necessitate necessita-
tum esse moraliter ad observandas leges natu-
ræ, in quibus non nisi rarò ut Auctor superna-
turalis possit dispensare, pro quo varia exempla
congerit, & Nos aliqua in Problemate nu.
1212. pro quo & doctrina præmissa n. 1199.
doctrinæ Auctoris conformis. Pro qua & stat
P. Ribadeneira Disputat. 14. nu. 43. & seqq. P.
Izquierdus Disput. 32. Proposit. 5,
@@0@
@@1@§. XXII. An necessarius amor Optimi in Deo. 235
677. Oppositum tamen acriter defenditP. Aldrete|ut singula-|ris.
P. Aldrete Controv. 1. de Incarnat. Disput. 1.
Sect. 2. de quo & Disput. 10. de Voluntate Sect. 6.
in quo singularem esse illum affirmat P. Riba-
deneira citato n. 43. In controversia autem re-
centi adeò, non est mirum singulares qui eam
agitant, ingressos vias, sic enim in alijs acci-
dit, quæ procedentibus temporibus reddi com-
munes solent. Quid autem circa præfatam fu-
turum non est cur studeamus ominari. Secus
probabilem Auctor judicat, & fateri non pos-
sunt non alij, & ita probabilium sibi poterit
Dostları ilə paylaş: |