mum illud admiserim, de quo P. Ruiz, sed mi-
troductores inculcant. Et quidem firmum re-
revocare, ut contendit P. Aldrete, non apparet
verosimile.
v. g. cur ignis semper comburat, cùm possit
dem ratio reddenda est. Quòd si dicatur ita esse,
virtus combustiva suo defraudetur officio. Non
ignis, ad quam est continuatio referenda. Un-
commodum provisorem applicare. Et circa hu-
in Deo extat debitum, pro quo sic D. Thomas
de qua ibi S. Doctor. Nam juxta illum, & Ma-
quod genus necessitatis intervenit. Id quod ex
logis; juxta D. Pauli doctrinam, quod su-
pra naturæ debitum sit. De quo Sect. 4. Pro-
blem. 1.
P. Ribadeneiram ubi suprà, scilicet Disput. 14.
fundamenta. Arguit Primò auctoritate D. Dio-
nysij id indicantis locis ab ipso allatis. Ad quodFundamen-|ta diruun-|tur.
lem esse impulsum, & coactionem. Videri
etiam potest P. Aldrete circa D. Dionysijau-
ctoritatem. Secundò arguit ratione à priori ex
ctrinam D. Dionysij toties inculcatam: Ergo
tra attribui. Ad quod respondetur præfata ra-
sionem esse adscribendam. Ad quod respon-
debitur esse illam impossibilem. Sed contra
virtutes morales, quæ in medio consistant. Sed
sio postulare. Dicendum ergo illam divino esse
declaratur. Alia addit facillimæ solutionis: sed
gis. Sed quidem si prædicta quidquam valent,
@@0@
@@1@236 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.
<-P>lùm physicè, sed etiam metaphysicè ad mundi
creationem necessitatum processisse. Id osten-
ditur: Nam Deus omnimoda necessitate tene-
tur ad operandum honestissimè, & ad servan-
dum medium virtutis: aliàs physicè poterit
operari non observata virtutis regula, nec per-
fectissima honestate: unde & physicè poterit
mentiri, non implere promissa, & sic alia,
quæ ad morales virtutes ut contraria spe-
ctant.
681. Ad quod quidem ex quadam Aucto-Et peculia-|ris alia|ejusdem|doctrina.
ris doctrina responderi potest; quam ipse insi-
nuat, dum asserit sine imperfectione stare posse
in Deo recessum à medio, de quo Disput. 35.
Proposit. 5. ubi ait omnes Dei actus liberos esse
infinitos, sed unum alio perfectiorem, conclu-
dens quòd tametsi Deus ex actibus inæquali-
ter honestis sibi possibilibus minùs honestos,
relictis honestioribus, absolutè possit eligere;
de facto tamen semper eos eligat, qui, pensa-
tis omnibus, sunt hon estissimi, juxta dicta su-
prà de morali necessitate ad eligendum opti-
mum in genere moris: atque adeò ad operan-
dum semper, pensatis omnibus, honestissimè.
Sic philosophatur ille, per quod quidem non
evacuatur difficultas; nam prædicta necessitas
non est tantùm moralis, ut dicebamus, quia
Deus, pensatis omnibus, tenetur actum hone-
stissimum elicere, & ita punctum medij virtutũ
exactè attingere ex fundamento, quo necessitas
moralis asseritur, quòd scilicet Deus absolutè
debeat honestissimè operari. Sin minùs dicant
unde id colligant, & utrum præter summam
Dei sanctitatem in esse moris fundamentum
aliud esse possit. Dicant etiam quid sequere-
tur, si Deus dicto modo non operaretur. Nihil
certè minùs dicunt, quàm non futurum Deum.
Unde licet medium virtutum moralium suam
habeat latitudinem, ut non semper necessarium
sit punctum exactæ medietatis attingere, re-
spectu Dei rectè intulimus juxta pręfatum phi-
losophandi modum talem latitudinem non esse
admittendam.
682. Deinde quod de exquisitissima illaVlterior|refutatio.
mundi dispositione, ut nihil illo, vel detrahi
possit, ex quo necessitas in Deo circa illius pro-
ductionem oriatur, contra communem om-
nium sensum est, juxta quem multa alia præ-
ter illa, quæ à Deo facta sunt, absolutè possi-
bilia judicantur, quod quidem non esset ad-
mittendum, quia Deus ad ea quæ facta sunt
ita præcisè necessitatus est, ut nequaquam
addi aut detrahi posse quidquam asseratur. Ne-
que dici potest possibilia esse secundùm poten-
tiam physicam, talis enim potentia ita diminu-
ta est ut ratione illius nequeat dici absolutè
aliquid esse possibile, quandoquidem ratione
potentiæ moralis absolutè impossibile dicitur,
ut observatio totius legis naturalis per longum
tempus sine gratia, & vitatio omnium venia-
lium. Neque enim absolutè loquendo dici po-
test aliquem rem quampiam posse & non pos-
se. Et hoc est quod dicimus de communi om-
nium sensu circa possibilia sine memoria mo-
ralis necessitatis. Stet ergo necessitatem dictam
neutiquam admittendam. Aliam autem respe-
ctu communicationis, ad extra hoc vel illo<-P>@@
<-P>modo, libenter admittimus, juxta dicta de illa
ex suppositione liberæ creationis, non quidem
ut ab Auctoribus illis ponitur primis illius in-
ventoribus, sed ut est à Nobis explicata, quæ
scilicet fundet non certam, sed verosimilem
credulitatem futuri attentis circumstantijs.
Neque plura circa divinam voluntatem ad
metam properantibus nobis, ut jam admo-
nitum.
§. XXIII.
Pro prædestinatione an unicus sufficiat
actus.
683. VNicum non esse ex dictis à NobisP. Esparza|peculiaris|sententia|circa ele-|ctionem.
circa illam habetur compertum. Sed
insurgit P. Esparza Quæst. 31. arti. 2. conten-
dens esse unicum, talemq́ue esse electionis ad
gloriam propter merita conferendam, de quo
& Arti. 6. Id quod generaliter de toto ordine
divinæ providentiæ statuens Quæst. 27. refel-
lens & abominans respectus omnes ad creatu-
ras, ratione quorum divini actus ut distincti
ab Auctoribus proponuntur, pro quo ita scri-Illius pali-|nodia, &|exhortatio.
bit: Arti. 1. citatæ Quæst. 27. Quod ego præloquor,
præter morem, pœnitentia tactus. Peccavi enim
etiam ipse per plures lecturæ annos, vacua & inani
hujusmodi partitione, & signorum suggestione, ea-
que & me, & scholares meos implicui nonnihil cum
jactura temporis, & cum existimatione illegitima
de modo operandi divino. Sic ibi: qui & citato
Arti. 6. adducta sententia P. Suarez circa ele-
ctionem ad gloriam, & opposita P. Vasquez
distingui illas ait ex eo quòd diverso modo illa
consideretur, juxta modum procedendi in crea-
tis, unde per respectus rationis, ita subdit: Qui
tamen ordo rationis extrinsecus non est dignus ope-
rosa disputatione, utpotè nullius utilitatis aut mo-
menti existens pro legitimo conceptu objectivo rei,
de qua agitur, ut sæpè à me notatum est in simili,
& oportet ut notetur seriò ab omnibus nolentibus
terere tempus in Theologia penitus superficiali, ac
inani, ac pertinente præcisè ad directionem modi
loquendi præsertim ad populum.
684. Hæc ille, contra se habens commu-Communis|contra illum|sensus Theo-|logorum.
nem sensum & praxim Theologorum. Et in
speciali de electione loquendo, nisi priorita-
tem aliquam in Deo consideremus, nequit sta-
re ut affirmari possit quælibet ex prædictis sen-
tentijs. Non enim prima, quia non stat electio
ante prævisa merita, cùm prioritas non sit.
Neque altera propter eamdem rationem, quia
esse nequit posterioritas, ut dici possit, post
prævisa merita. Et quidem unico actu decretam
gloriam cum meritis affirmant P. Molina, &
P. Granadus adducti Sect. 12. Problem. 5. in
principio; sed illi ex alio fundamento, non verò
ex eo quòd in Deo signa prædicta repugnent.
Et cùm sint illa, conveniens sit etiam in ordi-
ne ad directionem modi loquendi, ex eo planè
evincitur convenienter in Scholis ad explica-
tionem divinorum adhiberi. Quod enim si
quis sit distinctionem omnem inter divinos
actus tollens, eam prioritatem, quæ per signa
explicatur etiam tollat, transeat. Sed cùm sint<-P>
@@0@
@@1@§. XXIII. Prædestinatio an actus unicus. 237
<-P>plurimi distinctionem agnoscentes non repug-
nantẽ divinis, meritò pro illis explicandis signa
adhiberi possunt, quod est consequens ad di-
stinctionem, si videlicet cum illa etiam priori-
tas asseratur. Sint enim nonnulli, qui distin-
ctionem admittentes prioritatem à quo re-
spuant. Sic enim P. Antonius Perez Disput. 1.
de Prædest. Quæst. 16. circa quod præsertim n.Prioritas in|divinis acti-|bus ut stare|possit.
172. & quomodocumque id stet, prædictos
respectus admittendos docet D. Thomas 1. p. q.
16. arti. 4. in Corpore, ubi sic concludit: Vnde,
cùm verum respiciat cognitionem, bonum autemSigna ra-|tionis juxta|D. Thomam
appetitum, prius erit verum quàm bonum secundùm
rationem. Sic ille, ubi de Deo agit. Et in re-
sponsione ad Secundum sic etiam scribit: Vnde
primò est ratio entis, secundò ratio veri, tertiò ra-
tio boni, licet bonum sit in rebus. Sic Doctor san-
ctus, ex quo habemus inter ipsos actus volun-
tatis suam etiam prioritatem posse admitti, in
quibus eadem est ratio, & in aliquibus appa-
ret major, ut in actibus misericordiæ & justi-
tiæ vindicativæ, amoris & odij, prædestinatio-
nis ac reprobationis.
685. Neque ex eo quòd gloria simul &In volitione|gloriæ &|meritorum|simul, ut|stare queat|gloriam esse|propter illa.
merita possint intendi, sequitur gloriam prop-
ter merita decerni, juxta sensum hujusmodi
controversiæ, quia illud Propter duplicem ha-
bere sensum potest, ut vel finem significet, vel
caussam, vel quasi caussam moraliter moven-
tem, ut remuneratio ipsi tribuatur, ut est no-
tissimum apud Theologos, & Philosophos mo-
rales; immò & Grammaticos. Nisi dicamus
in tali decernendi modo inveniri meritoriam
aliquomodo motionem. Cùm enim Deus per
scientiam mediam cognoscat hunc, cui gloriam
& merita decernit, bene operaturum in ordine
ad promerendam gloriam, dum decernit hujus-
modi operationem, eam pro motivo habet vir-
tuali quodam modo futuram: absque eo quòd
sub statu conditionato prævisa sit sufficiens,
ne in errorem Semipelagianorum aliquatenus
incidatur, sed quia virtuali quodammodo fu-
tura absolutè videatur. Quamvis non desit qui
meritis sub conditione prævisis vim movendi
tribuat: quia existimat illos de meritis tantùm
egisse, quæ manent sub statu conditionato,
non de illis, quæ cum futuris absolutè conjun-
guntur. Quod quidem à me aliàs rejectum;
cùm tamen quod hîc assero, valde diversum
sit, scilicet cùm Deus prævisis meritis sub con-
ditione illa simul cum gloria decernit, posse
non absurdè dici ob merita aliquomodo abso-
lutè futura illam præfinire. Hoc modo: Video
hunc à me gratia sub conditione præventum
operaturum benè, & gloriam meriturum, &
me illam ipsi collaturum. Sic ergo volo, sic
jubeo. Ubi non est velle propter conditionata
merita, sed totum illum progressum ad statum
absolutum transferre, & virtualem quamdam
illorum futuritionem indicari: si insuper dica-
mus specialem aliquam complacentiam Dei
erga hujusmodi translationem in absolutum
statum præcessisse.
686. Probat autem præfatus Auctor iden-Contra di-|stinctionem|actuum|argumenta
titatem omnium divinorum actuum Quæstione
illa 27. ex motivo unico, quod est divina boni-
tas: quod quidem infirmum est, nam illa potest<-P>@@
<-P>diversa ratione proponi & applicari, ac respe-
proposita|& soluta.
ctu etiam objecti materialis diversitas induci:
cùm aliàs stet etiam in objectis creatis suam
etiam esse motivam rationem posse, ut in me-
ritis facilè est dispicere. Deinde, ex perfectis-
sima comprehensione, qua Deus objecta om-
nia suæ dispositioni subjecta cognoscit. Ex ea
enim habetur non esse cur Deus unum decer-
nat, & dispositionem erga alia aliquomodo
suspendat. Ad quod dicendum Deum com-
prehendere omnia secundùm statum, quem
habent; cùm autem pro priori illo merita non
habeant absolutam futuritionem, sicuti neque
demerita, non posse circa illas haberi actus
illis correspondentes. Sed urget exemplo arti-
ficis, qui non prudenter operatur, si determi-
net seorsim de una parte sui operis, quin si-
mul circumspiciat omnes partes, earumq́ue
inter se, & cum una illa cohærentiam. Ut
si pictor determinet de magnitudine & loco
oculi, vel manus, quin simul determinat de
magnitudine, proportioneq́ue aliarum par-
tium. Pro quo D. Dionysius de cœlesti Hie-
rarchia Cap. 8. sic ait: Omnium est artifex, &
semper omnia componit, estque caussa indissolu-
bilis cohærentiæ & ordinis omnium, finesque prio-
rum cum sequentium principijs semper connectit,
& unam Vniversi conspirationem, concentumq́ue
pulcherrimè efficit. Sic divinus Antistes. Ad
quod quidem respondeo in primis artificem
etiamsi opus sua destinatione integrum com-
plectatur, multoties accidere ut circa ali-
qua non se determinet, sed in progressu id
præstet. Heri consultationi interfui circa
ædificium quoddam nostrum feliciter progre-
diens, circa tecti formam, an planum an con-
cameratum in media contignatione. Et in
pictore id etiam accidit multa in decursu me-
ditantem. Non ergo ex artifice creato vali-
dum sumitur argumentum. Si autem dicatur
Deum esse perfectissimum artificem, ut D.
Dionysius effatus, inde profectò incipien-
dum fuisset; quandoquidem aliud nihil ad
rem. Dico ergo illum de Theologicis præ-
cisionibus non locutum, sed id, quod fate-
mur omnes fide & ratione instructi, pro-
tulisse. Deinde adhibenda est solutio præ-
cedentis rationis, nonnihil ex nuper dictis
adjuncto: scilicet Deum ut summum arti-
ficem sua destinatione complecti omnia,
quæ pro illo statu præcisivo possunt dispo-
ni, ut sunt quæ nuper dicta; unde ex hu-
mano artifice simile quid accedit, non om-
nia pariter disponente, sublatis imperfectio-
nibus. Nonnulla alia omitto, quorum non
est operosa solutio. Neque deinceps cum Au-
ctore præfato circa prædestinationem con-
tendendum, qui brevem nobis pro illa ex-
hibuit tractationem, multas compendiaria il-
la de unitate actuum doctrina præcidens quæ-
stiones.
@@0@
@@1@238 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.
§. XXIV.
Circa electionem præcisam à medijs.
687. PRoblemate 1. & 4. diximus & proba-Modus di-|tendi pecu-|liaris P.|Izquierdi.
vimus secundùm præsentem provi-
dentiam repugnare, quia sic stare non posset ut
homines gloriam possent amittere, & absolu-
tè damnari, quandoquidem divinum decretum
frustrari omnino impossibile est; cùm tamen
damnari absolutè posse homines etiam præde-
stinatos omnino fatendum sit, ut ibidem osten-
sum. Sed insurgit P. Izquierdus Disputat. 41.
Quæst. 1. Proposit. 4. ubi multis probare inten-
dit, non obstante decreto posse prædicta stare,
eo quòd decretum intentivum ratione execu-
tivi fieri potest, ut non fuerit, eò quòd adhibe-
re potest omnino liberum, ad quod tantùm
tenetur ratione prioris; eo autem ipso quòd
liberum sit satisfacit efficaciæ decreti intenti-
vi, ex quo habetur, ut & liber maneat ad con-
ferendam gloriam, etiam suppositis meritis.
Ad decretũ ergo executivum spectat conferre
auxilium, quod Deus prævidet futurũ efficax,
& se liberè collaturum ei gloriam in recom-
pensationem meritorum. Quo casu collatio
gloriæ à libertate hominis dependebit, atque
etiam à libertate immediata Dei, quæ tantùm
erit principium remotum, tum gloriæ, tum
decreti executivi ejus, ob idq́ue nihil derogans
libertati decreti ejusdem, & collationis gloriæ.
Itaque cùm homini ratione decreti executivi
Dostları ilə paylaş: