illam, tingitq́ue non levi fuligine dicens fuisse
sententiam Calvini, cui eam tribuit Becanus
1. p. Cap. 16. q. 1. & ex eo Herice Disput. 33.
Cap. 3. Nimirum ista Calvinismi larva frequen-
ter ab his Auctoribus superponitur Thomista-
rum sententijs, ut horrorem & pavorem animis
audientium incutiant, ne ad eorum sententias
accedant. Sic ille, de quo & n. 19. immeritissi-
mò, & non sine gravi injuria Societatis Scrip-
toribus malignum illum deturpandi Thomi-
starum sententias, & eas horribiles reddendi
spiritum attribuens. Ubi quod citato nu. 19.
prudenter ab ipso dictum circa modum in dis-
putationibus tenendum oportuit prævidisse.
Scriptores Societatis non fuliginem, sed Iucem
multis Thomistarum sententijs attulerunt,<-P>
@@0@
@@1@§. XXXII. Notata circa Reprobationem. 251
<-P>dum D. Thomam luculenter multis in locis,
ipsis fatentibus Thomistis illustrarunt, unde
Magistrum ipsis clarioribus penetrabilem lumi-
nibus reddiderunt. Iuvat autem Auctorem
eumdem n. 21. iterùm loquentem audijsse, sic
enim ibi: Quomodo ergo stat hoc cum errore Cal-In quo ad-|mittat cum|Calvino|consensum.
vini, qui ponit decretum Dei reprobativum & præ-
destinativum non solùm ordine intentionis antece-
dens, merita & demerita ut motiva & caussas
sui (in quo cum ipso non est disputatio) sed etiam
in executione &c. Est ergo certum juxta ipsum
Magistrum à Calvino reprobationem ante re-
proborum desertionem fuisse assertam. Hoc
citati Patres ingenuè dictitant, quod & ab ipso
pronuntiatur Auctore. Addit Calvinum addi-
disse alia, in quibus manifesti errores. At hoc
Scriptores Societatis minimè Thomistis ad-
scribunt. Unde ergo illa injuriosa fuligo? Si
aliqua profectò est, eam ipsa sententia secum
afferet, non illi ingerent, qui juxta irrefraga-
bilem locuti veritatem. Et quidem intentio-
nem illam antecedentem demerita, non ut-
cumq; asseritur à pręfato Auctore & Thomi-
stis, quos pro eo laudat, sed addẽdo id ita à Deo
volitum ad ostensionem justitiæ suæ, justitię,
inquam non qualis in prædestinationis decre-
tis, sed vindicativæ, in quo prætereà est cum
Calvino consensus volente ex vi intentionis
dictæ damnari homines, ut ex Auctore ipso
constat n. 20. licet catholicam pergat diffe-
rentiam assignare. Sed certè difficile valdè est
tali decreto admisso affectum erga peccata in
Deo non admisceri defendere, unde & pericu-
lum subesse poterit ad damnabile aliquid de-
clinandi. Illud certissimum, posito decreto
tali nullum ex reprobatis neque in sensu com-
posito, neque in diviso, posse salvari. Et quale
illud effatum!
728. P. Aldrete suprà communem senten-Peculiaris|casus ex|P. Aldrete.
tiam Societatis amplexus, casum proponit Sect.
5. in quo reprobatio positiva possit procedere
ordine rationis permissionem peccati ex fine
ostendendæ justitiæ. Ait enim posse peccatum
finale videri ut absolutè futurum antequam
Deus decernat illud permittere, & priusquàm
præparet homini concursum indifferentem.
Nam per scientiam mediam prævidet quæ au-
xilia sint tribuenda huic homini, si creetur.
Cognoscit etiam hunc hominem creandum, si
Deus liberè circa existentiam complaceat, quia
videt decretum efficax creandi hominem ut
existens sub conditione prædictæ complacen-
centiæ de se inclinantis ad existentiam illius
decreti. Et tunc in aggregato ex scientia con-
ditionata & positione conditionis, quæ est illa
complacentia, prænoscit Deus absolutè homi-
nem illum creandum, & commissurum talia
peccata & damnandum: & adhuc non intel-
ligitur voluntas efficax creandi hominem, sed
ut extitura pro signo sequenti, & ita neque
voluntas permissiva peccati. Et cùm peccatum
prævideat, potest intendere Deus illius puni-
tionem. Sic ille, in adeò operoso cursu ne-Neque op-|portunus,|nec verus.
scio quanto cum fructu fatigatus, circa quem
id dici potest, quod circa casus alios, de qui-
bus n. 717. & 722. scilicet ex eo nihil haberi
contra sententiam nostram absolutè negantem<-P>@@
<-P>posse ante prævisionem absolutam peccati
damnationem decerni, quod plus est, quàm
posse pœnitentiam decerni. Si ergo sit casus,
in quo prævideri peccatum possit, & sic statui
damnatio, quid inde, cùm id absolutè contin-
gat in regulari providentia, ut homines stante
peccatorum finali prævisione damnentur? Sed
habet prætereà casus ille non parvam difficulta-
tem. Nam peccatum illud aut videtur absolutè
futurum, aut tantùm secundùm quid: Si hoc
ultimum, non videtur posse damnationem ab-
solutè decerni, sicut nequit ex prævisione con-
ditionata, cui damnatio tantùm secundùm
quid potest respondere, scilicet sub condi-
tione. Si autem primum, ergo compla-
centia libera non habet tantùm rationem pu-
ræ complacentiæ, sed absoluti decreti. Pa-
tet illatio. Quia res absolutè extra sta-
tum possibilitatis extrahi nequit nisi per ab-
solutum Dei decretum, quo omnipoten-
tia ad operationem applicetur, si decretum
ipsum potentia executiva non sit, ut volunt
multi.
729. Prætereà, Deus per scientiam me-Vrgetur|contra il-|lum.
diam prævidet quæ auxilia sint tribuenda ho-
mini huic, si creetur: Tunc sic. Ergo & cùm
prævidetur peccaturus, videntur etiam talia
auxilia, sine quibus stare indifferentia ad pec-
candum nequit. Illatio est evidens. Tunc ul-
tra. Ergo non prævidentur tantùm sub condi-
tione, sed absolutè. Id constat, quia auxilia sub
conditione nequeunt habere realem influxum
& caussalitatem in statum absolutum, quia
absolutè non sunt. Si ergo absolutè videntur
futura, ergo & absolutum Dei decretum circa
illa, ut est innegabile, juxta dicta. Et sic po-
sitio casus non procedit, & supponitur decre-
tum creandi hominem, quia erga tantùm præ-
visum & adhuc manentem sub conditione, ne-
queunt auxilia decerni. Deinde. Cùm Deus
prævidet ex complacentię positione habiturum
se decretum creandi hominem, aut prævidet
non habiturum tale decretum, si complacentia
desit, aut non habiturum. Si primum, ille mo-
dus procedendi videtur Deo indignus; velle
scilicet creationem per simplicem liberam
complacentiam, & statim per absolutam vo-
luntatem. Ad quid enim prior ille affectus,
cujus nulla videtur esse ratio, cùm Deus sem-
per rationabiliter operetur? Si secundum, unde
id cum fundamento dici potest? Nam cùm
complacentia illa libera sit, etiam ea non ex-
tante Deus procedere ad creationem potest, &
sic absolutum habere decretum circa illam.
Sin minùs circa omnium hominum creationes
complacentiæ sunt totidem statuendæ, quod
jam vidimus non posse convenienter admitti:
unde & positio casus evanescit. Tandem. Deus
scit posita conditione complacentiæ futurum,
quod prævidet. Cùm ergo ait; Volo ponere
conditionem, vult etiam & creationem & de-
cretum circa ipsam. Ergo decretum ipsum
pendet à tali complacentia, quandoquidem ex
vi illius ponitur. Atqui hoc impossibile est:
quia decretum sub conditione prævisum non
est cum tali dependentia cognitum, unde ne-
que in statu absoluto potest illam habere. Sic<-P>
@@0@
@@1@252 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.
<-P>rejicienda nonnulla alia, quæ veluti conse-
quentia ibidem proponuntur.
730. P. Izquierdus Disput. 44. Quæst. 2. nu.P. Izquierdi|modus di-|cendi non|admissus.
15. affirmat non esse impossibile Deo decre-
tum puniendi reprobum; non solùm pœna
damni, sed etiam sensus antecedens prævisio-
nem absolutam peccati. Et fore simile decreto
præfinitivo gloriæ ut coronæ, juxta dicta. In-
sistit autem suæ illi doctrinæ de prædefinitio-
ne pœnitentiæ, arbitratus pro eo sufficere vo-
luntatem permissionis peccatorum. Sed refel-
lendus ille, sicut §. 32. & rigidiùs quidem in
hoc placito. Nam prædefinire pœnitentiam in
bonum tandem cedit ejus, qui est illam habi-
turus: velle autem absolutè damnare non præ-
viso absolutè peccato, acerbissimum sanè pro-
nuntiatum est. Et quidem ille circa factum sic
arguit n. 10. Quartò probatur propositio ratione
ex prædictis oriunda. Quia nimirùm prævia & an-
tecedens voluntas damnandi reprobos minùs com-
mendat clementiam, benignitatem, benevolen-
tiamque Dei erga homines, quàm sacræ Scripturæ,
& Patres prædicant. Quod satis est ad eam negan-
dam defacto, esto poßibilis sit. Sic ille. Atqui
Scripturæ & Patres clementiam Dei inspecta
illius summa perfectione commendant: ergo
illorum asserta non solùm ad præsentem sta-
tum, sed ad quemcumque referenda. Qua ra-
tione idem Pater Propositione 3. statuit decre-
tum Dei infligendi innocenti cruciatus æter-
nos inferni impossibile esse Deo. Et quidem
minùs hoc videtur repugnare, quia in eo nul-
lum hominis peccatum, quod Deus permiserit,
admiscetur: ea enim illi esset consolatio, ex
pura Dei voluntate cruciari. Unde si optio da-
retur homini alterutrum eligendi, hoc potiùs
quàm illud sibi eligendum judicaret. In nostra
autem sententia major repugnantia est, cùm
decretum dictum affectum Dei erga peccatum
necessariò involvat, ut satis est in superioribus
demonstratum.
731. P. Bonæ-Spei Disput. 18. n. 11. singu-Singularis|modus di-|cendi P.|Bonæ-Spei.
larem, ut assolet, circa reprobationem modum
dicendi proponit: ait enim reprobationem ne-
gativam pro illo instanti præcisivo, pro sequen-
tibus instantibus non inferre infallibiliter re-
probationem positivam, aut positivè negati-
vam, quia plerique isto instanti præcisivè ne-
gativè reprobati, & in massa perditionis prop-
ter peccatum originale relicti, postmodùm in
tempore, licet simul ab æterno juxta dicta ab
ipso Disput. 17. n. 69. prædestinantur: neque
revera civitas cœlestis completur per prædesti-
natos ante prævisum eorum Baptismum, adul-
tam ætatem, & supernaturalia eorum merita:
sed partim per prædestinatos post prævisa me-
rita voluntatis, sufficientem gratiam superna-
turalem determinantis, quales fuerunt boni
Angeli qui in justitia originali steterũt: partim
per prędestinatos post prævisum eorum pręcisè
baptismum, quales sunt infantes, qui in justitia
baptismali ante adultam ætatem moriuntur:
partim per prędestinatos ad gloriā post prævisa
merita gratiæ per se efficacis, quales sunt adulti,
qui usque ad finem vitæ in bonis operibus per-
severant: ex his enim ut sic prædestinatis nu-
merus electorum completur: non verò in solis<-P>@@
<-P>ante prævisum Baptismum & merita prædesti-
natis. Sic ille circa reprobationem negativam;
circa positivam autem sententiam sequitur, in
quam asserit Theologos Societatis unanimiter
conspirasse. Sic n. 13. Id autem, pro quo se
citat citato nu. 69. illud est, creaturas esse ab
æterno secundùm quid, quatenus scilicet ali-
quo modo coexistunt Dei æternitati in suis
proprijs durationibus: nec Deum eas cognos-
cere antequàm fiant: prædestinationem ta-
men, & consequenter reprobationem negati-
vam esse ab æterno secundùm quod dicit in
recto, juxta doctrinam suam de actibus
Dei liberis, de qua dictum supra nu. 645. &
seqq.
732. Iuxta id ergo & modò refellendus,Efficaciter|improbatus.
& prætereà quia intelligi nequit quomodo
prædestinatio & reprobatio negativa ab æter-
no esse potuerint: pro illis enim unum instans
assignat, cùm tamen in tempore unum desig-
nari instans nequeat, in quo id peractum sit.
Ubi forsan dicet esse aliquod instans temporis
Deo notum, nostrum autem non esse nosse tem-
pora, vel momenta, quæ Pater posuit in sua pote-
state. Act. 1. Sed contra est, Quia cùm præde-
stinatio & reprobatio singulares personas con-
cernant, & universim loquendo una non pen-
deat ab alia quoad prædictum effectum, non
est fundamentum ullum cur ante existentiam
singularum, & circumstantias occurrentes de
illarum prædestinatione aut reprobatione aga-
tur, quandoquidem per temperarios actus sibi
succedentes potest negotium istud peragi. Et
quidem Deum res non cognoscere antequàm
fiant, quod ab Auctore asseritur, non potest
benè in Theologia audire, stante communi Do-
ctorum omnium sensu contra hujusmodi pro-
nuntiatum, & mysterij hujus profunditatem
admirantium, laborantiumq́ue pro illius decla-
ratione. Mirabilis facta est scientia tua ex me. Sic
Vates Rex Psal. 138. v. 6. Ubi mirabilis etiam
est præfati Scriptoris, & cum notationis notaPsal. 238.|v. 6.
adjecta responsio Disput. 10. n. 45. ubi ita scri-
bit: Notandum tamen, quòd scientiæ divinæ pro-
funditas in similibus non consistat, sed in eo, quòd
in omni genere suo sit comprehensiva: neque reve-
ra, si Deus æternus non esset, sed in futura ut futu-
ra, ut Angelus tenderet, illa certò ut futura cog-
nosceret &c. In quo quidem Auctor nimis à
vero videtur aberrare, cùm sit certissimum
Sanctos Patres ex eo mirabilem Dei scientiam
prædicare, quod ad futura se extendat cum an-
ticipata per æternitatem circa eadem, claritate.
Unde D. Augustinus ita scribit Lib. 15. de
Trinitate Cap. 7. Quis ergo hominum potest istamDei mirabi-|lis scientia|ex futuro-|rum cogni-|tione.
sapientiam, qua novit Deus omnia, ita ut nec ea,
quæ dicuntur præterita, ibi prætereant: nec ea,
quæ dicuntur futura, quasi desint expectantur ut
veniant: sed & præterita & futura cum præsenti-
bus sint cuncta præsentia, nec singula cogitentur, &
ab alijs ad alia cogitando transeatur, sed uno con-
spectu simul præstò sint universa, quis inquam ho-
minum comprehendit istam sapientiam &c. In hac
igitur difficultate & angustia licet exclamare ad
Deum Vivum: Mirificata est scientia tua ex me:
invaluit, & non potero ad eam. Sic Doctor
sanctus.
@@0@
@@1@§. XXXII. Notata circa Reprobationem. 253
733. Sed quid alios desideremus testes,Divinitatis|argumen-|tum.
cùm præclarissimum veritatis ipsius testimo-
nium habeamus Isaiæ 41. v. 23. Annuntiate quæ
ventura sunt in futurum, & sciemus quia dij estisIsaiæ 41.|v. 23.
vos. Unde Tertulliani illud in Apologetico
Cap. 20. Idoneum testimonium Divinitatis, veri-Tertullia-|nus.
tas divinationis. Et Libro de Anima Cap. 28.
Satis probans divinitatem operis ex divinatione vo-
cis. Ubi de Moyse loquitur. Neque ex eo Au-
ctor difficultatem evadit, quod de Angelo pro-
fert, quòd scilicet, si Deus æternus non esset,
sed in futura ut futura ut Angelus tenderet, illa
certò ut futura cognosceret: id enim propterea
additum ab ipso, quia scilicet scientia quoad
omne quod dicit in recto est æterna, sicut &
actus voluntatis. In primis enim id quod scien-
tiam in ratione scientiæ visionis constituit, &
actum voluntatis in gradu determinatæ virtu-
tis, nequit dici in obliquo tantùm pertinere,
quia est id, per quod formaliter constituitur in
esse talis: quia aliquid esse debet per quod for-
maliter & in recto in esse talis constituatur,
quia illud ut, & In quantum, & ut tale rationem
formalem dicit, Atqui nihil aliud esse potest,
nisi id, quod ab Auctore obliquum nuncupa-
tur; ergo non obliquum, sed rectum est. De-
inde. Quomodocumque explicetur, tale eva-
dit, ut ex eo quòd non adsit, dicatur Deus non
cognoscere quod futurum est: ergo ut tale ab
æterno non fuit, & ita sine addito dicendum
non fuisse: aliàs immeritò asseritur non cog-
nosci à Deo antequàm sit: nam cognitio fuit
ab æterno, ergo nequit dici non fuisse cogni-
tum antequàm sit, cùm æternitas tempora-
riam omnem præcedat durationem.
734. Et quidem Scriptura sacra ita clamat:
Deus æterne, qui absconditorum es cognitor: quiDan. 13.|v. 62.
nosti omnia antequàm fiant. Daniel. 13. v. 62.
Domino enim Deo antequàm crearentur omnia suntEccli 23.|v. 29.
agnita. Eccli. 23. v. 29. Quibus ex diametro
opponuntur isthæc: Qui non nosti omnia an-
tequàm fiant. Deo antequàm crearentur non
sunt omnia agnita. Et tamen illa admittenda
esse constat juxta perspicuam præfati Auctoris
assertionem. Quid ergo dicemus ad hæc? Ego
certè non video, neque hucusque viderunt, qui
Videntium in sacra Ecclesię schola titulo insi-
gniti, Chorus inquam Theologorũ, extra quem<-P>@@
<-P>saltasse, non sine lapsus periculo esse potest.
Fateor modum dicendi prædictum ex ea parte
opportunum videri posse; juxta quem ex reli-
ctis aliquos assumi posteà affirmat, ad remo-
vendam apparentiam illam non sinceræ in Deo
voluntatis erga omnium salutem, etiamsi præ-
destinatio post prævisionem orignalis peccati
statuatur. Sed quidem ad hujusmodi positio-
nem non est opus successiva illa temporalium
actuum multiplicatione, quandoquidem sine
illa potest à Deo in æternitate disponi: ad eum
modum, quo asserunt aliqui fuisse aliquos
prædestinatos, id extendendo ad numerum
competentem, quo cœlestis posset civitas ad-
impleri: quæ cùm sit amplissima, capere plu-
res potest, juxta illud de Evangelico convivio
Lucæ 14. v. 22. Domine, factum est ut impera-Lucæ 14.|v. 22.
sti, & adhuc locus est. Sed standum dictis: nam
& in prædicto modo non succurrit ratio,Peculiaris|alia impug-|natio.
qua possit penitus eorum derelictio, qui reipsa
sunt reprobati, Dei benignitati non incon-
grua reputari; cùm ex derelictis major multò
numerus condemnetur. Et quidem pro dere-
lictis in primo illo signo, & posteà prædesti-
natis, inquirere possumus, an eorum quidem
majorem sint gratiam & gloriam habituri, ali-
quibus præelectis, vel non? Si primum dicatur,
id videtur contra excellentiam singularis ele-
ctionis, & cōsequenter dilectionis: magis enim
dilectis major debet bonorum elargitio respō-
dere: unde sic dilectus, & in gratia & gloria
major, plus deberet derelictionem suam, quàm
alius singulariter electus electionem suam æsti-
mare. Si autem secundum, id quidem sine in-
convenienti non videtur stare posse: ut scilicet
Deus singulari cura contenderit illam gratiæ
& gloriæ, & consequenter meritorum impari-
tatem: quòd scilicet nullus esset inter eos
Martyr, nullius prolixioris ætatis, & heroicis
operibus commendatus: cùm tamen in singu-
lariter electis fatendum sit non omnes heroica
insignes sanctitate. Quæ quidem licet à Deo
de absoluta fieri potentia possint, juxta expe-
rientiam tamen divinæ providentiæ, & mo-
dum de illa sentiendi apud Doctores sa-
cros, nullus est qui de facto audeat affirma-
re. Et pro recognitione Tomi primi hæc sa-
tis.
@@0@
@@1@254
RECOGNITIO
TOMI SECVNDI
PROBLEMATVM
THEOLOGICORVM.
Totus ille post Marianum Præludium circa SSS. versatur Trinitatem, de qua
erunt semper, quæ dicentur, pauca, præ argumenti incomparabili Majestate, unde
quæ & à nobis addenda, paucißima, cùm non vacet ultra dicta fusiorem instituere
tractationem. Et errata quidem typographica Elenchus in calce adpositus indicabit,
unde Recognitio stylo pariformi procedet, pro quo sit
§. I.
Circa immunitatem Virginis à debito con-
trahendi origineam labem. Pro stabi-
litis in Præludio splendido &
votivo.
735. ADductis in eo fautricis sen-Auctores|faventes re-|motioni de-|biti in Vir-|gine.
tentiæ Patronis addendi
qui postea visi. Illustrissi-
mus & eruditissimus Fran-
ciscus Guerra de MajestateIllustriss.|Guerra.
gratiarum Virginis pag. 346. Ubi Cardinalis de
Lugo sententiam amplexus. Guilielmus He-
rincx Tomo 2. Tractatu 2. Disput. 6. n. 56. &Guiliel.|Herincx.
57. ubi ita scribit: Opposium nihilominùs tenent
multi Recentiores post nostrum Cornelium Mussum,
virum tam spectatæ in Tridentino auctoritatis, ut
teste Possevino in Apparatu sacro, ei à toto Conci-
Dostları ilə paylaş: |