Avctarii indici tomus quartus



Yüklə 19,02 Mb.
səhifə92/180
tarix30.07.2018
ölçüsü19,02 Mb.
#63903
1   ...   88   89   90   91   92   93   94   95   ...   180

proprietas naturæ substantialis: ergo sicut alia

attributa erit posterior. 2. quia attributa licet

perfectissima per se non subsistunt. 3. quia se-

queretur omnia Deo post ipsam advenientia,

esse accidentia, in hoc etenim ratio accidentis

sita est, ut adveniat substantiæ completæ per

subsistentiam. Tādem sequeretur naturam non

posse reddi subsistentem per subsistentias rela-

tivas, quia est ultimò terminata, quod est pro-

prium subsistentiæ, sicut linea nequit termi-

nari denuo, nisi terminus in ea rationem amit-

tat termini.

  Resp. negando Assumptum. Ad probatio-Exacta|responsio.

nem dico subsistentiam in Deo non esse pas-

sionem seu proprietatem, quia est essentiale

complementum existentiæ, licet cum aliquali

distinctione, juxta dicta in Problemate. Circa

quod Mag. Joannes à S. Thoma ita discurrit,

ut priorem illam statuat aliquomodo quàm sit

esse Dei, quod est quidem difficile; sed quia

spectat ad excellentiam subsistentiæ declaran-

dam, nolo in ejus placiti impugnationibus

immorari. Ad 2. attributa habere suas specia-

les subsistentias probat ratio adducta n. 339.

Si autem dicamus non habere, quid mirum,

cùm possint subsistentia naturæ subsistere. Ad

3. negatur esse accedentia, quia eadem sunt

cum Deo realitas. Ad 4. quod de terminatio-

ne dicitur discussum n. 267. & 331. Nunc addi

potest terminatum sub una ratione posse sub

alia terminari: ita enim natura divina termi-

nata subsistentia Patris potest duabus alijs di-

versæ rationis terminari, & de linea dictum

præfato n. 267. & hucusque P. Quiros, cujus

quàm sint infirma fundamenta, satis est dilu-

cidè & solidè demonstratum.

  762. P. Bonæ-Spei Disput. 2. Dub. 2. ni-P. Bonæ-|Spei ut ad-|versetur,|non urgens.

hil adducit, cui non possit ex dictis plenissimè

responderi. Unum illud ex Edicto Iustiniani ad



Ioannem 2. quod habetur volumine 2. Concil. Col.

9. ab ipso adductũ aliquomodo videtur obstare,

sic enim ibi: Quoniam non est idem natura &Edictum|Iustiniani,|propositum|& explica-|tum.

subsistentia: omnes enim SS. Patres consonanter

nos docent aliud esse naturam, sive substantiam,

aut formam, aliud subsistentiam sive personam: &

naturam quidem vel substantiam & formam, hoc

quod est commune, significare, subsistentiam au-

tem, sive personam, hoc quod est speciale. Sic ibi.

Ad quod dicendum in primis de auctoritate

Edicti hujusmodi non curandum, juxta dicta

Sect. 28. num. 1069. Deinde subsistentiam ibi

idem esse ac hypostasim, Græcè enim hyposta-

sis idem est ac subsistentia, & hypostasis juxta

receptissimam usurpationem idem est ac per-

sona, unde Imperator particula sive usus indi-

cans communem significationem. Vide suprà



num. 316. Quæ quidem explicatio nequit ad-

hiberi auctoritatibus Patrum, de quibus nu.

333. inter quas illa est, quam citatus Scrip-

tor adducit ex suo Cyrillo Alexandrino n. 64,<-P>

@@0@

@@1@264 Recognitio Tomi II. Problem. Theolog.



<-P>sic locuto: Quid est Deus? Essentia cujus nullusD. Cyrilli|Alexandri-|ni auctori-|tas manife-|sta. Quem|Vide circa|non ex sub-|sistentia pro|hypostasi|Tomo 2.|in Libro ad|Evopitium|Anathe-|matismo. 2

est auctor, cui prorsus nihil inest. Quid est essen-

tia? Res, quæ per se est, neque alio indiget ad hoc

ut ipsa subsistat. Sic Doctor sanctus. Quod ita

explicat doctus Pater uno contextu pergens:



Sed ex infinitate sua, qua omnem subsistentiam,

seu personalitatem sibi identificabilem identificari

postulat. Sic ille: juxta cujus explicationem

idem est non indigere, ac postulare. Qui est

profectò modus explicandi mirabilis; cùm po-

stulare potiùs indigentiam innuat, quàm ta-

men non indigere apertè removeat. Erga

quem hæc satis, si tantùm addamus P. Beca-

num ab eo perperàm citatum, Nobis equidem

contrarium, ut in Problemate dictum, & apud

alios citatum oculo & calamo currente muta-

tum. Omitto alios & alia, non solùm brevita-

tis studio, quam Recognitiones exigunt, sed

quia ijs opus non esse arbitror, & tædet in

hunc aut illum incidere, qui licet eruditi, ti-

mere tamen possent, ne ipsis adaptaretur illud

ex noto auctore, habere loquentiæ multum

&c.



§. IV.

An mysterium SS. Trinitatis poßit per nega-

tiones explicari.



763. CUm rationem personæ in negatio-P. Bonæ-|Spei singu-|laria fig-|menta.

ne positam docuerit Scotus de crea-

tis locutus, inde P. Bonæ-Spei occasionem

arripuit ad discutiendum an in divinis id locum

habere possit. Et cùm relationes & origines in

idem reipsa concurrant, ad illas etiam discussio

pertinet, & ita ad totum mysterium conse-

quenter Trinitatis. Et supponit ille Disput. 2.



nu. 1. omnes Theologos supponere esse reales:

sed an ly Reales sumatur prout opponitur ne-

gationibus, quibus Scotistæ docent Personas

creatas ante intellectum constitui, non solùm

prout Personalitatibus, quæ sint rationis for-

malitates tantùm, ab alijs examinatum se non

vidisse testatur: & ut examinet, quasdam pro-

ponit theses, quas apprehensiones vocat, quia

apprehendentium non est mendacium. Et sunt

illæ septem, quarum specimen prima exhibet

sic se habens:

  Apprehendo 1. Generationem & spiratio-Duo specia-|liter propo-|nuntur.

nem in Divinis esse personales, sive Persona-

rum ut talium, non verò naturales, sive natu-

ræ ut talis, aut naturarum ut talium: ac proin-

de generationem & spirationem in Divinis

tamquàm actiones positivas accipi non debe-

re, prout naturarum ut talium generationes in

creatis accipi solent, sed tamquàm actiones

negativas, sive tamquàm negationes naturam

in esse naturæ completam terminantes, quæ,

altero posito, seipsis sint, prout creatarum per-

sonarum ut talium generationes à Scotistis in-

telligi debent. Si tamen velis generationem

& spirationem objectivè realiter esse actiones

positivas, dic generationem in Divinis esse na-

turam divinam ut Filij, & spirationem esse

naturam divinam ut Spiritus sancti, juxta di-

cenda in speculatione 5. in qua ait Filium na-<-P>@@

<-P>turæ humanæ uniri; non quòd unio hyposta-

tica ad negationem Filij constitutivam ordi-

netur: sed quòd natura divina ut Personæ

Filij generatio, sive etiam quatenus subest

negationi Filium constituenti, naturæ huma-

næ uniatur, non verò ut Patris aut Spiritus

sancti natura: quomodo passim dicitur natu-

ram divinam quatenus objectivè eamdem cum

Filiatione generari, & similiter spirari, non

verò ut naturam: item intellectum quatenus

Patris generare, non vero quatenus Filij aut

secundùm se. Sic cùm habeat Apprehensio 5.

videtur in citatione erratum, licet non penitus,

quia illud de generatione & spiratione positiva

ad 4. spectat, ibi enim ait, quòd si velis Filium

à Patre actione positiva generari, (& idem est

de spiratione) dicas Filium per hoc à Patre ge-

nerari, quod ad præsentiam intellectus divini

quatenus sub innascibilitate, essentialiter sit na-

tura divina, quatenus sub inspirabilitate spirati-

va nascibili: Spiritum sanctũ autem à Patre &

Filio spirari, per hoc, quòd ad præsentiam vo-

luntatis divinæ quatenus simul sub innascibi-

litate Patris, & inspirabilitate spirativa nasci-

bili Filij, essentialiter sit natura divina sub in-

spirativitate ingenerativa spirabili. Sic præfa-

tus Scriptor; & ad prædicta revocantur om-

nia, quæ ad negationum positionem spectant.

In 2. enim vix est aliquid peculiaris conside-

rationis. In 3. arguit ex eo quòd Personæ

divinæ juxta Concilium Lateranense sunt una

res. in 6. auctoritates congerit, ex quibus se-

qui contendit mysterium Trinitatis melius ne-

gationibus explicari, quia illis ægrè admo-

dùm satisfieri potest, nisi negationum posi-

tione.


  764. Quibus non obstantibus contrariumDe mente|Auctoris,|& explosa|figmenta.

statuit propter auctoritatem omnium Schola-

sticorum: qui super speculationibus dictis nul-

lum examen instituerunt, donec plenior de il-

larum probabilitate aut improbabilitate infor-

matio superveniat. Probat. Tum quia temera-

rium videtur in re tanti momenti privatas spe-

culationes sequi: tum etiam quia speculatio-

nes dictę obscuritatem mysterij SS. Trinitatis,

quam omnes profitentur profundissimam, eva-

cuare videntur. Nullam ergo rationem nisi

præfatas ab extrinseco petitas videtur agnos-

cere; unde illius in præfata figmenta propen-

sionem non obscurè manifestat. Cùm tamen

ut personalitates & origines positivæ esse de-

beant, multa & solidissima succurant funda-

menta. Et in primis ut fatetur ipse citato n. 1.

Omnes Theologi supponunt proximum esse

fidei relationes esse reales. Tunc ultra. Iuxta

ipsum omnes etiam Theologi ita illud Reales

intelligunt, ut pariter esse positivas affirment,

sic realitatem intelligendo. Ergo de primo ad

ultimum, juxta omnes Theologos proximum

est fidei esse positivas: ergo non tantùm teme-

rarium erit id inficiari negationibus substitu-

tis. Quòd si ita res habet, absurdissimum est

sperare accedente pleniore informatione erro-

rem in fide manifestum ad probabilitatis sta-

tum revocandum, vel solùm declarandum im-

probabile, quod gravioribus debet censuris

prænotari. Immò occasione hujusmodi fig-<-P>

@@0@

@@1@§. IV. Trinitas an negationibus constet. 265

<-P>mentorum indubitatum mihi est zelum Theo-

logorum exarsurum, ut illa penitus obruantur.

Et modus quidem explicandi adeò est confu-

sus, & termini adeò insoliti, ut non tam expli-

catio, quàm implicatio videatur.

  765. Ideò ille sibi objicit, quod & fortè abObjectio sine|satis factio-|ne.

alijs objectum nu. 24. apprehensiones dictas

mysterium SS. Trinitatis destruere summè

unum: sic enim tantùm erit una res sub tribus

negationibus à se, & inter se realiter distinctis,

in quo parvum est mysterium, quale in creatis

potest occurrere in homine cæco, surdo, &

muto. Item. Innascibilitas generativa Patris:

Inspirabilitas genita spirativa Filij, & inspira-

tivitas ingenerativa spirabilis Spiritus sancti,

videtur includere affirmationem & negatio-

nem inintelligibilem: quasi verò de puris ne-

gationibus affirmari possit producere & produ-

ci per intellectum, non per voluntatem, & è

contra. Ad quæ quidem conatur ille responde-

re, sed nihil præter repetitionem illam inintel-

ligibilium terminorum, subdens hac ratione

meliùs salvari axioma illud de ijs, quæ sunt

eadem uni tertio, & prædicta Romanæ Eccle-

się judicio subjiciẽs, quod favorabile significat

se sperare, sicut & Doctorum, circa quod jam

dictum, potiùs scilicet desperandum. Quòd

autem futurus sit aliquis, qui apprehensiones

dictas in judicia convertat, non erit mirum,

quia & genio ac ingenio similes nasci rarum

non est, & facile est inventis addere: quod

periculum in modo isto extat proponendi no-

vitates, quæ minimè ad ampliorem Dei glo-

riam spectant, ut id accidat, quod de Eras-

mo & Luthero dictum, scilicet, quod ubi ille

innuit, iste irruit, & ideò oporteret hujusmodi

periculum præcaveri, quod minimè Auctori

poterit displicere, judicio improbabilitatis,

sicut & probabilitatis, ut jam vidimus, Catho-

lica ingenuitate subjecto.

  766. Addit uti ad veram assertionem deDuo alia|ejusdem|Scriptoris|asserta.

realitate conforme, Personalitates secundùm

esse In esse unum, sicut & Deum ratione illa-

rum, trinum verò secundùm esse Ad. Sic n. 28.

pro quo citat Concilium Toletanum 11. nu.



præced. adductum in Confeßione fidei Cap. 1. Sic

statuens: Hoc solo numerum significant, quòd ad



invicem sunt: & in hoc numero carent, quod in se

sunt. Sic Concilium. Asserit tandem n. 3. quòd

relationes secundùm esse Ad formaliter nihil

addant. Et objicienti P. Vekeno Disput. 33.

Cap. 1. n. 5. nihil posse constituere realiter nisi

sit reale, & ita relationes, quæ ut tales consti-

tuunt Personas, & secundùm fidem reales

sunt, etiam secundùm Ad debere esse tales. Re-

spondet nu. 33. debere esse reale objectivè &

à parte rei, non formaliter ex parte actus præ-

scindentis. Neque fidem plus docere, quia quod

ad additionem attinet secundùm aliquid tale

nondum examinatum, juxta dicta ab ipso Spe-

culatione 2. Ex quo apparet id, quod per mo-Quid circa|illa.

dum apprehensionis ab eodem propositum: ap-

prehensionem transgredi, quandoquidem ad

objectorum solutionem ea se doctrina tuetur.

Iam quod attinet ad unitatem relationum in

ratione In, eatenus est verum quatenus radi-De esse In|in relatione.

cantur in natura, & cum ea identificantur, &<-P>@@

<-P>ita sunt idem in uno tertio, cùm tamen sint

unum inter se, in quo est mysterij profundi-

tas. Quo non obstante, quia in relationibus di-

vinis admittendus est proprius, integer, & ad-

æquatus conceptus relationis, in illis pariter

suum etiam In debet agnosci, quia relatio de-

bet inesse naturæ modo perfectissimo, scilicet

per identitatem cum distinctione virtuali, si di-

cas tale In esse de conceptu relationis, & ita

dicere Ad. Objectio est communis juxta sen-

tentiam distinguentem realiter in creatis rela-

tionem à fundamento. Et dicendum illud in

creatis dicere Ad transcendentale ad subjectum,

sicut cætera accidentia, & implicitè ad termi-

num, quia inest ut tribuat effectum formalem

subjecto respiciendi terminum. Ad quem mo-

dum philosophari in divinis possumus: ut sci-

licet respectus ad naturam, cui relationes in-

sunt, habeatur, & sit ille de ratione intrinseca

relationis, licèt non ita expressè importetur,

cùm sit quasi genericus omnibus intrinsecis

perfectionibus. Quòd autem ratio Ad realis sit,

negari nequit, pro quo in Problemate 1. Sect.

20. §. 2. & quidem P. Bonæ-Spei ratione du-

ctus, & quasi sui immemor Dubio sequenti

citatæ Disput. 2. divinas relationes ait dicere

perfectionem secundùm esse Ad. Sic Resolut. 2.

Sed pro perfectione sit




§. V.

Circa perfectionem divinarum Relatio-

num.



767. SEctione 20. Problem. 1. pro relationumCirca tri-|nam perfe-|ctionem|arguit.|P. Quiros.

perfectione certatum & Problem. 2.

tres esse statutum, contra quam fundatissimam

positionem insurgit P. Quiros Disput. 43. Sect.

3. & 4. Et probat

  Primò, quia si relatio diceret perfectionem,1. ex multi-|plicatione|attributo-|rum.

etiam esset immensa & æterna ratione sui, &

ita etiam spiritus, substantia, immortalis, in-

creata, quod est contra doctrinam Ecclesiæ in

Symbolo D. Athanasij, in quo unus æternus,

unus immensus, unus increatus dicitur Deus

&c. Ad quod quidem benè respondet P. Bo-Negatur|illatio.

næ-Spei Disput. 2. n. 40. ex admissa perfectio-

ne solùm inferri transcendentales rationes esse

multiplicandas. Sed de illatione plura à Nobis

dicta Problem. 4. Negandum ergo Assumptum,

quod non probatum.

  768. Secundò. Quia Pater esset perfectior2. Ex eo|quòd Pater|esset perfe-|ctior ob|duas rela-|tiones.

Spiritu, includit enim duas relationes Paterni-

tatis & Spiratoris. Nec dici potest esse tantùm

extensivè perfectiorem, quia perfectiones sunt

una realitas, & ita magis ad intensionem spe-

ctat formalis duplicitas, quàm ad extensionem.

Præterquàm quòd Pater habet simpliciter

duplo plures perfectiones quàm Spiritus: quo

quid inæqualius? Respondetur negando As-

sumptum, de quo Problem. 1. §. 3. ubi æqua-

litas intensiva valoris convenienter explicata.

  769. Tertiò. Quia sic tollitur fundamen-3. Ex fati-|liori proba-|tione circa|Dei unicita-|tem.

tum probandi repugnantiam plurium Deo-

rum: hæc enim tota est quia implicant duo<-P>


@@0@

@@1@266 Recognitio Tomi II. Problem. Theolog.



<-P>infiniti distincti, eo quòd unus non foret in-

sinitus: cujus unica ratio in eo consistit, quòd

unus careret perfectione alterius. Siquidem re-

sponderi potest intensivè & æquivalenter unũ

Deũ habere perfectionem alterius: nec caritu-

rũ perfectione simpliciter simplici, quia licet sit

melius esse Deũ quàm non esse Deum, sicut est

melius esse personam, quàm non esse personam:

at non est melius esse talem, v. g. Filium, sic

neque esse talem Deum. Respondeo argumen-Exacta|dilusio.

tum hoc parvi esse momenti; nam stante plu-

ralitate, nullus esset Deus, quia Deum esse

unum meliùs absolutè est, quod rationibus

naturalibus & moralibus demonstratur. Si au-

tem deveniatur ad Personas, & inde Gentilis

velit pluralitatem defendere, occurratq́ue P.

Quiros cum sua sententia, majus in ea offen-

diculum apparebit: quandoquidem Personali-

tates perfectionem dicere censet, sed non esse

tres perfectiones, ut Disput. 44. probat. Id quod

valde difficile creditu est etiam doctissimis

Scriptoribus: quid ergo illis, qui circa Deita-

tis cognitionem caligant? Erit ergo faciliùs

explicare, quomodò in una natura tres modi

esse queant, ratione quorum nulla in Deo se-

quatur inæqualitas, quàm persuadere velle ra-

tiones Personas constituentes perfectionem

non importare, aut cùm quælibet sit perfectio,

non esse tres.

  770. Quartò arguit longissimo argumentoEx ratione|modi diffe-|rentialis.



Sect. 4. ex eo confecto quòd relationes sint

modi differentiales, non includentes rationem

entis, sicut non includunt differentiæ aliæ,

juxta ipsum enim ens non transcendit ultimas

differentias. Divina autem essentia cùm sit

realiter communis ad eum modum se habet,

quo ratio entis respectu Personarum: Atqui

quod non est formaliter ens, non potest dicere

perfectionem: Ergo &c. Licet autem non

addant rationem entis, possunt numerum con-

stituere, ob realem identificationem cum illo.

Infirmum profectò fundamentum pro stabi-

lienda adeò fortiter assumpta positione. Tran-

scendentiam enim communissima & probabi-

lissima sententia affirmat: negato ergo As-

sumpto corruit argumentum. Deinde si quid-

quam ratio illa valeret, sequeretur tres relatio-

nes non esse unam perfectionem, quod Auctor,

ut vidimus, ex professo probat. Prætereà fieret

ex eo neque divinam essentiam ut talem dice-

re perfectionem, quia ejus constitutivum est

modus differentialis entis. Ex quo & sequitur

nihil posse secundùm proprium conceptum

esse perfectum, quod constat quàm sit à veri-

tate alienum, ut sic verissimum comprobetur

frequens illud in Scholis effatum: Argumentum



quod multùm probat, nihil probat. Ut demus au-

tem rationes differentiales non exprimere ra-

tionem entis, dici potest perfectionem secum

adducere, quia sunt radicatæ in ente, & illo

nobiliores, utpotè actus metaphysici: unde ens

illis tribuit totam perfectionem suam. Et hæc

circa P. Quiros.

  771. P. Herincx Disput. 1. Quæst. 6. quam-P. Herincx|tres perfe-|ctiones ad-|mittit.

vis ex Scoti Schola asserit relationes dicere

perfectionem, & esse plures, quot scilicet sunt

illæ, affirmatq́ue id esse juxta mentem Scoti.<-P>@@

<-P>Concludit tamen non importare perfectionem

infinitam, sed abstrahentem à perfectione sim-

pliciter, & secundùm quid. Sic n. 48. post-

quàm alijs conclusionibus id, quod præmisi-

mus, comprobarat. Et de perfectione simplici-

ter simplici probatione præmissa, sic posterio-

rem partem assertionis conatur ostendere, af-Vt neget|perfectio-|nem infini-|tam.

firmans valde probabiliter id negare P. Suarez



Lib. 3. de Trinit. Cap. 10. & alij, & ex Scoti-

stis Poncium d. 9. n. 3. quia alioqui una Perso-

na haberet perfectionem aliquam infinitam,

quam non habet altera formaliter, nec emi-

nenter. Et quia sequeretur nullam personā esse

ens simpliciter infinitum, utpotè quod carere

nequit aliqua perfectione simpliciter aut infi-

nita formaliter: & etiam quòd personæ simul

sint quid majus & perfectius simpliciter quàm

singulæ, & item quod Pater & Filius sint per-

fectiores simpliciter Spiritu sancto ob superad-


Yüklə 19,02 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   88   89   90   91   92   93   94   95   ...   180




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin