ditam spirationem activam. Sic ille arguit, sedInfirmis|fundamen-|tis.
quàm parùm momenti habeant rationes præ-
fatæ, jam vidimus. Unde ipse statim responsio-
nem adhibet in eorum gratiam, qui volunt
contrariam sententiam amplecti, dicens suffi-
cere ad singularum Personarum infinitatem
simpliciter, ut quælibet contineat omnem per-
fectionem simpliciter simplicem, hanc enim
intelligit nomine perfectionis simpliciter. Et
quia talis non est spiratio activa juncta alijs,
eo quòd non sit melior ipsa quàm non ipsa, ideò
ratione illarum non est majus aut melius. Quæ
quidem verissima sunt, sed difficultatem, si qua
est, suo cum robore relinquentia, unde ad di-
cta à Nobis penitus recurrendum.
772. Id autem quod de perfectione abstra-Vt statuat|perfectio-|nem nec si-|nitam nec|infinitam.
hente à perfectione simpliciter & secundùm
quid, videri posset facile, quatenus nomine
perfectionis simpliciter intelligit Auctor per-
fectionem simpliciter simplicem: & probabi-
lissimè dici possit relationes tales non esse, sed
non proptereà secundùm quid, cùm esse queant
perfectiones simplices. Ex responsione autem,
quam adhibet objicienti inter finitum & infi-
nitum non dari medium, aliqua insurgit diffi-
cultas, ait enim n. 50. quòd licet non detur
medium inter finitum & infinitum à parte rei:
potest tamen dari medium, quod sit neutrum
formaliter, seu secundùm proprium conceptum
objectivum abstrahens ab utroque. Sicut licet
inter animal & non animal non datur medium
à parte rei: substantia tamen ut sic, & diffe-
rentiæ laterales, nec sunt formaliter animal,
nec formaliter non animal, sed eatenus abstra-
hunt ab utroque. Quæ responsio implicatius
aliquid innuit in conclusione contentum; vi-
detur siquidem perfectionẽ, quæ non sit simpli-
citer simplex, aut secundùm quid nullā agnos-
cere: & relationes reipsa esse tales: seu per iden-
titatem & materialiter; sed secundùm propriũ
conceptum tantùm habere rationem perfectio-
nis, abstrahentem modo dicto, ut ille loquitur:
at non benè, quia ut arguit ipse nu 45. divina
Persona ut sic est quid perfectum: ergo personalitasRedargui-|tur ex sud|doctrina.
aliqua perfectio. Atqui Personalitati divinæ re-
pugnat ratio perfectionis secundùm quid, ut
est manifestum: ergo non est quid abstractum
ut ab Auctore asseritur. Quòd si non abstra-<-P>
@@0@
@@1@§. V. Circa Relationum perfectionem. 267
<-P>ctum: ergo speciale. Cumq́ue perfectio simpli-
citer simplex esse nequeat, erit perfectio pura
& simplex. Arguit insuper ibidem, quia incre-
dibile apparet mysterium Trinitatis ut sic nullam
ponere perfectionem in Deo. Immò videtur hoc ip-
sum fore magnam imperfectionem in divina perso-
nalitate, quod ipsa ut talis nullam perfectionem ha-
beat. Tunc sic. Ergo mysterium Trinitatis ut
sic non est quid abstractum modo dicto. Pa-
tet, quia ut sic est mysterium Trinitatis: ergo
repugnat ipsi perfectio secundùm quid, sicut
dicitur repugnare imperfectio, & ita perfectio
non est conceptus abstractus, ex quo & præ-
fata habetur illatio, esse scilicet puram & sim-
plicem perfectionem. Et hæc circa Auctorem
præfatum.
773. Mag. Joannes à S. Thoma Disput 13.Mag. à S.|Thoma ut|statuat per-|fectionem|unam.
Arti. 3. n. 8. ut D. Thomæ menti conformius
affirmat relationes secundùm se, & in linea
formali relationis perfectionem dicere, sed non
explicare illam per ordinem ad terminum, sed
per ordinem ad subjectum & fundamentum.
Et consequenter non multiplicari istas perfe-
ctiones in tribus relationibus seu personis, quia
non multiplicatur fundamentum, sed eadem
perfectione etiam ut est relativa gaudere. Pro
quo cùm fusè & doctè discurrat, ad id tota
revocatur doctrina, quod alij breviùs dicunt,
relationes scilicet dicere perfectionem secun-
dùm esse In, & ita unicam, quod ex eo probat
ille, quia relationes existunt per existentiam
naturæ, quod est habere esse ratione illius: &
cùm esse sit unum, consequenter & perfectio.
Pro quo multa congerit ex D. Thoma, quæ
maxima ex parte Nobis favent, & quæ non
talia apparent, possunt favorabiliter explicari.
Ex eo autem quod ait relationes non explicare
perfectionem, licet illam dicant, per ordinem
ad terminum, quia illum non perficiunt, sed
in ordine ad subjectum & fundamentum, im-
pugnandus venit ex ijs, quæ à Nobis dicta cir-
ca esse In n. 766. Esse etiam concedendas tresImpugna-|tur.
existentias probavimus Sect. 19. Problem. 5.
cum multis, gravissimisque Scriptoribus. Et
quidem relationes dicere perfectionem secun-
dùm quod considerantur in linea formali rela-
tionis, & quòd illam non dicant secundùm esse
Ad, videtur se implicare; nam secundùm esse
Ad constituuntur in linea formali relationis,
unde Aristoteles prædicamentum relationis
vocat prædicamentum Ad aliquid. Ecce Ad:
cùm tamen In commune multis alijs sit, ut
superiùs dicebamus. Est autem satis debile, ex
eo quod Ad non dicat perfectionem termini,
non posse importare perfectionem fundamen-
ti, quod clarissimè explicatur ex eo quòd rela-
tio sit forma perficiens subjectum in ordine ad
aliud: est siquidem perfectio subjecti ad ter-
minum referri; & in ea specialissimè, quia per
id constituitur sic relatus in ratione Personæ,
de quo luculenter D. Thomas ab eodem Scrip-
tore adductus 1. p. q. 39. arti. 3. sic ait: PersonaD. Thomas.
significat id quod perfectissimum est in tota natu-Persona no-|men perfe-|ctionis.
ra, scilicet subsistens in natura rationali. Vnde cùm
omne illud, quod est perfectionis, Deo sit attribuen-
dum; eo quòd ejus essentia continet in se omnem
perfectionem, conveniens est ut hoc nomen Persona<-P>@@
<-P>de Deo dicatur. Sic Doctor Sanctus. Et quidem
sic philosophati præter mysterium Trinitatis
adeò intellectu difficile, aliud volunt pariter
difficile persuadere. Cùm enim Deus sit unus
in natura, & Trinus in Personis ratione trium
Personalitatum, in ipsis Personalitatibus ut ta-
libus trinitatem & unitatem meditantur.
Quem Theologizandi modum numquàm pro-
bare potui, cùm non ad declaranda mysteria,
& faciliùs percipienda deserviat, sed ad illa
potiùs obscuranda. Unde P. Mag. Joanni à
S. Thoma, & nonnullis alijs, cum laude ingenij
dicta mysteria relinquamus.
774. P. Esparza Quæst. 40. in relationibusP. Esparza|ut neget per-|fectionem.
ut distinctis virtualiter ab essentia nullam spe-
cialem perfectionem admittit. Et Articulo qui-
dem primo implicare in terminis ait eorum do-
ctrinam, qui ex una parte affirmant, Persona-
litatibus ut distinctis virtualiter ab essentia
convenire perfectionem peculiarem, & simul
ex alia parte dicunt unam tantummodò esse
perfectionem in illis, pro quo laudat P. Suarez.
Dum autem perfectionem negat, de peculiari
loquitur bonitate, quæ ratione sui possit amo-
rem & appretiationem excitare. Pro quo §.
Ad 2. observat non esse quæstionem inter
Theologos de realitate, veritate, & bonitate
transcendentali Personarum communi prædi-
catis creatis & increatis, parvis & magnis, bo-
nis & malis; sed de sola bonitate & perfectio-
ne per se æstimabili: id est, non solùm termi-
nativa, sed etiam motiva amoris & appretia-
tionis per se & ratione sui formaliter, & hanc
negat relationibus. In quo quidem nimis con-Confutatur.
fidenter generalis illa doctrina proponitur;
cùm revera sint, qui bonitatem absolutè ne-
gent relationibus secundùm esse Ad, ut vidi-
mus Sect. 20. Problem. 1. Sed sit hoc ita, & di-
catur bonitatem transcendentalem non esse
perfectionem, quia communis esse potest en-
tibus perfectis & imperfectis: Atqui quod ad
amoris & appretiationis motivum spectat, ne-
gari divinis Personalitatibus nequit: pro quo
id facit, quod n. præced. de nomine Personæ
dicebamus, sicut & num. 772. de majesta-
te mysterij Trinitatis. Et arguo ex boni-
tate transcendentali, quæ conceditur: nam ra-
tione illius sunt amabiles, quandoquidem bo-
num ex se amabile est, nec solùm terminativè,
sed motivè. Jam quod ad appretiationem atti-Notanda|doctrina.
net, mihi innegabilis prorsus apparet, quia ab
actu ad potentiam benè valet consequentia.
Ego autem divinas Personalitates eximia ap-
pretiatione prosequor, quod & credo Eccle-
siam facere in Festo SS. Trinitatis. Cujus &
illud argumentum est in Trisagio Gloria Patri
&c. peculiarem venerationem præstari, quod
in Dei compellatione non agitur. Et hic est
communis Fidelium sensus, quos errare in eo
ex stulta pietate, stultius erit pronuntiasse. Et
quidem cùm hoc ad mysterij excellentiam spe-
ctet, non videtur pietati Christianæ consonum
divinas Personas ea gloria defraudare. Deinde
probo Assumptum: Quia bonitas transcenden-
talis sub conceptu illo communi contrahitur
ad relationes per differentiam, quæ est eo in
genere nobilissima, divinæ inquam, nam Per-<-P>
@@0@
@@1@268 Recognitio Tomi II. Problem. Theolog.
<-P>sonalitas hæc dicit ordinem ad divinitatem, er-
go est summè appretiabilis. Constat. Nam
gratia justificans valde appretiabilis est, eo
quòd aliqualem Dei participationem per ordi-
nem ad ipsum importat: ergo incomparabiliter
melius id divinæ Personæ conveniet. Præter-
quàm quòd eo modo, quo aliquid est bonum,
sicut est amabile, ita & appretiabile, quia ali-
quod habet pretium; & licet multa à nobis in
nullo habeantur pretio, quia censentur inuti-
lia, mentibus tamen à Deo illuminatis, cùm
Dei participationes appareant, ut revera sunt,
sunt pariter pretiosæ, & quod est certissi-
mum, Deo ipsi. Diligis enim omnia, quæ sunt,Sap. 11.|v. 25.
& nihil odisti eorum, quæ fecisti. Sap. 11. v. 25.
Neque ex eo quod divina natura ob excellen-
tiam summam omnem hauriat perfectionem,
sequitur Personalitatibus esse aliquam sibi pro-
priam denegandam, quia si in conceptu naturę
earum contineretur perfectio, id mysterio fœ-
cunditatis obstaret, & ita ad majorem perfe-
ctionem illius spectat, ipsas quidem exigere,
sed non formaliter continere. Neque plus ro-
boris habet fundamentum Auctoris præfati,
contra quem faciunt, quæ pro perfectione de-
dimus citato Problem. 1.
775. P. Philippus à SSma: Trinitate, licetP Philippus|à SS Trinit.|ut adversa-|tur.
talis nomine, non plus est SS. Trinitati propi-
tius, dum divinis relationibus secundùm esse
Ad negat omnem bonitatem. Sic Disput. 2. de
illa Dub. 3. pro quo quasdam auctoritates in-
ducit, quæ facilem habent explicationem. De-
inde probat argumento nuper proposito de in-
finita divinæ essentiæ perfectione illi debita
ex proprijs, cui si adveniret perfectio relativa,
esset secundùm propria imperfecta, sicut si ad-
veniret similiter perfectio alia. Circa quod di-
ctum quod sufficit. Arguit deinde ex inconve-
nienti defectus perfectionis in una persona,
quæ esset in alia: De quo & sufficienter. Cùm
autem sibi objiciat relationes esse Deo non
solùm convenientes, sed necessarias: respon-
det benè stare id posse, etiamsi nullam habeant
bonitatem secundùm esse; Ad; sicut materia
prima necessaria est ad integritatem compo-
siti, cùm tamen secundùm se nullam habeat
bonitatem. Quo nihil dici ineptius potuit. Ma-Responsio de|materia sine|bonitate|inepta.
teriam ergo non diligit Deus secundùm pro-
priam conditionem, contra expressam Scrip-
turæ auctoritatem, de qua nuper; neque com-
positum substantiale est integrè bonum, sed
partialiter tantum. Neque caussa esse illius po-
terit quatenus bonum integrum est, quia par-
tialiter non est bona, sicut neq; posset dare esse
substantiale, nisi esset substantia. Cùm etiam
à conceptu relationis proprio nequeat subtrahi
ratio convenientiæ, in quo consistit bonitas,
cùm ea ratione sit appetibile quidquid conve-
niens est. Unde exemplum materiæ etiam pro-
batur ineptum, quia de convenientia materiæ
nequit dubitari. Fundatur autem illud in com-
muni sententia Thomistarum rigidorum (nam
& Thomistæ mitiores, & fortè veriores sunt)
qui materiæ propriam existentiam negant, &
in casu nostro aliud certè afferri exemplum
debuisset, cùm tam facilè illud negari possit.
Cumque aliud non occurrat, signum est præ-<-P>@@
<-P>dictam doctrinam fundamento esse solido de-
stitutam. Objicit sibi etiam id quod est in DeoImpugna-|tiones aliæ
debere dicere infinitam profectionem. Ad
quod ait relationes absolutè dicere infinitatẽ,
si adæquatè sumantur, quatenus scilicet à di-
vina essentia transcenduntur: neq; necessariũ
esse, ut quidquid Deo convenit, infinitam
perfectionem habeat secundùm omnem ratio-
nem, sit hoc ita, & admisso infero: Ergo re-
lationes divinæ secundùm aliquam rationem
dicunt infinitam perfectionem: Atqui juxta
præfatum dicendi modum nulla est. Id constat:
Nam essentia divina ut transcendens nequit
habere rationem relationis, cùm non dicat
oppositionem: & secundùm quod illam dicit,
ipsi negatur: ergo nulla est ratio juxta quam
habeat infinitam perfectionem. Deinde rela-
tiones non utcumque conveniunt Deo, sed per
intimam identificationem, ut est certum. Tunc
sic: Relationes secundùm peculiares suos con-
ceptus petunt identificari Deo: Atqui hoc
importat perfectionem aliqualem, quia & bo-
nitatem: Si enim Regio vati dicere felicissimè
contigit: Mihi autem adhærere Deo bonum est.Psal 72.|v. 28.
Psal. 72. v. 28. quomodo bonum non sit, in-
cessionem exigere modo dicto? Item exigen-
tia illa ita est Deo conveniens ut sine illa sta-
re non posset divina fœcunditas. Præterquàm
quòd ratione exigentiæ hujusmodi sunt ordi-
nis divini, & ita supra omnem perfectionem
creatam. Stante autem bonitate, necessariò
est concedenda infinita, quia Deo limitatum
nihil potest convenire. Et hæc circa præfatum
Scriptorem, relinquendo alios, neque enim
impugnandi omnes, quod nec vacat, nec præ-
stat, stabilita semel verissima positione, inde
enim venit non operosa defensio, cùm aliàs
si qui sint secus sentientes, ijsdem aut penitus
aut ferè fundamentis innitantur.
§. VI.
Proceßio Verbi quomodo esse per voluntatem
queat, & proceßio Spiritus Sancti per
intellectionem.
776. DE hoc dictum à Nobis Sect. 17. Pro-Quid aliàs|dictum.
blem. 11. ubi firmavi voluntatem
etiam concurrere ad productionem Verbi, &
consequenter etiam intellectionem ad Spiritus
Sancti productionem, stante virtuali utriusque
distinctione, quod potiùs videtur asserendum,
si distinctio nulla ex parte objecti, virtualis
scilicet interveniat; quod cùm ita censeat P.
Quiros, concursum hujusmodi statuit Disput.P. Quiros ut|sentiat.
35. Sect. 2. dicens ex parte objecti loquendo
intellectum immediatiùs vel formaliùs non
concurrere ad productionem Verbi, sed æquè
immediatè procedere Verbum à voluntate ac
ab intellectu. Sic n. 9. Id quod proportionali-
ter de Spiritu sancto affirmat nu. 11. Probat
nonnullis auctoritatibus, & circa alias se re-
mittit ad P. Ruiz, & à Nobis quidem multò
plures datæ in Epithalamio n. 766. ubi & quæ-
stio discussa: neque prætereà quidquam ad-<-P>
@@0@
@@1@§. VI. Processio Verbi quomodo à voluntate &c. 269
<-P>ducit, nisi commodam suo judicio explicatio-
nem, ut ostendat quomodo cum voluntatis
concursu stet non produci Spiritum sanctum.
Ait enim quòd etiamsi Filius æquè immediatè
procedat ab eadem formalitate, quæ indivisi-
biliter est intellectio & volitio, illi tamen non
respondet secundùm adæquatam & totalem
virtutem, sed est partus solùm inadæquatus
soli fœcunditati intellectus correspondens. Si-
cut enim ex parte objecti, quamvis eadem
formalitas sit intellectio & volitio, adhuc est
vera hæc propositio ex parte objecti: In Deo
non datur tantùm intellectio, quæ ita verificari
poterit: Hæc proceßio commensuratur cum virtu-
te hujus formalitatis principiantis tantummodò,
quatenus talis formalitas est intellectio. Seu hæc
processio ita comparatur cum suo principio, ut
in ipsa tota principij fœcunditas non resplen-
deat: etenim non minùs principium idem po-
test in duas actiones inadæquatas prorumpe-
re, quàm si principium ex duplici virtute coa-
lesceret. Sic à sole oritur actio in calorem &
in lucem, non minoris virtutis & differentiæ,
quàm si à puro calefactivo, & illuminativo pu-
ro procederent.
777. Sic ille philosophatur: in quo vide-Quid in eius|discursu|difficile.
tur difficile quomodo voluntas dicatur ita im-
mediatè ac formaliter ad productionem Verbi
concurrere, & aliàs in termino fœcunditas
non appareat. Ubi non videtur fieri satis ex eo
quòd Auctor ait Spiritum Sanctum non pro-
duci, quia duas personas exigit ejus productio.
Iuxta hoc enim videbatur consequenter dicen-
dum voluntatem non concurrere, etiam ad pro-
ductionem Verbi, & ita ejus productionem
soli intellectioni & non voluntati correspon-
dere. Qualis enim hic immediatus, & forma-
lissimus concursus? Cùm enim amor debeat
esse, pro actu generationis Verbi, qui ad li-
neam intellectualem pertinet, nequit vim pro-
priam exercere. Deinde stante illo immediato
& formali concursu, nequit stare Verbum po-
tiùs procedere per intellectum, quàm per vo-
luntatem: cùm tamen receptissimum dogma in
Theologia sit oppositum, sic docentibus SS.
Patribus, & fundamentum præbente Scriptu-
ra; inde enim desumitur distinctio proceden-
tium personarum. Et quod summè videtur ur-
gere, communicata aliqua formalitate, impos-
sibile est, quin communicetur quidquid illa
formaliter est: sic enim communicata defini-
tione objectiva, impossibile est non communi-
cari definitum. Tunc ultra. Ergo in nostro
casu communicatur amor ex vi processionis
Verbi, & intellectio ex vi processionis Spiri-
tus sancti. Ergo non differunt hujusmodi pro-
cessiones. Dices nos Sect. 17. Problem. 8. §. 8.
huic difficultati enodationem aliquam præsti-
tisse per diversas connotationes. Fateor: sed
juxta sententiam satis difficilem locutus, con-
tra quam & ibi. Stat etiam quod dictum
Tomo 1. nu. 239. ab una formalitate, non
ratione tantùm, sed unitate objectiva, pos-
se diversos oriri actus. Sed nihil hujusmo-
di pro adducta facit positione, sicut ne-
que exemplum solis pro luce & calore; ibi
enim non est communicatio realis objecti-<-P>@@
<-P>væ formalitatis. Oportet ergo hæc ampliùs
explicari.
778. Dico ergo voluntatem quidem inCommodior|explicatio.
Verbi generationem influere, quatenus natu-
ram integrat, & physicè constituit, sicut &
alia attributa, unde ratione illius generatio
non est talis, sed ratione solius influxus intel-
lectus, quod & cum proportione est de intelle-
ctione dicendum in productione Spiritus san-
cti. Ubi non urget quod de concursu nuper di-
cebatur, qui nequit esse nisi per amorem, eo
enim modo concurrere debet, quo est: & cùm
sit amor, ut talis debet præstare concursum:
unde non videtur esse cōmunis alijs attributis,
& idem est de intellectione. Nō inquam urget,
quia communis dicitur eo quòd ipsi, sicut neq;
alijs attributis de quibus idem fieri posset argu-
mentum, nihil speciale in generatione respon-
det. Iuxta dicta Sect. 77 Problem. 11. nu. 239.
Urget autem instantia illa contra modum di-
cendi præfatum constituentem unicam obje-
ctivam formalitatem, sic enim concursus pri-
marius formalis, & immediatus est, & conse-
quenter ad generationem non minùs perti-
nens, quàm intellectio ipsa.
779. Neque quod ex SS. Patribus & Con-De sensu|SS. Patrum|& Concilio-|rum.
cilio Toletano adducitur, plusquàm evincit,
quàm quod à Nobis dictum, & in Problemate
explicatum. Et Concilij quidem verba non ita
accipienda sonant, quia videntur generatio-
nem Verbi per intellectum expungere, dum
sic illud in Confessione fidei, Secundùm essen-Concilium|Tolet. 15.
tiam voluntas genuit voluntatem. Ubi quid illud
est, Secundùm essentiam? Videtur quidem cum
Dostları ilə paylaş: |