Summa caietana de pctis Et noui testamẽti iẽtacula



Yüklə 5.7 Mb.
səhifə18/100
tarix14.08.2018
ölçüsü5.7 Mb.
1   ...   14   15   16   17   18   19   20   21   ...   100
DEfensio Manualis/illicita dupliciter

reddi{t$}. Primo ex intẽtione:

si scilicet animo ledendi offensorem fit.

Nam defensio debet esse suo fine contenta,

scilicet vt defendat: & preter intentionem

defendentis/si aliter non potest defensio fieri

nisi ledatur inuasor/debet illum ledere, ita ꝙ lesio sequatur ex<-P>

@@0@

@@1@Delectatio morosa. 45

<-P>necessaria defensione. Et hinc peccant mortaliter/ qui non curāt

seruare illesos inuasores quum possunt aliter defensionem exer/

cere.Secundo ex immoderamine tutele. vim enim vi repelle

re licet / sed cum moderamine inculpate tutele. Et intelligitur

de immoderamine ex proposito. qui enim putat moderate defen

dere/& preter propositum non aduertendo aliqualiter excedit,

aut non peccat aut leuiter: quum humana actio in exercitatione

exteriori accensa/non omnimode subdatur mensure.

DElectatio Morosa (hoc est volun=

taria delectatio de actu ma

lo cogitato sine voluntate exequendi cogita=

tum actum illum malum) exigit ex duplici

capite discretionem: scilicet ex parte consen

sus / & ex parte actus de quo est delectatio, qui actus dicitur

& est obiectum delectationis.Ex parte siquidem actus ob=

iecti / iuxta naturam actus de quo est delectatio iudicanda est.

ita ꝙ si actus de quo quis cogitando delectatur est peccatum

mortale (puta adulterium / furtum/homicidium &c.) ipsa

quo morosa delectatio est peccatum mortale: & si actus

de quo quis cogitando delectatur est peccatum veniale (puta

iocari verbis letis / comedere laute &c.) ipsa quo morosa

delectatio est peccatum veniale.Ex parte vero persone /

iuxta veritatem deliberati consensus iudicanda est. Nam si

persona cogitando de actu quantumcun malo delectetur/ non

aduertendo ad id de quo delectatur (ita ꝙ si aduerteret non

approbaret) non est ibi peccatum mortale/ etiam si per vnum

diem sic inaduertenter cogitaret & delectaretur: quia non

potest esse mortale peccatum sine rationali consensu, qui in

proposito deesset. Si vero aduertere incepit / & preualente

impetu concitate passionis non plene aduertit / sed anteꝗ̈ plene

aduertat delectatio facit cursum suum, peccatum non mortale<-P>

@@0@

@@1@Delectatio morosa.

<-P>sed veniale interuenit: quia sicut inaduertentia excusat a mor/

tali quia excusat a deliberatione, ita non plena aduertentia excu

sat a mortali propter eandem rationem / scilicet quia excusat a

deliberatione: sine plena enim aduertentia non habet humana

mens vt deliberet. In cuius testimonium excusantur a somno

pollutionis surgentes siquid mali eis complacet/donec plene ad

uertant ꝗd eis incumbit: quod enim illi patiuntur propter som=

num/isti patiuntur propter passionem inuoluntariam. Si autem

plene aduertit / & positiue consentit in illam, peccatum iam

patet. & similiter si positiue dissentit / virtus iam patet. Sed si

positiue nec consentit nec dissentit / & tamen in illa cogitatione

delectabili perseuerat, conuincitur consentire ex ipsa continua=

tione delectationis / non prohibite a voluntatis imperio quando

potuit & debuit: quia tunc mens hominis operam dabat actui

peccati mortalis quantum est ex parte actus, sed excusabatur

a mortali ex eo ꝙ non erat voluntarius. accedente autem tem=

pore quo voluntas potest prohibere mentem a continuatione

huius mali actus / tenetur voluntas prohibere: sicut teneretur

manum cohibere a prosequutione alicuius actus mali inchoati

in somno, alioquin sibi imputaretur/tanꝗ̈ voluntarius. Et vere

esset voluntarius negatiue & ex negligentia: quia potuit & de

buit prohibere & non prohibuit.

Magna tamen hic opus est discretione / quum de timoratis



con scientijs agitur. Discernere siquidem oportet causam quare

continuatur illa cogitatio delectabilis. Nam si ex compla=

centia delectationis illius prouenit ꝙ negligit prohibere conti

nuationem illam, voluntaria fit delectatio & vere morosa/

vt dictum est. Si autem non ex complacentia / sed ex non

estimatione commote cogitationis & delectationis negligentia

prouenit (puta quia scit voluntatem suam constantem / &

considit ꝙ propter huiusmodi commotiones phantasie & con

cupiscentie non ruet in consensum malum) peccat quidem:<-P>

@@0@

@@1@Delectatio morosa. 46

<-P>quia potest & debet conari ad repellendum huiusmodi intima

bella & pericula maxima, et quantum in se est implere illud.

persequar inimicos meos & non conuertar donec deficiant.

Non peccat tamen mortaliter: quia in veritate iste dissentit / vir

tualiter saltem. immo putat se non actiue continuare cogitatio/

nem illam delectabilem, sed se pati illam. & tanꝗ̈ tentationẽ

non tanꝗ̈ propriam operationem apprehendit illam, ac per hoc

confidens de non consensu suo / paruifacit illam cogitationem

delectabilem tanꝗ̈ debilem hostem ad sui impugnationem.

Vnde negligentia ista non cadit super actu intrinseco volũtatis,

scilicet consensu vel dissensu ad velle continuationem talis de

lectationis: sed cadit super conatu ad repellendum illam tanꝗ̈

hostem. Et propterea iste non perseuerat in cogitando delecta

biliter de illo actu: sed phantasia delectabilis molestando ip̃m

perseuerat in illo / formaliter loquendo. Et hec ex parte consen

sus sufficiant.

Rursus Ex parte rei de qua est delectatio / discernere

oportet quattuor. Primum an delectatio sit

de opere cogitato / vel de ipsa cogitatione. Verbi gratia si cogi

tatur bellum aliquod cum delectatione, vtro modo contingit

delectari. aliqui. n. delectan{t$} de operibus cogitatis: puta de homi

cidijs/vulneribus/predis/incendijs &c. Et hi sunt ꝗ sunt affecti

ad hmōi facinora. Aliqui autẽ delectantur de ipsa cogitatione:

delectatur. n. naturaliter anima nostra in cōferendo/& precipue

noua aut mira: vt testantur comedie. Testantur & multorum

ocia/dum ingrediuntur hortos stultorum. Et sicut diximus de

bello cogitato/ita contingit in materia venerea & alijs. quidam

enim cogitantes de turpibus/non delectantur de actu cogitato,

sed de cogitatione / dũ occurrit aliquis subtilis modus male ope

randi: ita ꝙ cogitatio illa tanꝗ̈ subtilis aut mira seu noua inhe

rens anime parit delectationem. Et hoc videtur accidere p̃cipue

curiosis & affectis ad subtiles inuentiones. Aliqui autem de=<-P>

@@0@

@@1@Delectatio morosa.

<-P>lectantur de vtro: scilicet de cogitatione & actu cogitato. Et

licet difficile alicui videbitur discernere vnde delectatio insur

gat: non debet tamen difficile videri / vt discernat quid mouet

ipsum ad complacentiam illius delectationis. Nam si sentit se

moueri ab opere cogitato/iam habet morose delectationis natu=

ram: si vero a cogitatione noua aut mira aut subtili &c. iam

habet ꝙ non est delectatio morosa: quoniam morosa delectatio

est de opere malo cogitato.

Secundum. an delectatio sit de ip̃o opere malo cogitato/an de



modo operandi concogitato. Verbi gratia occurrit cogitatio de

furto vel rapina/& cōcurrunt cogitati multi miri modi rapien

di vel furandi. Nam si delectatio sit de furto vel rapina / est

morosa. Si vero de miris & similibus modis/non est delectatio

morosa: quum modi isti sint admirabiles/& naturaliter delecta

biles cogitanti anime.

Tertium est inter cogitatum malum opus simpliciter & ab



solute/vel relatum ad cogitantem. Stat enim ꝙ opus esset pecca

tum alicui & alteri non. Et hinc discerne tria. Primo ꝙ vidua

que delectatur de preteritis actibus coniugij/non peccat mortali

ter: quia delectatur de operibus sibi licitis pro tempore quo fue=

runt licita. Plus est enim explicite approbare ꝗ̈ delectari: sed con

stat ꝙ vidua licite approbat preteritas delectationes: ergo. Peccat

tamen venialiter in huiusmodi memoria: quia caret tam necessi

tate ꝗ̈ pietate huiusmodi delectatio.Secundo/ꝙ quāuis licite

cupiat quis delectari cum aliqua muliere conditionaliter/scilicet

si esset vxor sua (quia tale opus tali conditione relatum ad sic

cupientem/est licitum) delectatio tamen voluntaria quam iste

in presenti acciperet de tali opere cogitato cum illa, esset delecta

tio morosa: quia presens delectatio non fertur cum conditione,

sed de facto hr̃ sine conditione. desideriũ autem est quod cum

conditionali fertur super opus. Vnde religiosus etsi non peccat

mortaliter/cupiẽdo delectari cũ muliere si esset sua vxor: peccat<-P>


@@0@

@@1@Delectatio morosa. 47



<-P>tamen mortaliter voluntarie se delectando in actu carnali cogi

tato cum illa si esset vxor sua / propter dictam rationem: quia

conditio excusat desiderium futuri/sed non delectationem pre=

sentem.Tertio/ꝙ vir cogitans de vxore absente & actu con

iugij/& voluntarie delectatur de illo, non incidit in morose de=

lectationis crimen: quia de actu sibi licito tunc/ delectatur abso=

lute. ꝗ̈uis peccet venialiter: quia nec necessitas nec pietas suadet

sibi talem mentis occupationem.

Quartum est (quod a principio diximus) inter obiectum



& obiectum. Nam si opus cogitatum delectans est veniale/de

lectatio erit venialis: & si mortale mortalis. Et hinc fit/vt volun

taria delectatio de muliere pulchra visa vel videnda / non nisi

veniale peccatum sit: quia videre mulierem pulchram / nō plus

ꝗ̈ veniale peccatum est quando peccatum est. Voluntaria autẽ

delectatio de muliere pulchra libidinose amplexataseu osculata/

vel amplexanda seu osculāda, peccatum mortale est: quia hmōi

amplexus & oscula/peccata mortalia constat esse.

Aduerte demum diligenter pie lector/vt hec que diximus for



maliter intelligas: non decet. n. loqui docendo nisi formaliter.

Excusamus siquidem multa stando in fra terminos de quibus

est sermo, que tamẽ aliunde possent damnari. Verbi gratia dici=

mus ꝙ memoria delectabilis in vidua excusatur, verum est si

nihil aliud adiungatur. sed si adiunxeris ꝙ hinc in vidua insur=

gunt in cōcupiscibili appetitus aut in carne commotiones, opor

tet ad regulas de annexis malis aut periculis recurrere. Et simile

est de alijs iudicium.

Circa Morosas delectationes notato adhuc tria: scilicet oc

casionem/libertatem/& intentionem. Potest siqui=

dem occasio delectationis esse volũtaria & licita: vt quum quis

gratia componendi / predicandi / disputandi/consulendi/vel ex

audientia confessionum cogitat aliqua vnde delectatio surgit.

Vel voluntaria & nō licita: vt quũ quis ex vanis & sensualibus<-P>

@@0@

@@1@Delectatio morosa.

<-P>verbis/dictis aut auditis / vel ex vano visu aut tactu incidit in

huiusmodi delectationes. Vel inuolũtaria: vt quum sese offerũt

preter intentionẽ hmōi phantasie delectabiles. Hinc. n. fit, vt quũ

homo aduertit se hmōi delectabilibus inuolui/& negligẽs est,

magis imputetur negligentia illi qui ex occasione volũtaria &

illicita ꝗ̈ illi qui ex inuoluntaria / & minime imputetur illi qui

ex occasione necessaria aut pia in delectationes hmōi incidit.

Inter subiectionem quo corporis vel partis sensualis ad ra=



tionẽ/differentia est: corporis partes (puta manus & pedes)

obediunt seruiliter: hoc est abs libertate. moueo. n. manum

quando volo/& versus partem qua volo, nulla exñte in manu

libera resistẽtia. Appetitus autem sensualis obedit quidem rōni/

sed politice, hoc est cum libertate resistendi: habet. n. proprium

motum ac impetum quo concupiscit aduersus spiritum. Et hinc

fit vt non ita imputetur motus delectationis homini sicut impu

tatur motus manus. & non sit signum sufficiens ad probandũ

consensum tacitum sola perseuerantia delectationis post aduer=

tentiam/sicut perseuerantia motus manus sufficit ad conuincen

dum consensum aduertentis: nam pars sensualis potest perseue=

rare ex proprio impetu, quod non habet locum in manu. Vnde

similitudo que data estsuꝑius inter cōtinuationẽ motus manus/

& continuationẽ motus delectabilis postꝗ̈ hō plene aduertit, in

telligitur quatenus iste motus pendet ex rōne. Ita ꝙ postꝗ̈ homo

plene aduertit / & adhuc perseuerat in cogitatione delectabili

de opere malo vt sic, conuincitur consentire in delectatio=

nem / pro quanto delectationis motus pendet ex ratione / &

non absolute.

Intentio deni hominis contuenda est quo tendit. Nā postꝗ̈



plene aduertit, si negligit vt delectetur de illo malo opere/com=

mittit formaliter peccatum delectationis morose. Si autem negli

git quidem/sed nō vt delectetur de illo malo opere cogitato / sed

ex quadam tepiditate seu aliquo hmōi, non incurrit formaliter<-P>

@@0@

@@1@Derisio. 48

<-P>delectationem morosam. ac per hoc non peccat mortaliter, nisi

exorbitatio fuerit tanta / vt quasi ideo neglexerit vt delectetur.

Nam sicut detrahens non intentione detrahendi / non peccat

mortaliter / nisi lesio fame fuerit tanta vt quasi intenderit ille

detrahere dum non curauit tantam lesionem fame inferre, ita

qui negligenter ac per hoc materialiter delectatur de malo

opere cogitato non vt delectetur de illo / non peccat mortali/

ter nisi inuolutio fuerit tanta vt redeat in naturam sue forme:

vt quasi ideo neglexerit vt delectetur, dum non estimauit tam

notabiliter se tali delectabili inuolui. Et hinc habes vnde post

plenam aduertentiam multas negligentias excuses a peccato

mortali, quia parue sunt: in his precipue qui habitualiter in

animo gerunt se potius velle mori ꝗ̈ peccare mortaliter. Si

enim contingit hos esse negligentes in huiusmodi cogitationi=

bus delectabilibus, non est eorum negligentia ex affectu ad

delectationem de illo malo opere quod cogitatur. Nec deti=

nentur a tali delectabili vt sic, sed magis ab aliqua passione

concupiscentie / que sine tali delectabili detineret. Et vt puto

nunꝗ̈ aut rarissime sic habituati / in antedictam negligentiam

mortalem incidunt. Et hec ita accipiantur ad excusandum / vt

non foueant ad negligendum.



Dostları ilə paylaş:
1   ...   14   15   16   17   18   19   20   21   ...   100


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə