Summa caietana de pctis Et noui testamẽti iẽtacula



Yüklə 5,7 Mb.
səhifə89/100
tarix14.08.2018
ölçüsü5,7 Mb.
#70988
1   ...   85   86   87   88   89   90   91   92   ...   100

tur quomodolibet habeatur/tenetur restituere. Si aũt bona fide

habeatur in seipsa / tenetur eam restituere: quia aliena est. Et

hinc fit vt qui bona fide emit rem alienam quam putabat esse

vendentis/teneatur restituere eā domino rei abs precio aliquo:

quia restitutio illa oritur ex re aliena/& nō ex culpa acceptionis.

Si autem bona fide hr̃ non in seipsa/sed in suo vel precio vel



effectu vel quocũ alio simili aut quasi simili mō, tenetur resti=

tuere id in quo factus est ex re illa locupletior/ & non plus: &

si in nullo factus est locupletior/ad nullā tene{t$} restōnẽ. Et hinc

primo fit / vt siquis bona fide rẽ alienā sibi dono datā vendidit,

tenea{t$} restituere dño rei preciũ: quia factus est ex re aliena locu

pletior in illo precio. Fit secundo vt si ipse emisset & vendidisset

abs lucro eandẽ rem/ad nullā restōnem ipse tenere{t$}, sed solus

ille apud quẽ res est: quia aliena est/& alter non est ex ea factus

locupletior. Tertio vt siꝗs bona fide inuitatus ad cenā de alieno

vitulo comedit, si omnino consuetus sumptus in domo sua cene

proprie currit/non tenetur ad restōnem: quia non est factus ex

vsu rei aliene locupletior. Si vero propter conuiuium pepercit

sumptui quem fecisset pro cena propria, tenetur ad restituendũ

non quantum valent comesta in conuiuio/ sed quantum factus

est ex rei aliene vsu locupletior.Et hec ideo sint specialiter

dicta, vt ex his similia scias dijudicare de vsu aliene vestis / aut

cuiuscun alterius rei aliene quando bona fide actum est. ad=

uertendo ꝙ nulla est quo ad restitutionem differentia inter rem

alienam & fructus rei aliene: quia fructus ipse est res aliena/si

fructus est rei aliene: secus autem si esset fructus industrie ex

re aliena.

@@0@

@@1@Quid ⁊ quantũ restituendũ. 200

Ex his regulis & exemplis reliqua omnia iudicari posse puto



de restitutione ex parte rei consurgente: sicut ex antedictis potest

iudicari de restitutione ex parte actionis iniuste consurgente/&

sciri quis tenetur ad restituendum.Quando vero aliquis tene

tur ad restituendum ex parte vtrius/scilicet actionis iniuste &

rei accepte (vt quum is qui iniuste accepit habet rem apud se

vel precium eius) non oportet occupare librum: quia ex sim=

plicibus consurgunt composita: & applicando dicta de vtra

restitutionis radice & regulas earum / facillimum est nosse

hoc compositum, scilicet obligatum ad restituendum ex vtra

vel altera radice.

Caput Secundum/quid restituendum est. Vbi distingue

de rebus vel damnis restituendis. & scito ꝙ si res

aliena extat/illa restituenda regulariter est: si vero non extat/aut

ex aliquo singulari casu occurrente non potest reddi, restituẽdũ

est equiualens. Damna vero vite/membrorum/sanitatis/liber=

tatis/honoris/fame/iurium/fructuum/seminum/damni emer=

gentis vel lucri cessantis/& similium, restituenda sunt vt possi=

bile est in bonis aliquibus loco damnorum/ita vt boni viri arbi

trio satisfactũ reputetur quantũ ad quid pro quo: de quātitate. n.

nunc nunc dicetur.

Caput Ergo tertium/quantum est restituendum. constat

oportere restitui equale.

Vt aũt discerna{t$} & ꝑuenia{t$} ad restituendũ equale/oportet



distinguere de certa vel incerta quātitate rei seu damni. Si nā

quātitas rei seu damni est certa, opus est vt tantundẽ restitua{t$}

quantũ ablatum/seu in quanto damnificatus quis est. Si vero

incerta est quantitas (vt cōtingit in damnis iniuriarũ/ꝑcussio=

num/iurium pendentiũ/seminũ/lucri cessantis / & similium)

restituendum est tantum quantum vir bonus arbitrabitur

cōsideratis singularibus negocij / temporis / loci / ꝑsona℟ &c.<-P>

@@0@

@@1@Cui restituendum.

<-P>Debet autem vir bonus arbitrari tantum quantum ad equiua

lens exigitur si fieri potest: quod si fieri nequit/conetur appropin

quare ad equale quantum fieri potest.

Caput quartũ/cui restituẽdum est. Distingue de cā restō

nis/an sit acceptio iniusta / an solum res accepta.

Nam si ex sola re aliena consurgit restitutio / reddenda est re=

gulariter domino rei. & appellatione domini intellige illum cui

debetur: siue perseuerauerit dominium apud eum siue transla=

tum sit, siue sit verus dominus siue dispensator / vt prelatus ec=

clesiasticus. Dixi autem regulariter: quia in aliquo casu (puta si

prelatus est dilapidator rerum ecclesie/ & experientia teste di=

lapidabit etiam hec) non ei sed illi ecclesie que est vera domina

restitutio in foro conscientie fieri potest & debet, conuertendo

restituendas res in vtilitatem illius ecclesie/habito (si fieri com=

mode potest) vt seruetur etiam omnis iustitie modus/consensu

superioris. Simile autem est iudicium in casibus in quibus do

mino rei fieri restitutio non potest ꝑꝑ aliquod aliud accidens:

puta quia est omnino ignotus. debet enim restitui tũc christo/

qui est heres vniuersorum.

Si autem restitutio consurgit ex acceptione iniusta / discer=



nendum est an acceptio illa iniusta fuerit ex datione prohibitæ

(ita ꝙ non solum obligatus ad restituendum accepit iniuste,

sed etiā ille qui donauit/donatione iniqua dedit) ita ꝙ ipsa datio

fuerit mala: vt quum datur pecunia pro corrumpendo iudice/

vel ingressu monasterij/vel quocun spirituali/ & breuiter qñ

ĩpsum dare est prohibitum. Quia in huiusmodi casibus resti=

tutio facienda est, sed non illi ꝗ male dedit/sed ecclesie in cuius

iniuriam datũ est/ & eadem ratione homini in cuius iniuriam

corruptus est iudex/aut christo heredi vniuersorum. Si vero

sola interuenit acceptio iniusta / restitui debet damnificato ex

illa acceptione iniusta. Ita ꝙ due conditiones oportet ꝙ simul

concurrant. Prima ꝙ ille damnum habeat: alioquin nulla esset<-P>

@@0@

@@1@Cuirestituendum. 201

<-P>restituendi eidem ratio. Secunda ꝙ damnum passus fuerit ex

illa acceptione iniusta: alioquin etiam si damnum haberet / sed

non illatum ex illa iniusta acceptione, non esset illi ab hoc resti

tutio facienda. Vt patet quũ quis furatus esset a mercatore ali=

quod pignus: tunc enim licet damnum sit duorum/ scilicet do=

mini pignoris & mercatoris qui tenebat pignus, fur tamen tene

tur restituere non domino sed mercatori: quia actio furti merca

torem damnificauit/qui tenetur domino de pignore reddendo.

Ita ꝙ in huiusmodi restitutione persona cui debet restitui / nō

ex dominio rei sed ex damnificatione sibi illata discernitur &

definitur. Et ratio est: quia ipsius interest saltem custodire seu

reddere rem illam domino si non est sua. Et hoc intantum iura

exigunt/vt etiam predo in possessione tuendus sit: quia preda etsi

on est predonis simpliciter / est tamen ipsius ad custodiendũ

vt reddatur domino: tenetur enim ipse reddere. Veruntamen

quando sine scandalo potest publice vel secrete res reddi domi=

no sine alterius iniuria damno vel periculo reali/hoc est quo ad

rem, potest in foro conscientie restitui domino/tanꝗ̈ exequẽdo

ius naturale dormiente iure scripto: vt si restituenda sit ablata

res aliena deposita apud suspectum depositarium / aut ablata a

fure aut latrone aut vsurario qui nō creduntur vnꝗ̈ restituturi,

potest restitui vero domino/ cum illo salis grano ꝙ prouidea=

tur ne iterato contingat fieri restitutionem si quando vene=

rint illi occupatores ad penitentiam.

Quacun autem ex causa contingat restituere alicui mor=



tuo/ignoto vel absenti, seruandum hoc est ꝙ mortuo succedit

heres: ignoto vero post exactam diligentiam ad cognoscendũ

succedit christus: de quo scriptum est ꝙ heres est vniuersorũ.

Absenti autem si fideliter & facile mitti potest/mitti debet, vel

saltẽ significari vt disponat de tali re sibi debita in tali loco. nisi

forte res tam parua sit / & absentia tam a remotis, vt arbitrio

boni viri censeatur ratum habendũ a domino si sciret/ ꝙ detur<-P>

@@0@

@@1@Ubi ⁊ quādo restituendum.

<-P>christo pro salute domini. Verum quādo res mittenda esset non

sine sumptibus, debet mitti sumptibus eius qui iniuste accepit:

quoniam ipse semper fuit in mora & in causa iniqua ꝙ domi=

nus rei non potuit vti re sua anteꝗ̈ perueniretur ad hunc articu

lum necessitatis vt oporteat illi mitti.

Caput Quintum/vbi restitutio est facienda. Discerne

si restitutio cōsurgit ex sola re aliena, restitutio est

exercenda vbi res illa aliena habetur: vt possessor bone fidei ex

restōnis opere iusto non reportet dānũ, quũ non fuerit in culpa.

Si vero restō consurgit ex actione iniusta, restituendũ est vbi



acceptio iniusta patrata est/si locus congruit restōni: vt sic resti=

tuatur in pristinũ statum in quo inuenta est tam res accepta ꝗ̈

possessio domini. Si vero locus ille restōni non congruit, resti=

tuendum est vbi est dominus/seu illic quo tunc dñs translatu

rus rem suam erat: & breuiter debet dñs seruari indemnis/&

grauari occupator qui semper fuit in mora.

Caput Sextum/quando restitutio fieri debet. Certum est

oportere fieri statim: quia restituere licet pertineat

ad preceptum affirmatiuum obligans pro loco & tẽpore, hẽt tñ

annexũ preceptũ negatiuũ/ scilicet non detinebis alienum inuito

dño: negatiuũ aũt preceptũ obligat semꝑ & ad semꝑ: & ꝑꝑea

statim oportet restituere. Quod intellige cũ grano salis: hoc est

ꝙ quantũ ad p̃parationem animi statim hñdus est animus non

detinẽdi alienũ inuito dño/sed paratus restituere cui quod suũ

est, quantũ vero ad exequutionẽ restōnis tꝑe cōgruo reddere.

non. n. oportet surgere media nocte ad restituendum, sed cum

prudentia actum restituendi exercere seruando congruas circũ=

stantias loci/temporis &c.

Aduerte hoc in loco, vt quum de restitutione iudicas/habeas



semper pre oculis preceptũ negatiuũ/ scilicet nō detinebis alienũ

inuito dño: quoniā hinc videbis ꝙ sola aut voluntas domini aut

ignorantia aut impotentia excusat a statim restituendo. Volũtas<-P>


@@0@

@@1@Quando restituendum. 202



<-P>quidem domini sicut excusaret totaliter a restitutione si donaret

debitori libere/ita excusat a nunc restituendo si consentit dilatio

ni: tunc enim constat alienum detineri non inuito sed consentiẽte

domino ad tantum tempus. Ignorantia quo siue facti siue

iuris (que tamen rationabiliter excusat talem hominem) ꝗ̈diu

manet sicut excusat a restituendo ita excusat a tempore resti=

tuendi. Impotentia autem si vere est impotentia nunc resti=

tuendi / excusat a statim restituendo: quia reddit detentionem

alieni inuito domino inuoluntariam: tunc enim voluntas resti=

tuendi parata sufficit coram deo/ & sufficere debet bominibus

velint nolint. Est autem vere impotens ad restituendũ statim/

non solum constitutus in extrema necessitate, sed etiā cōstitutus

in necessitatis articulo tali ꝙ magnũ damnũ bonorũ propriorũ

incurreret ex pñti restōne alienorũ/quod magnũ damnũ vita=

retur ex dilatione nō damnosa illi cui restituẽdũ est: nam impo

tens non solũ dr̃ ꝗ nō pōt omnino/sed qui vix pōt. In hmōi aũt

humanis vix posse/est cũ magno suo damno posse. Et hoc qñ

restituere quis tenetur ex sola aliena re/& nō ex iniusta acceptio

ne propria: impium quippe videtur, vt is qui sine culpa est/dam

nificetur in suis ex restitutione alieni. Quando vero aliquis ex

propria iniquitate tenetur ad restituendum, quia seipsum posuit

in tali casu sibi damnoso/sibi imputet: multum tñ equitati inniti

videtur dilatio restōnis etiam in hoc ad tantũ damnũ euitandũ.

Notanter vero dixi damnum magnum propriorum: quia si

damnum magnum esset non in proprijs / sed quia magna sunt

que restituenda sunt, non excusaretur a statim: quia damnum

hoc non est in proprijs / sed in carere alienis. Et similiter si

damnum magnum est lucri cessantis: puta quia si restituit

non potest amplius lucrari: hoc enim non est damnum in pro=

prijs, sed in non posse vti alieno. Notanter quo dixi ex dilatiōe

non damnosa illi cui restituendum est: quia si dilatio esset dam

nosa illi cui debet fieri restitutio, oporteret aut statim restituere<-P>

@@0@

@@1@Qũo restituendum.

<-P>aut illum seruare indemnem. Est rursus vere impotens pro

tunc/qui non potest tunc sine fame sue detrimento tunc resti=

tuere, quia non vult occultum peccatum detegere / sed expectas

personam idoneam qua mediante secreta fiat restitutio: quoniā

non tenetur incurrere damnum in rebus superioris ordinis

(qualis est fama) ob vinculum ad statim restituendum.

Et ne preceptum hoc de statim restituendo/confitentes & con

fessores reos simul inuoluat, non sunt absoluendi penitentes

anteꝗ̈ cum effectu restituant / si in alia confessione absoluti ne/

glexerunt restituere. dicentibus enim/hac vice pater restituam

vere &c. responderi debet. credo tibi: & propterea modo in illa

bona dispositione vade ad restituendum / & postea absolueris.

Debet enim confessor credere penitenti pro se & contra se: sed

tamen cum hoc debet etiam cauere ne mora pariat delictum/

sicut alias peperit.

Caput Septimum qũo est restituendũ. Modus restituẽdi

hẽt difficultatẽ vnā vłem, multas aũt in ꝗbusdā

particularibus: scilicet incertis/occultis/priuilegiatis / fama / &

bonis anime.Cōis. n. qō est an sufficiat restituere rogando sibi

remitti a creditore/subsequẽte remissione. Dubitāt. n. de hoc ꝗdā

pro eo ꝙ nō vide{t$} oĩno libera remissio illius qui si rẽ haberet nō

donaret. Oportet aũt in casibus istis nō respicere ad presumptio

nes/sed ad veritatẽ animi illius qui remittit. Si. n. in veritate &

ex corde intendit remittere (quod si ipse affirmat / credendum

est: quum solus ipse possit esse certus testis sui cordis) proculdu

bio tutus est in foro conscientie ille cui remissio facta est: siue

interuenerit ipsius rei oblatio/siue solum verbalis oblatio (hoc

est paratus sum reddere) siue sole preces / hoc est rogo vt re=

mittas, siue interueniant intercessores, & breuiter quomodocũ

ad liberam ex corde remissionem veniatur: quia inde pendet

totum negocium. Et hoc intellige si ille potest ad libitum dona

re: vtpote verus dominus debiti sibi restituendi.Et scito ꝙ qñ<-P>

@@0@

@@1@Quo ordine restituendum. 203

<-P>pauper obligatur ad restituendum diuiti / expedit non offerre

diuiti rem restituendum/sed rogare & interponere intercessores

ad remittendum, ne allectus ex presentia rei durior sit ad remit=

tendum: facilius. n. remittimus non habita ꝗ̈ possessa. Sed hoc

non obstat libertati remissionis, sed prodest ad tollendam tenta=

tionem inhumanitatis.

Ad particularia vero descedendo/de restitutione incertorum



difficultas mouetur an per se vel alium &c. Veritas tamen est

ꝙ tutius homo per seipsum restituit christo. Potest tamen per

fide dignam personam restituere confidendo ꝙ melius dabit in=

digentibus &c.Occulta quo, occultando persone crimen ꝑ

se vel alium fide dignum reddenda sunt.Priuilegiata autem/

hoc est ea de quibus lex statuit / quomodo restituenda sunt

(vt quum publici vsurarij restitutio agenda est) iuxta ca. ꝗ̈ꝗ̈



de vsu. in sexto seruanda est lex.

Famam falso ablatam tenetur restituere dicendo se falsum



dixisse. Si autem non falso ablata est / debet restitui dicendo se

iniuste infamasse.Esto tamen hic prudens: quia si coram po=

pulo aut vulgaribus restō hec secunda facienda est / debet sic

fieri. Sed si coram sapientibus tantum/ista restō esset cōfirmatio

infamie: quia intelligentes penetrant ꝙ licet male & iniuste/

verum tamen dixit detrahendo.

De bonis aũt anime / si pertinent ad partem intellectiuam, vt



siquis damnificauit aliquem docendo falsa / tenetur restituere

docendo vera/vel saltẽ significādo illi ꝙ falsa sunt que docuit.

Si aũt ꝑtinent ad partem affectiuā (vt sunt illa que ad mores

spectant, que non pñt ab inuito tolli / nec ab altero pñt restitui)

tenetur dare operam ad reducendũ eundem ad bonos mores si

pōt, vel saltẽ or̃onibus/ieiunijs/elemosynis iuuare illũ vt resipi=

scat. Et hec ꝓprie hñt locum quando dānificatio in huiusmodi

bonis anime fuit per se: qm̃ si fuit ꝑ accñs (puta quia doctor

putauit se vera dicere: & lasciuus sociũ prouocauit ad similes<-P>

@@0@

@@1@Quo ordine restituendum.

<-P>libidines/non vt illi noceret, sed delectationis / libidinis & hmōi

causa) satisfaciendum est magis deo ꝗ̈ hominibus: vt experien

tia testatur penitentium: satisfacere. n. intelligitur vtri ex hoc

ꝙ vere penitens est. & plus edificat penitentia ꝗ̈ leserat petulan

tia: vt in maria magdalena & alijs similibus videmus.

Caput Octauum/quo ordine restituendum est. Nullus

est ordo in restitutione necessarius/si potest omni/

bus restitui. Sed vbi facultates ad restituendum non suppetunt

vt omnibus satisfiat, seruandus est ordo iste vt certa prius resti

tuan{t$} ꝗ̈ incerta: quia illa possunt abs humano damno omitti/

certa aũt non. constat. n. omnia restituenda/ ad humana damna

restauranda ordinari.Et hinc habere potes ꝗ̈ grauis sit eorum

error qui quum omnia restituere nequeant, componere querunt

pro incertis cũ prelatis ecclesie/quasi propriũ decetero possessuri

quantum equiualet incertis restituendis, & sic certos creditores

eludere. His quippe dicendum est. nolite errare / deus non irri=

detur. Nisi incerta extarent in sua adhuc specie: puta quia inuen

tus aut furto sublatus calix adhuc extat/& non potest inueniri

dominus. Nam in tali casu/reddendo prius christo rem ecclesie

seu pauperum nulli fit iniuria creditori certo: quia debitor non

tenetur creditoribus satisfacere de re aliena: constat autem rem

illam in tali casu nunꝗ̈ fuisse suam/ sed adhuc perseuerare alie=

nam: & propterea idem est de illius restitutione iudicium, vt

nunc nunc de similibus certis subiungetur.

Inter certa igitur prius restituenda sunt que adhuc in sua spẽ



extant & aliena sunt: qualia sunt deposite res / & similiter res

furto aut rapina occupate. quia res huiusmodi non computan{t$}

inter bona restituentis, vtpote quarum dominium nunꝗ̈ fuit in

eum translatum: & ideo res ipse ante omnia restituende sunt

dominis. Similiter etiam si res empte & possesse sed non solute/

adhuc in sua specie extant, reddende sunt illi a quo empte sunt:

quoniam licet translatum fuerit dominium in eum qui emit,<-P>

@@0@

@@1@Quo ordine restituendum. 204

<-P>subiecta tamẽ obligationi ipsamet res manet quous soluta est:

& ꝑꝑea tanꝗ̈ non fuerit inter bona restituentis computāda est.

Postꝗ̈ autem res extantes aliene simpliciter vel propter pen=



dentem solutionem ipsarum restitute sunt, seruanda videntur

statuta municipalia si extant & iniqua non sunt/circa restituẽdi

ordinem in huiusmodi: vt in multis locis dicuntur esse circa

numularios qui decoxerunt. Si vero nullum extat statutum/ius

ciuile seruandum videtur. & vbi diuersitas opinionum occur=

rit/tutior pars eligatur si vera nescitur.

Esto ergo cautus in huius iudicio / interrogando si ibi extant



statuta aliqua de hoc: & si nescis consule peritos an iustificata

sint. Si nan contra supradicta pugnarent/ tuta nō viderentur.

nisi forte circa vltimum dictorum aliter disponerent: quia pro

communi bono creditorum certorum quos oportet aliquid per=

dere de suo, tolerabile videtur / vt res empte ac possesse extantes

licet nō solute inter bona debitoris cōputarentur sicut alia: quia

hoc etiam pro communi bono ciuitatis videtur, & non contra

ius naturale / sed ciuile. Sed ꝙ res extantes aliene in veritate &

indubie / computarentur promiscue sicut alia debitoris bona,

contra naturale ius est/quo aliena bona tuenda non occupanda

non minuenda sunt vt alteri benefiat.

Circa questionem vero illam / an quum bona vsurarij non



sufficiunt ad satisfaciendũ debitis licite contractis (puta emptio

nis/conductionis/mutui honesti/& similium) & vsuris, prius

satisfaciendum sit debitis licite contractis & de residuo vsuris

quantum potest / an econtrario. Naturalis ratio dictat ꝙ resti=

tuenda sunt integre debita licite contracta / si due adsint condi=

tiones. Prima est ꝙ res vsurarie non extent in propria specie/vt

si extent pignora per vsuram acquisita. Nam quia huiusmodi

res sunt aliene (hoc est domini pignoris) debent hec prius

restitui dominis reddentibus quod mutuo acceperant super illis

pignoribus / & postea restitui debita licitorum contractuum:<-P>

@@0@

@@1@Quo ordine restituendum.

<-P>hoc enim patet sic oportere fieri ex superius habita regula / ꝙ

res extantes aliene debent ante omnia restitui dominis earum.

Secunda conditio est / si ex huiusmodi contractibus licitis non

est factus pauperior ad reddenda priora vsurarum debita: vt

contingeret in dote promissa/& in conductionibus in fructuosis/

& similibus: quia huiusmodi contractus superuenientes vsura=

rijs debitis non debent tollere aut impedire ius illorum quibus

debent vsure restitui: constat autem ꝙ ius illorum tolleretur ex

huiusmodi superuenientibus contractibus/eoipso ꝙ ex illis con=

trahens redditur impotens aut magis impotens ad restituendũ

vsuras: quia in restituendo hec id quod debebatur pro vsuris/

oporteret dari pro istis contractibus. Non sic autem est in con=

tractibus mutui/emptionis / & huiusmodi, ex quibus nihil fit

quo minus vsure possint restitui vt prius. nā ex mutuo accreuit

in bonis tantum quantum accepit mutuo, & si emit/res empta

accreuit: & sic restituendo mutuum & soluendo rem emptā/

non fit pauperior ad restituendum.

Ratio autem quare regulariter prius restituenda sunt debita



ex licitis contractibus ꝗ̈ vsure est: quia non sunt accipienda alie

na inuito domino vt restituantur alias male accepta aliena: si

autem debita ex licitis contractibus non redderentur, eoipso ꝙ

inciperent detineri inuito domino / acciperentur aliena inuito

domino/que vs in illam horam accepta & possessa erant vo=

lente & expectante domino.Et si instetur ꝙ si ista ratio effi=

cax est/ concluderet etiam ꝙ quando esset factus ad restituen=

dum pauperior ex licito contractu/adhuc prius restituenda sunt

debita ex licito contractu ꝗ̈ vsure: quia tunc si debita ex licito

contractu non redduntur / incipit detineri alienum inuito do=

mino. Soluitur hec instantia / intelligendo ꝙ in tali casu quo ex

contractu debiti liciti factus est ad restituendum priores vsuras

pauperior, non incipit detineri alienum inuito domino: sed

incipit detrahi ex debito talis contractus tantum quantum<-P>

@@0@

@@1@Restōnis due radices. 205

<-P>damnificauit talis contractus preexistentia debita ex reddendis

vsuris. Non enim diximus ꝙ prius restitui debent omnes

vsure ꝗ̈ aliquid debitum ex tali contractu licito: sed ꝙ debi=

tum ex contractu licito superueniente debito vsurarum / pro

quanto fecit pauperiorem ad restituendum vsuras pro tanto

non debet preponi debito vsurarum, pro quanto autem non

damnificauit / debet preponi debito vsurarum: alioquin acci

peretur alienum inuito domino / eoipso ꝙ inciperet detineri in=

uito domino.

Quia vero Restitutionis casus infiniti sunt/& innu

mere accidunt questiones an oporteat re=

stituere an non, reducendum ad mentem duxi vt confessor qui

iudicare debet/habeat ante oculos mentis duas restitutionis ra=

dices ex quibus consurgit omnis necessitas restitutionis / vt ad

illas semper examinet an sit restituendum. Sunt due he radices/

acceptio & res. Omnis nan restitutio consurgit aut ex ac=

ceptione (puta quia accepit mutuo / deposito / conducto /

pignore/furto/repina/ fraude/combustione / excidio / & simili=

bus) aut ex re: puta quia res aliena est apud eum in se=

ipsa vel in suo effectu / fructu seu equiualente. Aut ex vtra

scilicet acceptione & re simul: vt quia & accepit & habet

rem alienam.

Et scito ꝙ seclusis licitis contractibus / acceptio obligans ad



restitutionem est duplex. Quedam iniusta proprie (hoc est

secundum propriam rationem iniustitie) quia scilicet damni=

ficans proximum: vt acceptio furtiua/raptiua/ vsuraria/fraudis

lenta/violenta tam absolute ꝗ̈ mixtum inuoluntarium inducẽs

(vt meretricum blande valde extorsiones supra debitam mer



cedem/& cupida attractio quasi compellens ad ludendum. est

siquidem omnis similis actio ex suo genere damnificatiua proxi

mi/causans inuoluntariam dationem rei sue: quia non minus

necessitatur ex huiusmodi humanus animus ad dandum sua ꝗ̈<-P>

@@0@

@@1@Restōnis due radices.

<-P>ad subeundas vsuras: passiones enim nostre ab extrinseco sua=

sore illate quasi vim faciunt) detractiua / contumeliosa, vexa=

tiua iurium/rerum/proximorum &c. & similes que proximũ

ledunt. Quedam vero est iniusta/ hoc est mala quia acceptio

ipsa prohibita est: vt acceptio simoniaca / vel ad faciendam

iustitiam vel iniustitiam: vt si iudex vendat sententiam aut

testis veritatem.

Vide ergo quando occurrit casus aliquis/si aliqua restitutionis



radix inuenitur an nō. Verbigratia si queritur an meretrix seu

adultera teneatur restituere, considerabis ꝙ licet personis istis

cā accipiendi (.s. concubitus malus) cadat sub prohibitiōe &

sit peccatum/ipsa tamen acceptio non est peccatum: non enim

peccat meretrix accipiendo mercedem, ac propterea non tenetur

ad restituendum ratione acceptionis: nec ratione rei, quia volũ

tarie ei data est. si fraudulenter accepisset/ teneretur ratione ac=

ceptionis. Similiter videre potes in lucratis ex ludo. nam dato ꝙ

ludere sit peccatum, accipere tamen quod ex ludo euenit abs

fraude/non est peccatum. nisi hoc alicubi esset prohibitum/&

esset in obseruantia: quia tunc acceptio ipsa esset peccatum.

Perspice quo exempla de actionibus iniustis. Si queritur an



impediens proximum a cōsequutione alicuius boni/ teneatur re

stituere, vide si impediuit ius illius aut gratuitum beneficium.

Nam si impediuit ius proximi/tenetur restituere: quia actio im

peditiua terminatur ad iniustum. & propterea tenetur restitue

re ad equalitatem iusti reducendo. Et hinc consurgit ꝙ impe=

diens clericum dignum a consequendo ecclesiasticum benefi=

cium/tenetur ad restituendum: quia impediuit iustum distri

butiuum/quo illi digno erat debitum &c.Si vero impediuit

gratuitum beneficium (puta donationem/legatum/testamentũ,

procurando ꝙ donator reuocet legatum / testamentum aut do=

nandi voluntatem) non tenetur restituere, ꝗ̈uis mortaliter pec=

cauerit si ex odio fecit: quia actio impeditiua nō terminatur ad<-P>

@@0@

@@1@Restōnis casus. 206

<-P>iniustum: quia nullum ius adhuc habebat proximus/ volunta

te existente ambulatoria.Et vt sis capax rationis/considera ꝙ

si testator ipse ex odio reuocet testamentum/ꝗ̈uis peccet morta

liter, nullius tamen ius violat/ad nullam restitutionem tenetur.

Si igitur ipse testator ex odio reuocans non tenetur restituere/

quia nullius ius tollit, multo minus inducens testatorẽ ex odio

tenetur restituere: quum sit causa remotior. Radix ergo non

restituendi est / quia actio non terminatur ad iniustum.Ex

istis ergo regulis prudens confessor consideret & iudicet, vt non

oporteat scribendo singulos casus/implere libros.

Quāuis Autem non sint omnes scribendi casus sigilla

tim, quidam tamen qui quasi dubij videntur

tacendi non sunt.

Primus est circa restōnem fame indirecte lese. Verbigratia.



petrus accusatur vel denunciatur de furto a ioanne. & licet

vere petrus fecerit furtum illud, negat tamen affirmando in

iudicio se non fecisse furtum illud: ac per hoc indirecte petrus

facit ioannem mendacem mendacio pernicioso/vt patet. Dubi=

tatur an petrus teneatur ad restitutionem fame ioannis.Si

respondendo distinguitur de obligatione accusati petri. vel est

obligatus secundum iuris ordinem fateri veritatem vel non: &

rursus vel ioannes potest probare vel non. & dicatur ꝙ in casu

quo non potest ioannes probare / aut in quo petrus non tenetur

confiteri, sibijpsi imputet ioannes suam infamiam: quia non de

buit temere accusare. Si sic inquam dicatur/ aduerte ꝙ erratur.

tum quia non licet maleficium maleficio compensare. tum quia

non agitur nunc de culpa, sed de fama. Vnde supposito ꝙ ioan

nes temere/de vero tamẽ crimine accusasset, si propterea a petro

accusato fuisset percussus / constat ꝙ deberet ei a petro satisfieri

de iniuria & damno. & si pro quia sic est, consequens est ꝙ si

est ab eodem percussus in fama/debet ei restitui fama: quanto

damnum fame maius est damno rerum. Vnde non est atten=<-P>

@@0@

@@1@Restōnis casus.

<-P>dendum in huiusmodi restitutione si ioānes potest probare vel

non/aut si petrus tenetur confiteri vel non: quoniam hec omnia

per accidens concurrunt ad percussionem ioannis in sua fama.

Dicendum est autem ad casum: ꝙ quia non directe petrus ac



cusatus tollit famā (quia non animo detrahendi ioanni petrus

negat/sed excusandi sui gratia) ideo secundum regulas detra=

ctionis materialiter tantum respondendum est. ꝙ si ex hmōi

negatione subsequuta est lesio fame ipsius ioannis (puta quia

inde reputatur mendax perniciose) tenetur petrus restituere illi

famam. Si vero ex hoc ioannes non minus bonus habetur/ sed

creditur ꝙ ille omni quo potest modo se excusat siue vere siue

falso, non tenetur ad restitutionem: quia nō est illi ablata fama

ne secundum rem ne secundum affectum: quia vt dictum

est/non animo detrahendi negauit.

Secundus casus est circa restitutionem etiam fame: an falso



confitens se homicidium aut aliud crimen patrasse/ob dolorem

seu timorem tormẽtorum, teneatur ad restitutionem sue fame.

Si dicitur ꝙ si potius vult mori in illa sua infamia ꝗ̈ experiri



iterum tormenta/que oporteret experiri iterum si postꝗ̈ ratifica=

uit retractaret restituendo sibi famam, non tenetur ad restitutio

nem fame. Aduerte ꝙ erratur: quoniam detinere alienā famā

non restituendo illam, multo grauius est ꝗ̈ detinere es alienũ.

non minus autem tenetur homo ad restituendum sibijpsi iesu

christi membro famam ꝗ̈ alteri: est igitur in peccato detentio=

nis fame ꝗ̈diu illam non restituit. Vnde sicut tormenta non ex=

cusant a negatione veritatis necessarie ad salutem, ita nec ab

huiusmodi omissione restitutionis fame membri christi: quum

sit necessarium ad salutem non detinere famam non minus suā

ꝗ̈ proximi a se lesam.Quia igitur iste infamando seipsum ob

tormenta/peccauit mortaliter/vt patet (quoniam commisit de=

liberate actum ex suo genere peccati mortalis / detractionem

scilicet falsam) consequens est vt detinendo quo famā quā<-P>


@@0@

@@1@Restōnis casus. 207



<-P>detrahendo abstulit/peccet mortaliter: ac per hoc sicut tormento

rum metus aut dolor non excusauit detractionem/ita nec excu=

set detentionem fame. Tenetur igitur restituere sibi christi mem

bro famam.

Tertius casus est de restitutione rerum: an vxor/filia/serua



hominis nihil aliud habentis ꝗ̈ bona aliena seu ad restitutionẽ

obligata, peccet victum sumẽdo & teneatur restituere. Ad hoc

dicitur immiscendo ea que sunt per accidens: ꝙ si persone iste

consumentes hec bona, induunt personas vtiliter gerentes nego=

cium creditorum (puta quia dant operam vt maritus / pater/

dominus &c. restituat) vel si tantum operarum suarum im/

pendũt ad bonificandum bona illa/& huiusmodi: aut si sunt

in extrema necessitate/in qua sunt omnia communia, non tenen

tur restituere. Manẽdo autem in casu seclusis his accidentibus/

dicendum est ꝙ non est dubium personas istas que aliena con

sumunt in suo victu / teneri ad restitutionem: quia alienas res

consumunt.Sed an peccent sic vtendo quasi coacte (quia

oportet vxorem/filias/ & huiusmodi personas sub aliena pote=

state constitutas vesci his que in mensa sunt, vestiri vestes quas

maritus/pater &c. dat) non facile patet. Crediderim ego has

& similes personas posse abs peccato vti rebus hmōi alienis,

non tanꝗ̈ inuito domino: sed sub rationabili ratihabitionis spe

ꝙ ego innocens vescar/induar, restituturus de meo si habeo aut

si habuero/ tantundem: ita tamen ꝙ si non habeo in presenti

vnde restituere possim/solis necessarijs cũ timore domini vtar.

quia rationabile est vt quis velit alteri quod sibi vellet fieri:

constat autem ꝙ quilibet innocens sub patria potestate / vellet

sibi hoc concedi: igitur rationabile est ꝙ quis hoc velit alteri

in tali articulo constituto. Quumprimum autem persona sui

iuris est / tenetur potius mendicare ꝗ̈ de alieno viuere. Si autẽ

habeo in presenti vnde & possum & volo restituere equiualẽs,

possum etiā non subditus/vti re aliena abs mea culpa accepta:<-P>

@@0@

@@1@Restōnis casus.

<-P>quia hoc non est vti re aliena inuito domino, sed hoc est emere

rem alienam ad vtilitatem potius domini/ qui ex hoc pro quāto

ego vtar nihil perdet. Verum oportet in huiusmodi casibus pro

uidere/vt non eueniat alicui scandalum ex hac mea libertate &

voluntate bona latente.

Quartus casus est de restitutione rerum ex fictione: an fin=



gens se bonum aut pauperem aut oraturum/ teneatur restituere

elemosynaliter sibi collata. Et breuiter distinguendum occurrit/

si fictio talis concurrit per se (hoc est ex intentione) ita ꝙ pro

pterea ille fingat vt habeat elemosynam: aut si concurrit per ac=

cidens, hoc est si non propter habendam elemosinam fictio ista

fit/sed propter alium finẽ. Nam si primo modo concurrit fictio,

consequens est vt lucrum hoc fraudulentum sit/& iste simula

tor reus sit fraudulente actionis acquisitiue: & propterea tene=

tur ad restitutionem/ sicut quilibet alius ex fraude & dolo ac=

quirens. Non est tamen restituendum illi qui elemosynaliter

dedit, sed christi pauperibus / seu operibus talibus qualibus ille

qui dedit putauit se dare: quia ex quo dator elemosyne principa=

liter dedit christi bonis seruis seu pauperibus / seu pro missis &

orationibus expositis, iam ius quesitum aut quasi quesitum est

christo / qui mercedem reddidit (iuxta illud: qui dederit calicẽ

aque frigide alicui in nomine discipuli / non perdet mercedem

suam) iam non est suum quod dedit christo in nomine disci=

puli, siue ille sit vere discipulus siue non.

Si vero fingit quis se bonum aut sanctum non ratione



lucri, non tenetur restituere / sed satisfacere deuotioni

elemosynam dantis: quia licet dans decipiatur in opinione

bonitatis ab isto hypocrita, non tamen decipitur ab eodem

quantum ad actionem dandi elemosynam / sed ad hanc ex pro

pria deuotione ducitur.

@@0@

@@1@Rixa. Sacrilegiũ. 208


RJxa (hoc est contentio ad facta perue=

niens ex inordinato animo: vt quũ

propria authoritate vnus alterum inuadit)

peccatum est mortale ex proprio genere:

quia nociua est proximo. Et si ex vtra parte

rixa se tenet (hoc est ꝙ mutuo contra se

pugnant irati) vtrin est peccatum mortale. Si autem altera

pars soli defensioni operam dat, non est ex parte eius rixa.

Aduerte tamen si seruata est moderatio inculpate tutele / &



quantum ad factum & quantum ad animum deliberatum.

passiones nan nisi ad deliberatum consensum vindicte indu=

cant / veniales sunt. & similiter modicus excessus moderate

tutele venialis est.

SAcrilegium / Peccatum

est mortale

ex suo genere: quia violationem / hoc

est irreuerentiam seu iniuriam rei

sacre ponit.

Est autem triplex sacrilegij species.



Vna qua fit iniuria persone sacre vt

sic: vt si clericus percutiatur / aut a

seculari iudice puniatur: si contra votum personale (puta ca=

stitatis vel abstinentie) peccetur: & sic de similibus.Alia

qua fit iniuria loco sacro: vt si de loco sacro extrahatur ibi salua

tus / aut inde furto vel rapina res accipiatur / aut sanguine

vel semine humano voluntario locus sacer violetur.Tertia

species est qua fit iniuria rebus sacris seu dicatis deo. ita

ꝙ non solum iniuria que fit sacramentis & vasis sacris &

reliquijs sanctorum ac imaginibus eorum / sed etiam que fit

rebus ecclesie mobilibus vel immobilibus, quia deo dicate

sunt / dum ad vsum ministrorum dei mancipate sunt/ sacrile=

gium committitur.

@@0@

@@1@Sagittarijars. Satisfactio sacr̃alis.

Et si vis cognoscere quando proprie committitur sacrilegiũ



in omnibus eius speciebus, considera ad quid persona/ locus vel

res sanctificata est: & vide si contra illud ad quod sanctificata

dicitur actum est. Verbigratia. ager ecclesie est sanctificatus quo

ad hoc ꝙ est exemptus a secularibus oneribus & iurisdictioni=

bus. Committitur ergo sacrilegium si grauetur seculari authori

tate &c. non autem siquis ibi fornicetur: quia non est ab hoc

exemptus per hoc ꝙ est ecclesie. & similiter sacrilegium est

siquis in loco sacro fornicetur, non autem siquis ibi detrahat:

quia loci sanctitas est ad exemptionem ab effusione seminis

humani, non autem a detractione. Similiter sacrilegium est si

sacerdos fornicetur/quia sanctificatus est ad castitatem. nō aũt

si blasphemet: quia non est ad eius oppositum directe sanctifi=

catus. & sic de similibus.Ex his nan habes vnde potes di=

scernere que sint sacrilegia ab his que non sunt sacrilegia etiam

si sint peiora sacrilegio.


Yüklə 5,7 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   85   86   87   88   89   90   91   92   ...   100




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin