Summa caietana de pctis Et noui testamẽti iẽtacula



Yüklə 5.7 Mb.
səhifə94/100
tarix14.08.2018
ölçüsü5.7 Mb.
1   ...   90   91   92   93   94   95   96   97   ...   100
sOrtilegium (Quo explicite vel im

plicite ad demonis auxi

lium seu consiliũ sorte recurri{t$}, pctm̃ mortale

est/ad suꝑstitionẽ spectans: vt quũ quis ꝑ sortes

inquirit quis fecerit furtũ aut aliquid hmōi ad

diuinationem pertinens: & simile est si sorte quera{t$} quid agen

dum. Sortilegij. n. crimen & diuinatoriam & consultoriā sortẽ

comprehendit, quum ad demonẽ recurritur non solũ explicite

sed etiā implicite: vt cōtingit inquirentibus per sortes occulta, &

vniuersaliter ea que a sola intellectuali natura sciri aut fieri pñt.

Ex eo. n. ꝙ nō querũt a deo/nec a natura nec a fortuna hoc ex=

petũt, cogun{t$} velint nolint fateri ꝙ ad demonẽ recurrũt. impli=

cite quidem/dum ad sortes vt institutas ad hũc effectum recur=

runt. Explicite autem sicut in alijs diuinationibus & incantatio

nibus contingit.

@@0@

@@1@Spectaculoꝝ pctā. Sponsorũ pctā.


sPectacula Impudica / crudelia aut

irreligiosa abs pctō non

fiunt. Et si notabiliter admixtum horum aliquid

habeant/mortale peccatum sine dubio incurritur

a facientibus & precipientibus illa.Spectantes

autem si delectantur huiusmodi malis / proculdubio peccant

mortaliter: delectatio. n. de peccato mortali / peccatum est mor=

tale. Si autem preter opinionem occurrit hec spectare que non

placent, quilibet de seipso rationem reddat quare non recessit.

& communiter videtur veniale in huiusmodi casu / seclusa

ratione scandali.

SPonsorum Per verba de futuro/

peccata triplicia sunt.

Primo in ipso contractu sponsaliũ. Et tunc



peccatur/aut quia ficte contrahuntur, scilicet

intentione non contrahendi sponsalia seu nō

seruandi fidem: & est peccatum mortale

perniciosi mendacij. Aut quia clandestine fiunt. & videtur etiā

peccatum mortale/sicut de contractu matrimonij dictum est:

ꝗ̈uis minus graue ꝗ̈ contractus clandestinus matrimonij. Aut

quia pena apponitur quasi pena conuentionalis / contra prohibi=

tionem iuris canonici in ca. gemma. de sponsa. & est peccatum

veniale si desit cōtemptus: preter hoc ꝙ pena apposita nulla est,

quia coniugia debent fieri libere.

Secundo in dissolutione sponsalium. Et tunc peccatur peccato



perfidie: quum scilicet abs sufficiente causa promissa fides non

seruatur. Et est perfidia huiusmodi/mortale peccatum etiam si

periurium non interueniat: quia est iniuriosa proximo.

Tertio peccatur in vsu: vt si impudicis actibus vacent spon=



sus & sponsa. Sunt enim impudicitie mortalia peccata in ipsis

in omnibus casibus in quibus apud coniugatos sunt mortalia:

& tanto grauiora quanto adhuc neutrius corpus est alterius/<-P>

@@0@

@@1@Stuprum. Superbia. 220

<-P>sed promissum tantum. Oscula tamen & amplexus inter spon

sos beneuolentie causa/non sunt peccata: vt patet. Si vero de=

lectationis causa fiunt affectu maritali inchoante/abs impudi=

citia tamen, venialia sunt: quia sicut sponsa inchoatiue est spōsi,

ita delectatio venerea coniunctionis carnalis inter eos / inchoa/

tiue permittitur inter eosdem: constat autem oscula delectatio=

nis causa facta / non nisi inchoationem veneree delectationis

importare.

sTuprum / Quo mulier virgo extra

matrimoniũ defloratur, pec

oatum mortale est propriam constituens spẽm.

Notanter autem dixi mulier: quia licet virgini=



tatis virtus communis sit vtri sexui, stuprum

tamen proprium est muliens. vir. n. virgo extra matrimonium

primo concumbens nō peccat peccato stupri: quia non additur

specialis deformitas sicut in muliere.

SVperbia / Qua quis seip̃m

exaltat seu supra

seipsum it, peccatum est: quia contra

rectam rationem est, vt aliquis supra

id quod est seipsum habeat / tam in

actu estimandi ꝗ̈ eligendi.

Inuenitur autem superbia duplici=



ter: vel consummata vel imperfecta.

Superbia cōsummata est, quum quis adeo seipsum magnifacit

vt ad hoc perueniat ꝙ nolit seipsum subijci diuine regule. Et

hoc est peccatum mortale maximum/vt patet: quoniam nolle

subijci diuine regule / contemptus diuine dispositionis est.

Spargitur autem huiusmodi consummata superbia per quat=



tuor ramos qui species eius vocantur. Quarum tres per bona

que quis habet tripliciter diuersificantur: scilicet aut quũ quis ita

se extollit acsi non haberet bona a deo / aut acsi ex suis meritis<-P>

@@0@

@@1@Superbia.

<-P>a deo haberet/aut si singulariter despectis alijs hr̃et/& demum

si per bonum quod non habet ita extollitur acsi illud haberet.

Consummata nan superbia in primo contemnit deum bene=

factorem: in secundo diuinam gratiam: in tertio multiplicatio=

nem diuine largitatis in alijs: in quarto diuinam miserationem,

dum ex fastidio subiectionis ad diuinā dispositionẽ in hec ducit.

Superbia vero imperfecta, qua se homo magnificat in suo



affectu/non tamen vs adeo vt velit se non subditum deo &

omnibus quibus oportet de necessitate salutis se subijci, in hec

eadem imperfecte tamen ducit: quod melius ex effectibus discer

nitur ꝗ̈ ex proprijs actibus. Nam qui ita irreligiosum & ingra=

tum se exhibet acsi non accepisset a deo omnia que hẽt, suꝑbũ

habet iuxta primā spẽm affectũ: ex simili quippe effectu apłus

inquit. quid habes quod nō accepisti: quid gloriaris quasi nō acce

peris? vbi ex effectu glorie superbia interior mōstra{t$}/quasi non

acceperit. Similiter quum quis affectũ quasi securum de bonis

que habet/aut querulum de bonis perditis/ aut admiratiuum ꝙ

non exauditur a deo habet, in secũda est superbie spẽ: qm̃ quasi

deberi sibi hec existimat talis. Qui vero alijs seip̃m prefert &

pronus est ad videndũ imaginatione vel mẽte alio℟ defectus/

ad sua mala excusandum/ ad aliena ponderanda, in tertia est

superbie specie: qua magnum se vult quasi solum magnũ. Qui

demum parum solicitus de celesti patria/de membris christi/de

satis factione peccatorum/dies suos ꝑtransit quasi somnians aut

parum vigilans, superbus est iuxta quartam spẽm: est. n. quasi

existimans immo presupponẽs se ciuẽ celestem, dei amicũ/filiũ/

membrũ: quũ negligentia & incuria hmōi non sint testimonia

talium donorum in anima: operatur. n. magna dei amor si est.

Et similiter in ordine ad proximos cruditas animi/ incōpassio



ad alios/intolerātia iniuria℟/ impatientia / egre ferre se despici/

indignatio/ & huiusmodi monstrant hominem plus de seipso

sentientem ꝗ̈ sit: pro quanto tantum se quis habet vt malorum<-P>

@@0@

@@1@Superstitio. 221

<-P>pene particeps esse quasi nō possit aut debeat.Sunt autem hec

& multa alia que imperfecte sunt superbie/communiter venia

lia peccata propter imperfectionem actus: dum per modum

passionum occurrunt abs iniuria dei & proximorum. Impe=

diunt tamen huiusmodi peccata valde vitam spũalem: vtpote

ex genere superbie existentia: quum scriptum sit / superbis deus

resistit.Et hec dicta sint non solum ad discernendum inter

superbiam cōsummatam & imperfectam, sed pro cōfessoribus

personarum volentium proficere ad vitam spũalem. Qñquidẽ

redeuntibus ad deum quod vltimo relinquendumsuꝑest pctm̃/

superbia est: difficillime enim eradicatur.

SVperstitio Qua circa diuinũ cultũ

erra{t$}, pctm̃ est: vt patet.

Sed quia quattuor specierum ipsius due sunt



tractate (scilicet diuinatio & idolatria) nunc

relique due / que sunt indebitus cultus veri dei,

& obseruano quarundem rerum/actuum/temporum/locorum

&c. tractande sunt.

Suꝑ stitio igi{t$} exhibens vero deo indebitũ cultũ/ dupłr inue=



ni{t$}. Aut. n. exhibet cultũ indebitũ ꝗa ꝑniciosum aut quia super

fluũ: scriptũ est. n. veri adoratores adorabũt in spũ & veritate.

Cultus ꝑniciosus est cōtra veritatẽ: cultus superfluus recedit a



spũ. Est aũt cultus ꝑniciosus cōtra fidei veritatẽ / nō solũ siquis

iudaicis cerimonijs mō coleret deũ significātibus christũ incar=

nandũ/aut maumetano ritu coleret deũ (vtpote in ꝑsona eccłie

faciens cōtra ordinationẽ ecclesie, ac per hoc falsarius in cultu)

sed etiam siquis falsas sanctorum reliquias colendas proponit.

Offerentes quo votiuas statuas seu imagines miraculo℟ seu

bñficio℟ falso℟ crucifixo seu beate virginis imagini lucri gr̃a

(vt scilicet inde prouocati alij ad offerendũ similia concurrant



aut emant) suꝑ stitionẽ falsi cultus diuini incurrũt: ꝗa falsus est

hic cultus, vtpote significās quod nō est. Et peccant mortaliter:<-P>

@@0@

@@1@Superstitio.

<-P>quia irreuerentiam notabilem deo inferunt in actu colendi deũ/

quantum est ex natura actus. Quāuis enim ex intentione offe/

rentium non fiat machinatio contra diuinam reuerentiam / sed

ad lucrum vel aliquid huiusmodi, ex natura tamen operis con=

tra diuinam agitur reuerentiam. Sicut enim in periurio induci{t$}

ex natura actus deus quasi testis falsitatis / ꝗ̈uis periurans non

credat deum testari falsum/nec intẽdat ꝙ deus attestetur (quia

attestaretur contra ipsum periurum) ita hic superstitiosus vti=

tur deo tanꝗ̈ colendo falsitate seu falso cultu quantum est ex

natura cultus, ꝗ̈uis sciat ꝙ deo non placet/nec intendat deũ sed

homines fallere. & propterea sicut ibi est peccatum mortale ex

suo genere/ita & hic.

Superstitio autem diuinum cultum indebitum quia superfluũ



exhibens, si contemptus & scandalum desit/peccatum est com

muniter veniale: quia non contra sed preter diuinam reuerentiā

hoc est. Et appellatur cultus superfluus {secundum} se quicquid in eo fit

non ordinatum ad interiorem cultum qui est cultus spiritus.

Vnde actiones aut iucunditates que solum ad exteriora vtiles



essent/ad superfluum cultum spectant. Secundum vero statuta

ecclesiastica quicquid in eo dicitur aut fit supra rubricas seu

statuta: vt si dicatur bis alleluia vbi semel scriptum est. & si

fit in missa crucis signum vbi non mandatur fieri. & si plures

accoliti aut cantores ꝗ̈ consuetum sit parentur.

Superstitio Autem obseruationum quadrifariam

partita est.Et prima est superstitio

obseruationum artis notorie: qua certa ieiunia & orationes fiunt

secundum instituta illius artis ad acquirendam scientiam per

infusionem. Et hec superstitio est peccatum mortale propter

initam societatem cum demone / de cuius institutione hec ser=

uantur, & inutiliter: quia demonum non est infundere scien=

tiam animabus nostris.

Secunda est superstitio obseruationum vtendo lapidibus/<-P>




@@0@

@@1@Superstitio obseruationũ. 222



<-P>herbis/lignis/animalibus / imaginibus / carminibus / ritibus ad

faciendum aliquid: puta sanandum dolorem capitis/curandum

caballum / sistendum sanguinem/medendum vulnus &c. Et

de hac dictum est superius quum de incantatione dictum est.

vide ibi.

Tertia est superstitio obseruationum ex presagijs futurorum



bonorum vel malorum conceptis propter incidentia: vt si ster=

nutare contingit surgentem/redire ad lectum: si offendere ante

hostium exeuntem/redire domũ: & sic de infinitis huiusmodi

vanitatibus. Et si hec quidem fiant aut vitentur vt communiter

vide{t$} fieri/quia scilicet timent homines significari aliquid mali

ex nescio qua causa, peccatum veniale communiter videtur:

quia licet appareat multa horum ad gentilitatis superstitiones

olim spectasse, quia tamen nunc non vt instituta religionis hec

sumuntur / sed tanꝗ̈ quasi experta aut solita ex maiorum tradi

tione hec habentur/inter alias hominum vanitates computanda

hec sunt. & tolerari possunt / quum nulla adest comes sini=

stra intentio.

Et scias ꝙ potest homo quando abs omni peccato ex ali=



quo presagio cauere prudenter ab imminentibus/dubitando ne

presens occursus sit signum futuri, ex communi vtrius causa

celesti vel etiam diuina prouidentia: sicut de somniorum obser=

uatione & diuinatione dictum est. Vt siquis cadens corporali=

ter/timeat aliquem casum sibi futurum in statu vel honore &c.

propterea tamen non desistat ab operibus prudenter agendis/

sed cautius vigilet &c. pōt. n. esse vt iste casus effectus sit cause

futuri casus, & propterea significet illum.

Quarta superstitio est obseruationum in verbis aut rebus



sacris portandis/dicendis/vtendis, adiunctis aliquibus conditio=

nibus non malis quarum ratio nescitur: vt patientes spasmum

neruorum/primo carlino oblato christi cruci in parasceue vtun

tur pro remedio / conficto ex illo anulo: & sic de similibus.<-P>

@@0@

@@1@Suspensio

<-P>Quantum enim apparet in huiusmodi superstitio interuenit:

quoniam vane conditiones apparent.Si tamen ex mera

deuotione fiunt / & non nisi a deo intendant & expectent

effectum / putantes deum inspirasse alicui sancto viro huius=

modi conditiones, non audeo damnare / sed tolerabile mihi

videtur.

SVspensio Vna ex censuris ecclesiasti=

cis (qua homo a iure seu a

iudice excluditur ab exequutione ordinis vel

officij ecclesiastici) pena est / non culpa: in=

curritur tamen communiter propter culpam.

Non oportet autem peccare mortaliter ad hoc vt incurratur

suspensio, sed potest ex solo veniali peccato incurri suspensio.

Quod ex eo patet / ꝙ excommunicatio minor potest incurri ex

solo veniali peccato: constat autem excommunicationem mino=

rem a maximis excludere/ scilicet susceptione sacramentorum

omnium, que sunt & maxima bona spiritualia & maxime

necessaria ad humanam salutem &c. Suspensio igitur ab exe=

quutione ordinis vel beneficij / vel ab ingressu ecclesie / vel a

solennitate diuinorum/vel ab omnibus his & similibus exclu/

dens, non est tante malignitatis vt supponat vel ferat secum

peccatum mortale sicut excommunicatio maior.

Et potest suspensus absolui ab excommunicatione maiore &



minore & a peccatis / & communionem sumere, & postea ab=

solui a suspensione: quia suspensio non operatur nisi ad limites

ipsius: hoc est quia si suspensio est ab ordine / non excludit nisi

ab his que sunt ordinis, si est a iurisdictione / non excludit nisi

ab his que sunt iurisdictionis, & sic de alijs: & propterea reli

qua sunt licita.

Casus aũt in quibus incurritur suspensio / multi valde sunt.



Et quia solos clericos proprie tangunt, ipsi de seipsis loquantur.

@@0@

@@1@Suspitio. Susurratio. 223




Dostları ilə paylaş:
1   ...   90   91   92   93   94   95   96   97   ...   100


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə