Summa caietana de pctis Et noui testamẽti iẽtacula



Yüklə 5.7 Mb.
səhifə96/100
tarix14.08.2018
ölçüsü5.7 Mb.
1   ...   92   93   94   95   96   97   98   99   100
TEstimonium Falsum in iudicio/pec

catum est ex suo gñe

mortale: quia iniustũ. Negare quo testimoniũ

si articulus necessitatis vrget/pctm̃ est mortale: vt

pote in dānũ ꝓximi vel cōis boni cedens. p̃ceptũ

enim affirmatiuũ de ferendo testimonio/pro loco & tꝑe obli=

gat: & ꝑꝑea si tũc non vult hō parere perhibendo testimoniũ

necessarium/nō excusatur a mortali. Extra iudiciũ aũt falsum

testimonium iudicatur sicut mendacium.

TJmor Nullum est secundum se peccatũ.

Potest tñ multipliciter fieri pctm̃. &

ex modo timendi: puta si plus aut minus timea{t$}

ꝗ̈ oportet. Et ex collatione vnius timẽdi ad aliud

timẽdũ. Et hoc est qñ mortale: vt si plus timea=

tur occisio corporis ꝗ̈ mors anime: plus timea{t$} ira principis ꝗ̈

ira dei: & sic de similibus.

Ponitur quo speciale peccatum timor pro tristitia de bono



alterius quia nociuũ est mihi aut alijs / si temerarius est timor:

nam si veritati aut rationabili estimationi innititur, nullum est

peccatũ moderata tristitia de alterius prosperitate ex qua bono℟

oppressio venit.

@@0@

@@1@Torneamentum. Tyrannis.


TOrneamentum (Hoc est ludus

quo ad ostentatio

nem virium & audacie milites multi ex cōdicto

conueniunt & cōgrediuntur temere/ita vt sepe

mortes hominum inde proueniant) peccatum

esse mortale constat ex admixta pernicie vite humane / siue in

effectu siue in periculo frequenti/abs rationabili causa. Vnde

tales ibi vel propterea mortui carent ecclesiastica sepultura

etiam si ad penitentiam conuersi fuerint: vt canonica iura

disponunt.

TYrannis Qua respublica occupa{t$} (vel

quantum ad dominiũ: vt con=

tingit his qui se vi dominos constituunt, siue im

mediate siue mediante coacto cōsensu subdito℟.

Vel quantum ad affectum modũ regiminis:

vt contingit his qui ꝗ̈uis veri sint domini / non querunt publi=

cum bonum sed proprium) est peccatum mortale grauissi=

mum: vtpote contra bonum publicum. Et tanto peius quanto

remotius est a penitentia: regnandi siquidem amor tantus est,

vt non permittat tyrannum quo ad dominium/cōuerti ad peni=

tentiam: vtilis quo boni proprij amor radicatus / difficillime

euelli potest.

Sed nunquid Gubernante tyranno (qui scilicet

non habet legitime dominium sed

tyrannice occupat illud) peccent illi qui recurrunt ad ipsum

pro iustitia? quia inducunt illum ad actum quem non potest

licite exercere.

Respondetur ꝙ excusantur a peccato inducendi tyrannum



ad actum & opus sibi illicitum/petentes ab illo iustitiam: quia

non petunt actum illicitum/sed iustitiam actus illi illiciti. Sicut

enim luxurioso sancte consulitur vt non adulteretur sed forni=

cetur / hoc est minus malum committat: quia subintelligitur si<-P>

@@0@

@@1@Vectigalia iniqua. 225

<-P>luxuria vti vis, ita occupatori dominij sancte suadetur ꝙ mi=

nus male vtatur dominio illo. constat autem ꝙ minus male vti

tur qui vsurpato dominio vtitur in actibus & operibus alias

iustis/ꝗ̈ si in actibus aut operibus aut etiā omissionibus iniustis

& perniciosis reipublice aut particulari persone vteretur. Eadẽ

autem ratio est de suadente & petente. Et propterea pie inter=

pretande sunt petitiones tam iustitie ꝗ̈ honeste gratie que offe=

runtur tyrannis: scilicet si vis/seu ex quo vis detinere & exer=

cere hoc dominiũ, vtere illo iuste/vtere honeste/vtere pie/vtere

ad vtilitatem publicam & priuatorum prout deceret dominũ.

Attestatur quo hoc esse licitum communis vsus omnium qui

sub tyrannis & dubijs dominis degunt: dum abs conscientie

scrupulo passim omnes ad tyrannos & dubios dominos recur=

runt acsi essent domini. Hoc. n. signum est licitum esse hunc ad

tyrannos recursum: quia alienum a ratione est vt omnes (inter

quos sunt viri probi) errent/peccent abs remorsu consciẽtie.

Attestatur etiam supradicte pie interpretationi intentio recur=

rentium ad tyrannos. constat nan ꝙ non intendunt ipsi petere

vt tyrannus vtatur tyrannide/vt vsurpet actum iudicij: quoniā

mallent vt cederet tyrannidi & iudicio: sed ex quo vsurpat sibi

dominium ac iudicium/intendunt vt iuste vt pie vtatur vsur=

pato dominio & vsurpato iudicio. Et quod intendũt hoc petũt.

ita ꝙ nec intendũt nec petũt actũ vsurpatũ, sed qualitatẽ sanctā

in actu vsurpato exercendo.

VEctigalia Iniqua non solum sunt que

imponuntur a non habẽtibus

potestatem/vtpote tyrānis, sed que ex forma vel

ex fine aut ex abusu aut ex materia constat esse

iniqua.

Et ex forma iniusta vectigalia sunt/que equalitatẽ proportio=



nalem non continent, sed plus grauant minus grauandos: sicut

enim communes honores equalitate proportionali distribuendi<-P>

@@0@

@@1@Vectigalia iniqua.

<-P>sunt/vt digniores plus honorentur &c. ita onera communia sic

distribuẽda sunt/vt secundum ratam a quolibet tolerentur. &

propterea iniusta ex forma sunt vectigalia que onerant impro=

portionaliter: hoc est plus grauant minus grauandos. Et hec ma

nifeste videntur que pro his que vehuntur ad vsum proprium/

exiguntur: quoniam radix vsus est indigentia. ita ꝙ quanto hō

magis indiget/magis vtitur: qui. n. plures habet filios/plus indi=

get ac per hoc plus vtitur, & sic consequenter plus soluit vecti=

galis: ac per hoc de primo ad vltimum qui plus indiget / plus

grauatur vectigali, quod est iniquum. Gabelle igitur pro his

que deferuntur pro vsu proprio/inique sunt: & secundũ leges

ciuiles (codi. de vectiga. l. vniuersi) pena capitis plectendisunt

exigentes tam pro his que deferuntur pro vsu, ꝗ̈ his que defe=

runtur pro seminando / ꝗ̈ his que deferuntur ad fiscum. Vnde

hmōi vectigalia non tenentur homines soluere.

Sunt quo iniqua ex fine vectigalia / que non pro publica



vtilitate sed pro bono proprio principis imponuntur. Nec obli=

gantur subditi ad soluendũ huiusmodi vectigalia: qm̃ tyrānica

non politica sunt hmōi vectigalia ex proprio fine.

Sunt etiam violenta ac iniqua ex abusu vectigalia imposita



rite pro temporali necessitate/puta pro muris ciuitatis construen

dis, si post completa menia perseuerat illorum vectigalium exa/

ctio quia prĩceps sie vult. Violente nan rapine sunt manifeste:

& propterea non obligant in foro conscientie. Similiter non ob

ligant si imposita sunt pro construendis muris / & tamen non

applicantur ad muros construendos nisi pro forma, sed imbur=

santur a principe aut rectoribus. Et breuiter si nō fit id pro quo

imposita sunt vectigalia, iniqua sunt ex abusu / & fraudes aut

rapine sunt: nec tenentur subditi soluere in foro conscientie.

Reputantur quo ex ciuili iure iniqua vectigalia ex mate=



ria / quecun imponuntur super alijs ꝗ̈ super his que causa ne=<-P>

@@0@

@@1@Vectigalia iniqua. 226

<-P>gociationis vehuntur. C. de vectigal. l. omnium. Et extenditur

negociationis nomen in proposito ad venalitatem: ita ꝙ que

deferuntur ad vendendum / sunt materia vectigalium, reli=

qua que pro vsu suo & familie sue deferuntur / exempta sunt

a vectigalibus licitis. Vnde non ligant in foro conscientie hmōi

illicita vectigalia ex materia.

Iustorum autem vndi (scilicet ex agente/forma/fine/vsu/



ac materia) vectigalium fraus peccatum est mortale ex suo

genere: vtpote nocumentum inferens reipublice / & ad furti

vitium spectat. Ita ꝙ peccatum mortale interuenit in hac sub=

tractione non ex inobedientia precepti obligantis ad mortale/

nec ex vinculo pene apposite contra trāsgressores, sed ex natura

debiti reipublice non soluti/quomodocun sonet statutũ: quia

eoipso ꝙ vectigal iustum est / tollit homo fraudulenter reipu=

blice quod suum est. Nec refert an respublica per suos mini=

stros sibi exigat / an per eos quibus ipsa vendidit: quia vectigal

reipublice soluitur / cuicun soluatur, & a republica tollitur/

quandocun non soluitur: & nihilominus iniuria fit illi qui

emit tanꝗ̈ subrogato. Nec excusat fraudem a peccato mortali/

quia institutores vectigalium & emptores precognoscunt ꝙ

fient multe fraudes abs restitutione nisi comperiantur in facto

fraudis: sicut non excusantur dispensatores rerum communita

tis aut domini aut ciuis a crimine furti / ex hoc ꝙ communitas

aut dominus aut ciuis prescit huiusmodi suos dispensatores

fraudulentos esse: sicut nec iudas excusatur a furto ex loculis/

ex eo ꝙ dominus precognoscebat ꝙ fur erat. Institutio enim &

venditio & emptio vectigalium intelligitur secundum id quod

debitum est. Et licet necesse sit vt fraudes eueniant, ve autem

homini illi per quem fraus venit.

Occurrunt Circa vectigalia adhuc quin notanda.

Primum circa authores. Nam secun=<-P>

@@0@

@@1@Vectigalia iniqua.



<-P>dum canonica iura extra. de verbo. significa. super quibusdam.

declaratur illa esse pedagia/salinaria ac guidagia interdicta, que

non apparent imperatorum vel regum vel lateraneñ. concilij

largitione concessa / vel ex antiqua cōsuetudine a tempore cuius

non extat memoria / introducta. Ita ꝙ quantum est ex parte

authoris quattuor numerantur legitimi authores: scilicet impe=

ratores/reges/vniuersale concilium / & antiqua cōsuetudo sine

memoria initij.Et scito ꝙ sub appellatione concilij clauditur

papa etiam solus: quia ab ipso concilia authoritatem habent.

Et similiter sub appellatione regum comprehendi videntur ciui

tates habentes merum & mixtum imperium/non recognoscen

tes superiorem aliquem in temporalibus sub quo sint: quia eadẽ

ratio videtur de istis & de regibus.Imponentes autem noua

pedagia vel augentes antiqua sine legitima authoritate, peccant

mortaliter rapine crimine.

Secundum circa exactores. ꝙ exactores iniustorum vectiga=



lium, si sunt iniusta manifeste/vel ex parte authoris vel forme

vel finis vel materie/vel abusus, & breuiter quomodolibet sint

iniusta manifeste/non excusantur ab iniquitate mortali. Si aũt

non sunt manifeste iniusta/sed in dubium ab aliquibus vertun

tur/alijs affirmantibus iusta, excusari viden{t$} subditi exactores:

quia in dubijs obedientia excusat. Qui vero non sunt subditi

aut non ex obedientia faciunt, non debẽt se periculo iniuste

exactionis exponere. Et nihilominus memento excommunica=

tionis contra exactores pedagiorum prohibitorum.

Tertium circa exemptos a vectigalibus. Nam a clericis &



personis ecclestasticis pro se aut rebus suis quas non negociandi

causa deferunt / exigi nequeunt vectigalia: ca. ꝗ̈ꝗ̈ de censibus.

li. vi. Vbi habes censuras ecclesiasticas: scilicet excommunicatio

nis contra singulares personas/& interdicti contra communita=

tes/donec extorta restituerint.



@@0@

@@1@Vectigalia iniqua. 227


Quartum circa presumptionem iuris de vectigalibus: quia



in ca. ꝗ̈ꝗ̈. de censibus. in. vi. dicitur. ꝗ̈ꝗ̈ pedagiorum exactiones

tam iure canonico ꝗ̈ ciuili regulariter merito sint damnate. Ex

hoc nan textu apparet/ꝙ communiter vectigalia que & peda

gia vocantur/sunt damnata. Et intelligo hoc verificari propter

materiam/quia limites negociationis excedunt: & propter for=

mam quantum ad immoderatum valde grauamen: & propter

nouitatem: & propter iniustam causam aut in principio aut in

prosequutione. tot nan conditiones exiguntur ad iusta vectiga/

lia / vt difficile forte sit inuenire vectigalia iusta: & propterea

merito damnata regulariter dicuntur vtro iure humano. Exi=

gitur siquidem ad iustitiam vectigalium primo legitima autho

ritas imponentis: de quo dictum est. Secundo iusta causa fina=

lis / que est solum bonum publicum. Tertio iusta forma, &

vt non violetur iustitia distributiua / & vt non sit immodera=

tum grauamen. Quarto iusta materia: que solum comprehen

dit res negociatorias. Quinto iustus vsus: vt scilicet fiat illud

publicum bonum pro quo imposita sunt. & demum ꝙ tempo=

ralia non prorogentur vltra suum tempus.Vbi nota ꝙ quia

defectu actoris censentur illicita si non apparet aliquis quattuor

supradictorum authorum (ita ꝙ non presumitur pro iustitia

vectigalium ex parte actoris sed contra illam si non apparet: vt

in dicto ca. super quibusdam / clare patet) similiter presumen=

dum videtur contra iustitiam vectigalium secundum alias con

ditiones si non apparent, tanto magis quanto regulariter dicun{t$}

damnata. Et hec dicta sint, vt prudens confessor in his que non

apparent iusta/non cogat penitentes ad restituendum exactori=

bus vectigalium.

Quintum est circa collectas. Prouerbium est. facta lege/



inuenta est malicia. Quia vectigalia que pedagia dicuntur/

& vulgo appellantur gabelle vel doane &c. tot laqueis

ac damnationibus subsunt / & de facto exiguntur gabelle<-P>

@@0@

@@1@Vectigalia iniqua.

<-P>non solum pro mercature rebus sed rebus ad vsum, miserti do=

ctores multarum animarum / adinuenerunt ꝙ licet non possint

per modum vectigalium imponi gabelle pro vsu, possunt tamẽ

per modum collecte imponi a communitatibus hoc adiecto

moderamine ꝙ imponant suis subditis tantum / ita ꝙ forenses

non teneātur.

Sed distinctione hic opus est. Nam hac in re aliquid est iuris



& aliquid est facti. Spectat siquidem ad ius an collecte huius=

modi sint licite. Et si quidem verum est quod dictum est (sci

licet ꝙ distributio onerum communium commensurata his

que vehuntur ad vsum est iniqua ex forma: quia plus indi=

gens plus vtitur ac plus grauatur) collecte iste inique sunt.

Apparet quo alia iniquitas in istis: quia pro eisdem rebus non

negociatorijs eque grauatur pauper sicut diues. collecte nan

pro communi bono grauantes singulos / deberent commensu=

rari personis iuxta earum facultates, & non ꝙ tantum soluat

pauper quantum diues. Si tamen communitates sibijpsis impo=

nentes collectas / non ad commensurandum solutiones rebus

pro vsu vel non vsu / sed pro expedienti ad quietem & pacem

ciuium modo colligendi pecunias opportunas/ approbarent talẽ

modum collectarum vt quilibet ipsorum soluat in porta secun=

dum ea que defert per portam, nō video damnationem aliquā:

quoniam si pro communi bono quietis & pacis seipsos tali mō

grauare eligunt / nulli iniuriam faciunt. Et ad hoc vt arbitror

tendunt doctores excusantes huiusmodi collectas etiam pro his

que deseruntur ad vsum.Essent quo in collectarum imposi=

tione & duratione / cause supradicte considerande ex ꝑte finis

& vsus: quia sine illis non sunt iuste, nec obligant in foro con=

scientie ad soluendum illas.

Ad factum autem spectat, an secundum veritatem iste exa=



ctiones sint collectarum/an solo nomine ab excusantibus dican

tur per modum collecte. Differentia siquidem inter collectas &<-P>

@@0@

@@1@Venatio. 228

<-P>vectigalia est / ꝙ vectigalia imponuntur omnibus per portam

aut passum &c. vehentibus, siue sint subditi siue peregrini: col=

lecte autem cantant ꝙ soli ciues aut subditi &c. Et propterea

quum constet ꝙ omnes transeuntes oportet soluere / constat ꝙ

non collectam sed gabellam per modum gabelle imposuerunt

& exigunt. Et quid adhuc egemus testibus, si etiam ab omni=

bus gabelle vocentur? ita ꝙ & nomen & rem gabelle habent,

ac per hoc iniquitatem. Non est igitur ingerendus conscientie

scrupulus non soluentibus hmōi vectigalia tam male excusata

ex colore collectarum.

VEnatio Secundum se nullum est pec

catum: quia est vsus naturalis

dominij homini prestiti super animalia.

Per accidens autem est peccatum multi=



pliciter. Primo ex incircunspectione in actu

venandi: vt si fiat cum periculo aut damno

proximi, non considerando si homo percuti possit/aut si damnũ

inferatur agris seu vineis &c. Et tunc iudicandum est peccatũ

secundum temeritatem/periculum & damnum si emersit.

Secundo ex conditione persone cui prohibitum est venari: vt



si sit clericus. nam cuilibet clerico interdicitur venatio & silua=

tica fatigatio cum canibus/& accipitres aut falcones habere ca.

omnibus. extra de cle. vena. Et constitutis in sacris pena suspen=

sionis imponenda statuitur, siquis talium personarum in hac

voluptate venationis sepius detentus fuerit. ibidem. cap. ep̃um.

Tertio ex conditione temporis: quia scilicet venatio impedit a



debito cultu deo tunc exhibendo: vt siquis propterea omittat

missam/aut seruitores suos ad hoc occupando impediat audire

missam. Et simile est iudicium de alijs diuinis quibus interesse

debet: iuxta doctrinam ambro. que habetur. xcvi. di. ca. an.

putatis.

@@0@

@@1@Venditio.

Quarto ex immoderato affectu. ex quo capite facile omnia



humana opera fiunt peccata. Exosa autem inuenitur venatio

sanctis hiero. & ambro. quia ad peccatum implicat: & forte

specialiter quia abducit dominos a necessarijs expeditionibus,

dum propter venationes minorem gerunt curam subditorum/

subtrahunt seipsos reipublice: aut quia animum quasi ferocẽ

facit aut fouet in prosequutione & percussione animalium cum

delectatione. Ex quocun autem accidente fiat mala venatio/

certum est non esse malam ex suo genere: ac per hoc cōstat esse

licitam debitis adhibitis circunstantijs.

Efficitur quo quinto illicita venatio si propterea dominus



priuat populum libertate capiendi animalia siluestria que in nul

lius sunt bonis/in loco vbi consueuerunt esse capientium: ita ꝙ

nec ex parte animalium possessor aliquis damnificetur / nec ex

parte loci alicui fiat iniuria. Huiusmodi. n. priuatio tyrānica est:

vtpote contra bonum communis libertatis & vtilitatis propter

bonum proprie delectationis. & perniciosa est/ si penam nota=

bilem adijciat. Secus autem est si ab antiquo cuius initij non

extat memoria/venationes reseruate sunt domino. Et tunc etiā

debet pena moderata esse.

VEnditio Licet nullum sonet peccatum,

multis tamen modis peccatum

sit. Primo ex quantitate precij: vt si venda{t$} res

pluris ꝗ̈ valeat, vel in se secundum communem

estimationem seu vsum/vel vendenti. nā licitũ

est vendenti / pluris vendere si plus valet sibi / non quia pluris

emit, sed quia commoda sibi tantum est vt licet valeat decem/

sibi tamen valet viginti.

Secundo ex fraude in substantia rei: vt siquis vnam rem ven



dit pro alia. vt aquam pro vino: vt faciunt miscentes vinum in<-P>

@@0@

@@1@Venditio. 229

<-P>vegete. aut mel prozucharo / vel fumum terre pro reubarbaro

&c. vt faciunt mali aromatarij in confectionibus & medicinis

&c. Et hinc in multis artibus fraudulenta ac iniqua redditur

venditio vendendo vnam rem in toto vel in parte pro alia. Et

est ex suo genere fraus hec mortalis.

Tertio ex fraude in qualitate rei: vt si vitiosam rem vendit



pro non vitiosa. Est. n. hic fraus & iniquitas manifesta. Secus

autem si vendit rem (puta caballum) vt est, explicans se

nolle pro defectu teneri. tunc. n. si non pluris vendit ꝗ̈ in veritate

valeat omnibus defectibus consideratis, non peccat: ꝗ̈uis emptor

fallatur a seipso/sic ꝙ si sciret tot defectus / non emeret. Sed si

vendit pluris ꝗ̈ valeat in veritate, peccatum est iniustitie in foro

conscientie. Et est mortale ex suo genere: quia nocumentum in

fert proximo iniuste.

Quarto ex fraude in quātitate mensure/ponderis aut numeri:



quod constat esse mortale.

Quinto ex monopolio augmentatiuo precij. nam & monopo



lium est prohibitum, & quantum de precio augetur ex mono=

polio tantum iniquitatis apponi{t$} precio. Nec excusantur hmōi

mercatores ex concessione dominorum: quia nec ipsi domini ex

cusantur a rapina, dum emptores coguntur emere tanto pluris

quia nō possunt aliunde emere. Est. n. monopolium huiusmodi

non solum in priuatorum hoc damnum, sed communis liberta

tis offensiuum. & ideo non est tolerandum.

Sexto ex temporis expectatione: vt si pluris vendat ꝗ̈ valeat/



quia non nunc sed post annum precium expectat. Est tamen

hic grano salis opus/primo ratione latitudinis precij. Nō. n. cōsi=

stit iustũ preciũ in pũcto, sed distingui{t$} trifariā: aliud siquidem

est piũ/aliud moderatũ/aliud rigorosum. Hinc. n. fit vt res eadẽ

in eodem loco ac tꝑe venda{t$} decem / vndecim & duodecim,

ita ꝙ in fra huiusmodi latitudinem reputatur precium iustum.<-P>

@@0@

@@1@Venditio.

<-P>Et propterea si venditor soluenti nunc dat pro decem/ & solu=

turo ad annum non vult dare nisi pro duodecim, iniustus non

est: quia non exit terminos iusti precij. Sed si vellet quattuorde=

cim/iniuste venderet, & ad vsurā reducitur: vt in fra de vsura

patebit. Ex dicta autem precij latitudine contingit vt in eodem

die prudens negociator multum lucretur, emendo in precio

miti & vendendo in rigoroso.Secundo ratione dubij. Nam

siquis merces suas non esset in veritate nunc venditurus / sed

seruaturus in tempus aliud in quo credũtur verisimiliter plus

valiture ꝗ̈ nunc, non intelligitur vendere pluris iusto precio si

pluris vendat ꝗ̈ nũc valeāt. Quod potest dupliciter fieri. Primo

vt vendat nunc pro illo precio quod tũc valebunt communiter

siue plus siue minus. Et hoc caret omni scrupulo. Secundo vt

ex nunc determinetur precium. Et sic oportet precium esse mo=

deratum, ita ꝙ stet in fra limites dubij futuro illo tempore p̃cij.

Verbigratia seruandum frumentum ad mensem maij/verisimi

liter creditur ꝙ valebit decem / & ꝙ poterit plus aut minus

valere/nunc vero valet octo, licitum est mihi qui seruaturus

ad illud tempus eram vendere nunc decem / ex quo verisimili/

ter dubitatur ꝙ plus aut minus tunc valebit: vt patet in ca, naui

ganti extra de vsuris.

Septimo ex pacto de retrouendendo / si minoris vendit ꝗ̈



valeat: quia palliatur sub venditionis nomine mutui acceptio.

Et tunc in venditore peccatum est, pro quanto participat in

crimine cum vsurario / si inducit eum ad hoc. Verum si iusto

precio venditur / & adiungitur pactum de retrouendendo &

interim locando eidem qui vendit sub annuo censu honesto, cen

setur venditio licita cum omnibus adiectis pactis. Et fit frequen

ter huiusmodi venditio a constitutis in aliqua necessitate/ nolen

tibus tamen abdicare a se vsum illius agri seu domus quam

vendunt. Et si rationem queris / vide commentaria nostra in

secundamsecunde.

@@0@

@@1@Vindicatio. 230

Octauo ex loco vel tempore prohibitis: vt sunt tempus sacrũ/



& locus sacer. Diebus nan festis deo dicatis nō licet vendere

nisi ad minutum que ad cibum & potum ac medicinam vel

ad articulum aliquem occurrentis necessitatis necessaria sunt.

Tolerantur quo illa que ex con suetudine nundinarum aut ali

ter currunt: vt diffuse in verbo festi dies habes. In locis quo

sacris (vt in verbo immunitas habes) prohibitum est vendere,

eijciente domino vendentes de templo.



Dostları ilə paylaş:
1   ...   92   93   94   95   96   97   98   99   100


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə