sVspitio Qua ex leuibus indicijs malam
de proximo opinionem hẽmus/
peccatum est: quia actus est voluntarius a recta
ratione dissonans. non. n. ex leuibus moueri in
animo nostro debemus cōtra nostros proximos:
est autem nonnulla iniuria/mala opinio abs rationabili causa.
¶ Et quoniam suspicio ambiguitatem quandam in seipsa clau
dit, ideo ꝗ̈diu in fra ambiguitatis latitudinem manet quātuncũ
crescat/nunꝗ̈ est iudicium, quod diffinitiuam determinationem
sonat: ac per hoc quantuncun suspicio sit temeraria & vehe=
mens/& estimatio firma, nunꝗ̈ est peccatum mortale: quia nō
est iudicium temerarium/ sed estimatio temeraria. quia non in
teruenit tunc complete contemptus proximi, dum non prorum
pitur in diffinitionem. Si. n. proximum complete despiceret/pro
rumperet in diffinitiuam sententiam, & diceret in seipso/ioan=
nes est peruerse mentis, & non diceret in seipso / quātum mihi
videtur ioannes est peruerse mentis: hoc. n. est suspicantis/illud
iudicantis. Vnde iudicium temerarium de scelere personali pro=
ximi/est peccatum mortale: suspicio autẽ temeraria quantun=
cun vehemens/est peccatum veniale.
sVsurratio (Hoc est obloquutio ad
amicitiam tollendā inter
aliquos) peccatum est mortale ex suo genere:
quia tendit ad nocendum proximo, vtpote tol=
lere volens maximum bonum scilicet amicũ.
Et est grauius peccatum ꝗ̈ contumelia & detractio, quāto ami
citia melior est fama & honore.
¶ Contingit tamen susurrationem esse peccatum veniale ꝓpter
imperfectionem actus. vel ex parte intentionis, quia non intendit
contra amicitiam/licet materialiter dicat aliquid prouocatiuum
contra amicũ. Et hoc nisi ex grauitate nocumenti actus redeat
in naturam sue speciei: quia tunc esset peccatum mortale: vt de<-P>
@@0@
@@1@Temeritas. Tentatiodei.
<-P>detractione materiali dictum fuit. Vel ex parte eius quod dici=
tur: puta quia minimum est ad prouocandum contra amicũ.
Vel ex parte modi / quia iocose dicitur & non serio. Cōiter. n.
hec sunt venialia.
TEmeritas (Qua abs ratione regu
lante opera fiunt) mani=
feste pctm̃ contra consilij rationem est.
¶ Et dupłr inueniri consueuit. Vel ex impetu
appetitus passione affecti: vt apparet in iratis.
Vel ex contemptu regule directiue: vt patet in superbis / despi=
cientibus aut quasi despicientibus subijci aliene regule/& teme
re propterea agentibus ea que fecisse postea penitet.
¶ Est autem peccatum veniale vel mortale temeritas secundũ
subiectam materiam. Si. n. iocosa aut officiosa est materia/ve=
niale peccatum est. Si aũt perniciosa / peccatum mortale est:
quia contra dilectionem dei aut proximi est.
TEntatio Dei (qua homo explorat diui=
nam potentiam / scientiam vel
voluntatem) peccatum est mortale ex suo ge=
nere: quia irreuerentiam exhibet diuine excel=
lentie/dubitando de illa. Et hoc intellige forma/
liter: hoc est de tentatione dei ex intentione tentandi deũ: quem=
admodum de ceteris vitijs formaliter doctrina intelligenda est.
¶ Aduerte tamen hic duo. Primum est ꝙ circa voluntatẽ dei
aliud est querere humiliter a deo instructionem quid circa ali=
quid particulare velit/ex aliqua rationabili causa, & aliud est
querere a deo instructionem seu notitiam eiusdem abs ratio=
nabili inquirendi cā. Primum. n. ad charitatem/humilitatẽ / ac
prudentẽ religionem spectat: & propterea liceret petere signum
ad hoc oportunũ. Secundũ aũt ad irreuerentiā diuinamspectat:
si. n. diuine excellentiā volũtatis homo reuereretur, non nisi ex
rationabili causa presumeret querere secretum illius velle nosse.<-P>
@@0@
@@1@Testimoniũ falsuʒ. Timor. 224
<-P>Vt experimur in hominibus: nullus. n. abs irreuerentia princi
pis querit abs rationabili causa a principe quid ipse velit, sicut
nec quid sciat aut quid possit.
Secundum est/ꝙ tentare deum materialiter (hoc est nō in
tentione explorandi diuinum posse/nosse aut velle) non est pec
catum mortale, nisi magnitudo seu qualitas tentationis reducat
actum in naturam sue forme: sicut de alijs peccatis dictum est.
Est tamen dei tentatio materialiter tantum / imperfectum quid
in specie tentationis: & ideo venialis est propter imperfectionẽ
actus ex parte forme. Potest etiam esse venialis propter actus
imperfectionem ex parte actus: vt in primis motibus.
Dostları ilə paylaş: |