Summa caietana de pctis Et noui testamẽti iẽtacula



Yüklə 5,7 Mb.
səhifə98/100
tarix14.08.2018
ölçüsü5,7 Mb.
#70988
1   ...   92   93   94   95   96   97   98   99   100
VJsitatio Qua episcopi seu prelati visitant

gregem suum, illicita redditur si

non cōformetur sacris canonibus: & spāliter forme

precepte in li. vi. de censibus. ca. romana.

VNctionem Extremā ꝗ̈uis non teneatur

homo accipere vt necessa=

riam ad salutem, contemptus tamen illius pec=

catum est mortale / non minus ꝗ̈ quilibet alius

contemptus aliorum mandatorum ecclesie.

VOti Violatio peccatum est mortale: quia

est perfidia cōtraria fidei deo debite

ex promissione ipsi deo facta: est nan votũ

promissio deo facta de bono: est autem pro=

mittere constituere se debitorem eius quod

promittitur. Et propterea sicut ad virtutem

fidei seu veracitatis pertinet vt seruetur promissio facta homini,<-P>

@@0@

@@1@Votimateria.

<-P>ita ad virtutem fidei religiose spectat vt seruetur promissio facta

deo de re illi grata. Et consequenter irreligiose perfidie est vio=

lare promissionem factam deo de re deo grata: quā promissionẽ

vocamus votum.

Et scito ꝙ quando factum est votum de illo bono ad quod



quis non tenebatur, perfidia voti est speciale peccatum mortale.

Quando vero factũ est votum de illo bono ad quod omnino

tenebatur, perfidia voti est circunstantia mutans speciem &

necessaria ad confitendũ: vt siquis vouit non fornicari, si postea

fornicatur / crimen illud est & in specie fornicationis & in

specie perfidie irreligiose.

Et quoniam Frequenter contingit confessores de

votis iudicare, ideo diffusiorem opor=

tet sermonem facere. Primo ex parte materie: secundo ex parte

vouentis: tertio ex parte impedimentorum occurrẽtium: quarto

ex parte dispensationis seu commutationis.Quum enim ma=

teria voti sit solummodo bonum aut sub precepto aut sub con=

silio diuino contentum, alienum a voti materia scito omne illici

tum/omne quod est contra consilium diuinum / & omne in=

differens. Ita ꝙ siquis voueat aliquid illicitum (puta occidere

hominem aut dicere verbum ociosum) vel aliquid contra di=

uina consilia (puta non ingredi religionem / non mutuare/nō

fideiubere/non facere elemosynam) vel aliquid indifferens ad

morale bonum vel malum/vt non ire ad talem domum/vestiri

veste alba, non est validum votum: quia non est votum: quia

promittitur deo quod deo non placet.

Sed occurrunt hic multa declaranda. Et in primis ꝙ qui de



facto vouet aliquid illicitum aut contra consilium aut indiffe=

rens/peccat vouendo: quia abutitur voto. & quando quidem

mortaliter/quādo autem venialiter.In tribus siquidem casi=

bus peccat mortaliter vouendo. Primus est si vouet committere

aliquod opus quod est mortale: vt occidere/mutilare &c. Secun<-P>


@@0@

@@1@Voti materia. 232



<-P>dus est si vouendo non facere ea que sunt consilij/habet animũ

ita pertinacem vt intendat obligare se voto etiam in casu in quo

consilium habet vim precepti: puta non mutuare patienti extre=

mam necessitatem: & sic de alijs. Tertius est si vouendo hmōi

vota stulta & displicentia deo/cognoscit quid facit, hoc est ꝙ

attribuit deo id quod deo non cōuenit. s. acceptare hmōi vincula

votorum/& tamen vult hec vouere. Nam esset peccatum blas=

phemie hmōi votum: vtpote quod sciens & prudens attribuit

deo quod deo non conuenit. Secus autem esset si crederet deo di

splicere hec vota sicut peccata venialia displicent deo, & nihilo

minus credens votum valere aut saltem ꝙ valeat quātũ valere

potest/ faciat hmōi vota: nā tunc veñialiter tm̃ peccat, excusante

illum ignorantia communi / & existente intentione non mala

sed promissione stulta. Venialiter autem semper peccat vouens

quodcun horum: quia displicet deo stulta promissio: qualis est

tam indifferentium ꝗ̈ opposito℟ consilijs ꝗ̈ venialiũ promissio

deo exhibita.

Circa illicitorum deinde vota/nota cōtingere hec sex modis.



Primo promittẽdo opus in se illicitũ: vt siꝗs voueat occidere ali

quẽ. Scđo ꝓmittendo opus bonũ vestitũ malo fine: vt siquis vo

ueat dare elemosynā ob inanẽ gloriā. Et neutrũ ho℟ est votũ,

sed pecca{t$} vouẽdo et implẽdo.Tertio ꝓmittẽdo licitũ ob illici

tā petitionẽ obtinẽdā: vt siꝗs vouerit offerre deo mille aureos ad

occupādũ ciuitatẽ nōsuā. Et hoc votũ blasphemia est/nō votũ:

quia ẽ facere deũ actorẽ seu pr̃onũ criminis.Quarto ꝓmitten

do deo licitũ pro obtento illicito quasi recōpensationẽ seu gr̃a℟

actiones: vt siquis vouerit se sacrificiũ deo oblaturũ pro obtenta

aliena vxore. Et hoc quo blasphemia/nō votum est.Quinto

ꝓmittẽdo licitũ pro petitione licita/ex turpi tñ cāpendente: vt si

quis hñs cōcubinā voueat deo centũ aureos si concesserit sibi ex

illa filiũ. Et hoc votum est vere votum / & obligat si conditio

extat: quoniam votum non cadit super illicito coitu, sed super<-P>

@@0@

@@1@Vouentis conditiones.

<-P>dono filij / prefupposito illicito concubitu. Non tenetur tamen

retinere concubinam vt faciat quod in se est ad implendum

votum: quia presuppositum est malum & illicitum.

Sexto promittendo licitum / non pro aliqua petitione obtinen



da / sed pure conditionaliter apponendo euentum illicitum: vt

siquis voueat se ingressurum religionem si committet adulte=

rium, ad hoc vt caueat ab adulterio / vel vt penitentiam faciat

de adulterio / vel absolute intendit in tali euentu obligare se ad

tale votum. Et huiusmodi vota sunt vere vota conditionalia/

& obligant eueniente conditione, & non alias.

Circa indifferentium vota aduerte/ꝙ promittere deo indiffe=



rentia (vt sunt ea que nec bona nec mala sunt) est stultum.

prouenit. n. ex stulta de deo imaginatione/quasi deo placeāt hu=

mana hoc est voluntaria opera que non sunt moraliter bona.

vt non filare in sabbato/ non pectere caput &c.Verum hoc

intelligendum est de operibus indifferentibus manentibus in

sua indifferentia. Nam si opera indifferentia ex aliquo respectu

fierent bona vel mala moraliter / tunc cadere possent sub voto.

Verbigratia. tam ire ꝗ̈ non ire ad domũ ioannis est opus secun

dũ se indifferens: sed si in ioannis domo sit vel fiat aliquid attra

ctiuum mei ad malum (puta ludus vel mulier attrahens &c.)

tunc ire ad domum ioannis non est indifferens sed declinat ad

malum/& non ire declinat ad bonum. Et propterea si in hmōi

casibus vouerit quis non ire ad ioannis domum vt caueat sibi,

votum est validum. Si tamen ex ioannis domo cessaret ludus

aut mulier & breuiter ratio mali, cessat obligatio voti: ꝗa cessat

voti materia. ex hocipso. n. ꝙ non ire ad domum ioannis non ha

bet amplius rationem cautele seu preseruatiui a periculo / redit

in naturam indifferentis: & sic non est amplius materia voti.

Hec de materia voti.

Ex parte Aũt vouẽtis quattuor cōnditiones occurrunt:

scilicet fallacia/ imperfectio actus/imperfectio<-P>

@@0@

@@1@Vouentis conditiones. 233

<-P>etatis/& subiectio.

Inuenitur igitur fallacia quando in voto / vel quia non in=



tendit vouere sed simulat se vouere. Et quoniam hoc est deci=

pere ecclesiam cui fit votum solenne/ aut homines testes coram

quibus aliquis emitteret publicum votum / & dolus ac fraus

nulli debet patrocinari, licet votum in veritate nullum sit/com=

pelli tamen debet ad implendum quod ore proprio deo promit=

tere se dixit: sicut compelli debet quilibet ad seruandum con=

tractum cum homine / licet non intenderit promittere. Et nihi

lominus peccauit mortaliter perniciosum incurrendo menda=

cium / qui solenne aut publicum votum cum animo non vo=

uendi fecit: & ratione irreuerentie diuine coram hominibus,

& ratione scandali sequentis: cui dat operam efficacem, dum

vouere se promulgans intendit monstrare se facto contempto/

rem voti.Vel est fallax votum, quia licet intendat homo vere

vouere/non intendit tamen seruare promissum. Et huius modi

vota vera quidem sunt (quia ibi interuenit intentio vouendi

cum promissione facta deo de bono illi grato) peccat tamen

mortaliter sic vouens. Nec minus tenetur coram deo adimplere

votum/ꝗ̈ si vouisset cum intentione seruandi promissum: quia

ex suo iniquo ꝓposito nihil reportat exemptionis a vinculo voti

cui se subiecit.

Imperfectio actus in voto dupliciter inuenitur. Vel per mo=



dum primi motus, quando scilicet votum (hoc est promissio

deo facta) non est actus deliberatus/ sed est promissio imper=

fecta: sicut in tentationibus fidei vacillatio abs consensu / non

est deliberata in fidelitas: & affectus ad occidendũ inimicum

abs cōsensu rōnis/ non est mẽtale homicidiũ cōplete: & sic de

siłibus. Et hmōi ꝓmissiōes votiue nō sunt vere vota/ sed inchoa

tiones voto℟: ac ꝑ hoc nō obligāt.Alio mōinueni{t$} imꝑfectio

actus votiui ex defectu plene ac discusse deliberatiōis: vt cōtingit<-P>

@@0@

@@1@Vouentis conditiones.

<-P>in votis que fiunt ex timore repentinorum malorum/aut ex ma

gno dolore/aut ex leuitate animi/ aut pronitate ad vouendum/

& similibus. Et talia vota sunt quidem vera vota / sed minus

plena.Quod vt clare intelligas/ distingue deliberationem du=

pliciter intelligi. Primo vt sufficit ad constituendum actum de=

liberatum absolute: sicut quodlibet peccatum mortale est delibe

ratum, ita ꝙ nisi esset deliberate voluntatis / non esset mortale

peccatum. Alio modo vt cōstituit actum deliberatum ex modo

deliberandi: sicut actus cum meditatione & discursu discussi

concluduntur/acceptantur/eliguntur. Et sic non omne mortale

peccatum fit ex deliberatione: sed multa homicidia / sacrilegia/

luxurie &c. committuntur ex passione abs huiusmodi delibe

randi modo. Vota ergo que ex deliberatione primo modo (hoc

est absolute) fiunt/vera sunt: quia deliberatio que sufficit ad

constituendum seipsum seruum diaboli, multo magis sufficere

debet ad seipsum debitorem deo cōstituendum. Sed quia quan

tum ad modum vouendi non interuenit deliberationis modus,

dicuntur & sunt vota hec minus plena: vtpote quibus pleni=

tudo modi vouendi (scilicet per exactam deliberationem) de

fuit. & propterea abs difficultate huiusmodi vota commutan

tur vel dispensantur.

Imperfectio autem etatis (hoc est etas ante pubertatem)



tollit voto religionis solenni suam vim. ita ꝙ professus ante com

pletũ ānũ quartũdecimũ/potest libere redire ad seculum: vt hr̃

extra de regul. ca. is qui. in sexto. Et ratio huius est authoritas

ecclesie irritantis votum religionis solenne in fra talem etatem.

Et hoc siue ꝑsona sit doli capax siue nō: quia sic statuit ecclesia.

De alijs autem votis secus est: quia non tam ad etatem ꝗ̈ ad

rationis plenum vsum spectatur. Nam in quacun etate habea

tur rationis vsus liber/ita ꝙ persona est doli capax (hoc est ad

propositum vt discernat quid importat facere deo votum) pōt

bomo voto alio quocun se obligare, ita ꝙ votum est validũ<-P>

@@0@

@@1@Vouentis conditiones. 234

<-P>quantum est ex parte sui: quoniam tunc etas non tollit aliquid

eorum que necessaria sunt ad votum: vt patet.

Subiectio demum vouentis reddit vota conditionalia: hoc est



si pater/maritus/dominus/prelatus &c. permiserit. Ita ꝙ subdi=

torum vota non sunt ipso facto inualida/ nec sunt absolute obli

gatoria, sed medio modo se habẽt: quoniam obligant stante con

ditione subintellecta, scilicet si superiori placet aut nō displicet.

Dico autem placet aut non displicet propter diuersam materiā

voti: quoniam si votum fit de prohibitis subdito/ subintelligitur

si superiori placet. Et tũc tenetur requirere bona fide superioris

beneplacitum / explicando ei suum votum, ad hoc vt integra

fide agat cũ deo cui promisit: forte. n. concedet suꝑior intellecto

voto/quod negat nesciens subditi votum. Et si illi placet/tenetur

exequi suũ votũ: si nō placet/irritum est votum. Vt patet si ep̃s

voueret ingredi religionẽ: subintelligitur. n. si pape placet. Vnde

tenetur requirere si pape placet vt impleat votũ an nō. & si pla

cet/implere: si non/irritatũ est votũ: quia ep̃o prohibitũ est in=

gredi religionẽ. Et sic de similibus.Siquis tñ subditus/in cōi=

bus votis petat licẽtiā in opere quod promisit vt liceat sibi illud

facere pro deo / & non indicet ꝙ hoc vouerit / putans sibi hoc

sufficere, excusatur pro tunc ab exequutione voti superiore ne=

gante licentiam. Non tamen propterea votũ est irritatum: qm̃

ad irritationem uoti requiritur uoluntas superioris ad irritandũ,

que in proposito non interuenit. Vnde remanet obligatus ad pe=

tendum iterum quando prudentia suadebit petere/licentiā oꝑis

promissi, donec irritetur uotum.

Si uero uotũ fit de nō prohibitis subdito/ subintelligi{t$} cōditio



si suꝑiori nō displicet. Ita ꝙ tene{t$} exequi uotũ/quous suꝑiori

notificatũ sibi uotũ displiceat: ut patet si religiosus uoueat dicere

quotidie psalmos penitentiales. Tene{t$}. n. illos dicere quous su

perior sciat & reprobet obligationẽ uotiuā. quā debet reprobare:

utpote prelato preiudicialem.

@@0@

@@1@Votorum impedimenta.

Et scito ꝙ hec que de votis subditorum dicuntur/intelligenda



sunt quātum ad illa in quibus sunt subditi. Ita ꝙ si aliqua sunt

in quibus non sunt subditi, de illis possunt vota facere absolute

valida: vt si episcopus voueat dicere septem psalmos aut dare

elemosynam: quoniam in his non habet manus ligatas. Et simi=

liter si vxor voueat non petere debitum coniugale: quoniam in

hoc non est subdita sed par marito. Et sic de alijs similibus.

Habes igitur hinc vnde discernas peccata transgressionis vo=



torum in his qui sub alterius sunt potestate constituti: vt sunt

pueri/puelle/vxores/serui/ac religiosi / & vniuersaliter illi qui

vouent de alieno, hoc est de eo quod sine alterius licentia licite

dari aut fieri nequit. vt si filius familias voueat dare elemosynā,

quum nihil habeat nisi patris. Et sic de similibus. De religioso=

rum votis speculatiue vide commentaria in secundam secunde.

Ex parte Deinde impedimentorum occurrentium/di=

scernere oportet quando votorum omissionẽ

quando est peccatum & quando non. Sunt autem occurren=

tia impedimenta votorum duplicia. Nam quedam se tenent ex

parte materie votiue: quedam ex parte intentionis persone vo=

uentis. Et ex materie quidem parte/impedimentum exequutioni

voti prestat quicquid impediret votum quando fit: scilicet si ma

teria voti facta est impossibilis/aut illicita / aut impeditiua me=

lioris boni/aut indifferens. nam quodlibet horũ impedisset votũ

ne fieret: nullus. n. potest vouere aliquid impossibile/ aut illicitũ/

aut impeditiuũ melioris boni/aut indifferens: vt patet ex ante=

dictis.Et vt rudiores intelligant/ponamus exempla. Vouit rex

edificare/dotare ornare monasterium, eijcitur postea a regno/

& fit ei impossibilis huiusmodi elemosyna. Vouit alter ieiunare

singulis sextis ferijs, perdit sanitatem/ita ꝙ abstinere est ei illici

tum. Siquis etiam post votum hierosolimitanum vult ingredi

religionem/adimplere votũ esset impedimẽtũ melioris boni: &

ꝑꝑea pōt ingredi religionẽ nō curādo de priori voto. Siꝗs demũ<-P>

@@0@

@@1@Votorum impedimenta. 235

<-P>vouisset non transire per aliquem vicum/quia ibi manet mulier

attractiua &c. mortua muliere illa / transire per illum vicum/

factum est indifferens: & ideo non amplius ligat.Aduerte

tamen hic circa casum superuenientis impossibilitatis seu iniqui

tatis/si impossibilitas superuenit toti materie promisse aut parti.

quoniam si impossibilitas venit super totum/nō tenetur ad votũ

durante impossibilitate: sed si venit super partem, tenetur etiam

tunc ad reliquam partem tunc sibi possibilem seu licitam. Et

propterea persona habens votum castitatis & postea coniugata

consummato matrimonio non tenetur viuente coniuge ad casti

tatem totam, quia tenetur reddere debitum coniugi: sed tenetur

seruare partem sibi possibilem & licitam scilicet non petere de=

bitum. Et tenetur habere voluntatem implendi totaliter votũ

quando erit sibi possibile seu licitum, scilicet mortuo coniuge.

Ex parte autem intentionis vouentis quando certa est / vota



possunt quecun impedimẽta recipere: quoniam intentio vouen

tis sufficit ad quācun conditionem apponendam voto. Et pro=

pterea nullum votum obligat vltra seu extra limites intentionis

persone vouentis: hoc est quia precise ad illud tantum obligat

ad quod vouens intendit se obligare, & non ad aliud.

Sed quando vouentis intentio nihil apposuit limitationis / sed



votum fecit simpliciter, oportet casus occurrentes secundum

Yüklə 5,7 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   92   93   94   95   96   97   98   99   100




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin