@@1@304 Recognitio Append. Tomi II. Problem. Theolog.
<-P>genere beatitudinis beatus quàm Filius: Atqui
Filius ut talis non est beatus: ergo neque Pa-
ter ut Pater. Major videtur certa, quia Pater
communicat Filio eamdem beatitudinem, qua
ipse beatus, & non est perfectio relativa. Mi-
nor autem ostenditur: Nam Pater ex primaria
ratione productionis communicat Filio sa-
pientiam, cùm præcedat per intellectum, & ita
quæ ad voluntatem spectant, posteriora sunt:
Ergo non est beatus secundùm quod Filius est,
& ita neque Pater ut talis. Ad quod quidem
respondeo concessa Majore negando Minorem,
& ad probationem dico Filium quidem per
intellectum procedere, sed hujusmodi proces-
sione communicari ipsi etiam quæ ad volunta-
tem spectant: utpotè naturæ essentialia secun-
dùm physicam constitutionem, juxta dicta
Tomo 1. Sect. 2. Probl. 3. Pro quo & faciunt
dicta Sect. 17. Probl. 11. & suprà nu. 776. &
seqq. Itaque voluntas, quæ in exercitio actua-
lis amoris consistit, Filio simul cum sapientia
communicatur, eo modo, quo utroque est in
Patre, licet quoad modum sit diversitas aliqua
ibidem explicata.
877. Licet autem voluntatis actus aliquo-Notanda|pro eo do-|ctrina.
modo actum intellectus præsupponat, id non
tollit absolutam coexistentiam, quia est priori-
tas quasi originis, cùm intellectio actum vo-
luntatis essentialiter exigat, quasi compar-
tem suam in naturæ constitutione, unde ali-
quomodo majoris necessitatis gradu, quàm na-
tura exigat relationes, cùm istæ ad constitu-
tionem non concurrant, & tamen dicamus
esse in eodem indivisibili instanti, nullum
enim est caput, unde oporteat prioritatem
aliam quàm originis admittere, cùm fœcundi-
tas radicalis sit etiam perfectio essentialis, &
quidem simpliciter simplex, cùm sit melior
ipsa, quàm non ipsa.
§. III.
Circa neceßitatem fidei SS. Trinitatis.
878. DIctum de hoc Problem. 3. & ex præ-Non esse de|necessitate|medij fidem|SS. Trinita-|tis.
fesso etiam in Auctario Thesauri Indi-
ci Tomo 2. Parte 5. n. 157. & seqq. ubi firma-
vi non esse de necessitate medij, quod præter
ibi citatos tenent P. Herincx Tomo 3. Disput. 7.
Quæst. 6. P. Bonæ-Spei Tomo 3. Disput. 7. de fide
Dub. 1. Resolut. 3. qui de mysterio Incarnatio-
nis idem affirmant, & doctè probant. Sed in-
surgit ex adverso P. Philippus à SS. Trinitate
Tomo 3. Disput. 4. de fide Dub. 6. ubi asserit inVt obstet|modernus|Auctor.
lege gratiæ esse necessarium necessitate præ-
cepti explicitè credere mysterium SS. Trini-
tatis, & etiam necessitate medij post sufficien-
tem Evangelij prædicationem. Quod & pro-
bat, sed non equidem validioribus fundamen-
tis, quam P. Josephus de Acosta, quæ à Nobis
non multo negotio dissoluta. Cùm & pro eo
sufficiant, quæ in Problemate dicta.
879. Sed quidem dum ille argumentis re-Qui impu-|gnatur.
spondet, id habet, quod neutiquàm videtur
terminis proprijs quæstionis præsentis confor-
mari. Iuxta receptissimam enim Theologo-<-P>@@
<-P>rum doctrinam illud dicitur esse de necessitate
medij sine quo finis nequit obtineri: ideò enim
& medij dicitur, quia necessarium est respectu
finis. Inde est ut non nisi miraculosè possit si-
ne illo finis obtineri. Atqui præfatus Scriptor
omnes particulares, quibus non fuerit facta
sufficiens Evangelij promulgatio, salutem pos-
se consequi, affirmat. Atqui ex hoc tantum ar-
guitur necessitas præcepti. Nam quod de præ-
cepto est, quo ignorato nullum salutis impedi-
mentum emergit, si proponatur, & intimetur,
nec tamen impleatur, cum æternæ salutis con-
secutione stare nequit: nec tamen proptereà
de necessitate medij dicitur. Præterea si post
promulgatum Evangelium, is qui audivit, ad
alia ante assensum præstitum divertatur, & in-
terim subitaneo correptus morbo actum con-
tritionis eliciat, auditi mysterij Trinitatis im-
memor, & sic moriatur, quid de illo dicemus?
Damnabitúrne? Minimè, quia actum con-
tritionis habuit, cui est justificatio promissa.
Erit ergo salvus, & ita stare poterit etiam re-
spectu eorum, quibus est facta sufficiens pro-
mulgatio, non esse fidem mysterij, de necessi-
tate medij.
880. Addit Auctor, quod cùm rari sint ij,Ejus im-|probanda|responsio.
qui non baptizati se in primo instanti usus ra-
tionis (ex eo enim formatũ fuerat argumentum
juxta D. Thomæ sententiam) debitè in Deum
convertant, & justificentur à peccato origina-
li: illi verò qui sic privilegiati ad Deum con-
vertuntur & justificantur, tunc etiam privilegio
illuminantur interiùs à Deo de mysterio SS.
Trinitatis, & alijs necessarijs, quæ tunc expli-
citè credunt. Sic ille philosophatur: sed minùs
favorabiliter pro sententia D. Thomæ, dum
conversionem pervenientium ad statum usus
rationis constituit miraculosam, ex quo habe-
tur non esse obligationem ad illam, ut est ma-
festum, nemo enim ad id tenetur, quod sine
miraculo præstari nequit. Deinde miracula
confingere, est hallucinari, & sine solido loqui
fundamento, ut in Problemate dictum. Quod
si non dicantur miracula, sed ad providentiam
non ita ordinariam referantur, fit ex eo, quod
nuper dicebamus, non esse dicendam fidem
hujusmodi de necessitate medij, cùm sine illa
stare salus æterna queat, denegato eo, quod
extraordinarium est, & relicta in habente actũ
contritionis fide ad illum sufficiente, huic enim
& gratia & gloria infallabiliter conferendæ.
Et quidem cùm id ad salutem sufficiat, & tali-
bus non sit facta promulgatio, nulla est ratio,
propter quam credi debeat illis pro mysterio
Trinitatis illustrationem raram tribuendam,
cùm ad illam minimè teneantur.
881. Ubi quidem non est cur doctrina tra-
dita ad non baptizatos penitus adstringatur,
licet in istis habitum fidei debeamus agnosce-
re: nam Symbolum D. Athanasij, cujus aucto-
ritatibus decertat Auctor, de actuali fide pro-
cedunt: potest autem contingere, ut baptiza-
tus in infantia post usum rationis mortaliter
delinquat, & sine cognitione explicita Trini-
tatis habeat actum contritionis; cur enim ac-
cidere nequeat, cùm in non baptizato illud
admittatur? Et verò ex defectu instructionis<-P>
@@0@
@@1@§. III. Circa necessitatem fidei SS. Trinitatis. 305
<-P>posse defectum talem occurrere, ita est mani-
festum, ut nulla sit opus probatione. Nihil
ergo obtinet dictus & doctus Pater sua illa
ratiocinatione.
882. Circa id quod diximus de illo, cui pro-Circa obli-|gationem|exercendi|actum fidei|quoad tem-|pus.
poneretur mysterium Trinitatis, & ad alia di-
verteretur, opponi potest id, quod habet P. Bo-
næ-Spei suprà n. 44. ubi circa obligationem
exercendi actum fidei affirmat obligare præ-
ceptum quàm primùm fidei objectum sic est
propositum, ut moraliter non censeatur ulla
esse actum fidei differendi occasio. Non ergo
stare poterit inculpabilis diversio. Sed quidem
hoc non videtur obstare, quia etiamsi obliga-
tionem illam per se loquendo admittamus, il-
lius tamen potest ignorantia aut inconsideratio
subesse, juxta ea, quæ habet Auctor ipse n. 52.
cum P. Oviedo & alijs. Neque illius ratio con-
vincit ex eo ducta quòd licet Ecclesia obliga-
tionem pœnitentiæ circa tempus Paschatis
determinaverit: fidei verò reliquit juri natu-
ræ determinatam tempore jam dicto: quando-
quidem natura dictat auctorem suum & con-
servatorem, ac ea, quæ sunt ad vitam superna-
turalem, saltem necessitate medij necessaria,
esse statim, ac sunt proposita, firma fide ag-
noscenda. Non inquam convincit, quia id non
tollit ratione alicujus ignorantiæ aut inconsi-
derationis fidei assensum quandoque differri.
Immò etsi quis velit ut firmior assensus sit, am-
pliorem considerationem adhibere: neque
enim juri naturæ ullatenus contradicit. Et qui-
dem non videtur exacta ratio discriminis in
pœnitentia reddi, quia jus naturæ etiam dictat,
ut qui mortale crimen admisit, statim ab eo
statu debeat exire, & Deum placare, quem of-
fendit, ac ipsi pro offensa satisfacere. Si autem
hoc dilationem aliquam admittit, cur non &
quod ad fidem mysterij profundissimi spectat?
In quo quidem Ecclesia, cùm ad actus inter
nos spectet, se non intromittit, sicut neque in
ordine ad contritionem, quidquid jus naturæ
dictet: præcipit autem Confessionem, quia
actus exterior est, sed non utcumque, verùm
quatenus à Christo instituta, ut Sacramentalis
inquam, & ita cum debito dolore, pro ea, quæ
ipsi est à Christo potestas impartita. Et qui-
dem sicut præcipitur fides, ita & Baptis-
mus, quem tamen differre aliquamdiu li-
cet, in quo & professio SS. Trinitatis adhi-
betur.
§. IV.
Fides erga mysterium SS. Trinitatis qualis
in Angelis.
883. PRobata illa Problem. 4. circa quam nonFides in|Angelis er-|ga SS. Tri-|nitatem fir-|matur, ubi|nonnulla|contra P.|Herincx.
pauca, neque, ut arbitror, inutilia, aut
vulgaria: circa quod tamen P. Herincx Tomo
1. Disput. 5. de Angelis nu. 11. aliquatenus ad-
versatur, dum ait fidem Angelicam esse evi-
dentem in attestante, ut colligitur præter plu-
res alios, ex D. Bonaventura in 3. dist. 23. arti.
2. q. 3. in Corpore docente quòd Angeli à prima
conditione sua habuerunt cognitionem aliquam de<-P>@@
<-P>articulis pertinentibus ad Trinitatem, quæ tamen
non meretur dici fides, immò potiùs cognitio con-
templationis propter absentiam ænigmatis, scilicet
propter præfatam in attestante evidentiam,
quæ tamen in rigore non repugnat fidei: nos
enim invicem loquimur, & credimus, simili-
ter Angeli: & tamen evidenter cognoscimus
testimonium loquentis. Quare etsi fortasse fi-
des Angelorum potuisset non esse evidens in
attestante, sicut nostra; tamen ad dignitatem
Angelicam pertinebat ut evidenter intellige-
rent revelationem sive locutionem esse à Deo.
Ex quo consequens est Angelos non fuisse
meritos per actum fidei: nisi quis dicat præter
mysteria ipsis revelata evidenter in attestante,
alia fuisse ipsis revelata obscuriùs, & horum
credulitate per voluntatem imperata potuisse
mereri. Sic dictus Scriptor. Et ab hoc ultimo
incipiendo rogo cur Deus erga Angelos non
se ita gerat ut eorum dignitas postulat, sed
obscurius mysteria multa revelet? Dicetur
equidem id ita disponi, ut locus meritis relin-
quatur. Tunc sic. Ergo revelatio obscura, ut
Angeli mereri possint non est contra illorum
dignitatem. Ex quo & fit concedendam illam
erga articulos pertinentes ad mysterium SS.
Trinitatis, in quo fides principaliùs & excel-
lentiùs, & ita cum majori cumulo meritorum
exercetur. Deinde similitudo adducta ex mu-
tua inter nos locutione, non congruit, quia
agnoscens loquentem in eo veracitatem infal-
libilem non agnoscit, quia omnis homo mendax.
Eatenus verò aptari potest, ut sicut audiens
loquentem & testantem aliquid, & loquentem
& rem testatam humana fide cognoscit: ita
& Deus agnosci loquens potest, & quia verax
evidenter agnoscitur, res etiam, quam testa-
tur, evidenter penetratur. Habet prætereà mo-
dus ille philosophandi contra se communem
Theologorum sensum, & valde urgentem ra-
tionem, ut minimè sit Angelis neganda fides,
ne etiam decrescat meritum, & in eo servetur
communis modus dirigendi ad beatitudinem
creaturas rationales.
884. Pro quo opportunè succurrit id, quodInstauratur|probatio.
habet P. Esparza Tomo 1. Lib. 2. Quæst. 27. Arti.
6. ubi in ordine ad obtinendam beatitudinem
respectu Angeli quid esset necessarium expo-
nens, inter alia sic ait: Alterum est non potuisse
Angelum pervenire ad beatitudinem supernatura-P. Esparza.
lem, nisi per magnam & eximiam demißionem &
humiliationem, & quoad intellectum, & quoad
voluntatem. Quoad intellectum quidem, quia opor-
tebat captivare intellectum in obsequium fidei, am-
plectendo mysteria difficillima, quale in primis est
mysterium Sanctißimæ Trinitatis respectu omnis
intellectus creati adhuc viatoris, ut innotuit Quæst.
38. de Deo, amplectendo verò ea mysteria firmißi-
mè, & super omnia, cùm tamen proponerentur ob-
scurè, & absque argumento evidenter convincente.
Quod patet esse opus humilitatis eximiæ, & val-
de repugnans naturali inclinationi intellectus
cujusvis &c. His ergo eximijs meritis An-
geli fraudarentur, quod est prorsus inve-
rosimile: & debuerint quidem multiplica-
ri, quandoquidem illorum via brevissima
fuit.
@@0@
@@1@306 Recognitio Appendicis Tomi II. Problem. Theolog.
885. Circa quod P. Bonæ-Spei consuli po-Angelis ut|magna glo-|ria ex me-|ritis viæ|brevis.
test Tomo 3. Disput. 13. de Angelis, ubi dubita-
tioni respondet, quomodo Angeli adeò brevi
durationis spatio tantoperè ingentia potuerint
congregare merita, quibus commensuraretur
etiam gloria, talia enim oportet credere, sic
enim à majori hominum beatorum parte non
superantur, cùm tamen superandos esse cumu-
lus meritorum hominum compelleret affirma-
re, quod non est verosimile, sic dicens: Ratio
hæc communiter datur, quia potuissent Angeli in-P. Bonæ-|Spei.
tensißimos duos actus, præstantiores omnibus homi-
num actibus elicere, & sic intentione sui actus bre-
vitatem suæ viæ compensare. Sed rationem istam
non probo, quia vix credere possum, gratiam actua-
lem Angelorum, (ex qua operati sunt) fuisse infinitè
intensam, & sic propemodùm infinitè intensiorem
gratiâ Sanctis Religiosis primò collata, deinde per
S. Sacramenta ex opere operato, & per alia operan-
tis opera multùm ad aucta. Quare aliam aßigno, vi-
delicet, quia primo instanti multos valde actus
multiplicatis intentionibus sive motivis, elicuerunt,
& eos instantibus singulis nova quodammodo liber-
tate continuantes renovarunt: Sicque tantùm pote-
rant brevi tempore mereri, quantùm homines lon-
go, quia tardiùs, & non ita multiplicatis intentio-
nibus sive motivis operantur. Hæc ille, Juxta quæ
stat bellè id, quod de fidei merito, & virtutum
adjacentium, præsertim respectu Sanctissimæ
Trinitatis dicebamus.
886. Et citatus quidem P. Esparza supràDiscursus|P. Esparzæ.
Quæst. 23. Arti. 1. ad 4. tenens evidentiam in at-
testante obstare rationi propriæ fidei, cùm sit
illi propria obscuritas, unde evidentiam hujus-
modi negandam Angelis, ad difficultatem, quę
pro obscuritate occurrit, eo quòd necessarium
sit loqui Deum, respondet omnipotenti virtuti
Dei non deesse modum, quo intellectum
quemlibet creatum obliget ad credendum fir-
missimè, quæ ipse dicit, quantumlibet non co-
gnoscatur evidenter ipsum dicere, sed tantùm
evidenter cognoscatur esse credibile quòd non
alius loquatur, quàm Deus ipse, sicut respectu
hominum accidit, sed quia hoc minùs suffi-
ciens videbatur, aliquid adjicit Lib. 6. Quæst. 19.
Arti. 2. dicens Angelum supremum habuisse
immediatam à Deo notitiam rerum supernatu-
ralium, quam ceteris ipse communicaret, non
tamen ipsam accepisse à Deo immediatè ma-
nifestante se, suamq́ue internam locutionem,
sed reddendo credibile se esse auctorem locu-
tionis per effectus, & indicia supernaturalia, ad
eum modum, quo fit respectu hominum. Nem-
pe assensus existentiæ revelationis divinæ con-
ceptus ex vi ejusmodi effectuum ac indiciorum
tamquàm ex motivo immediato assentiendi est
fides coacta propria Dæmonum, non illa lau-
dabilis & proprijssimè talis propria fidelium
& Angelorum, ut tradit ex professo D. Tho-
mas 2. 2. q. 5. arti. 2. consentiente ibidem Ca-
jetano. Sic doctus Pater.
887. In quo quidem non modica est diffi-Quæ in illo|difficultas.
cultas: loquamur enim de mysterio nostro San-
ctissimæ Trinitatis, quod est primo Angelo re-
velatum. Pro eo quidem revelatio statuenda
est Dei ita testantis. Et cum proportione, ut
dicitur, loquendo de modo, quem Deus servat<-P>@@
<-P>in nostra fide fundanda & firmanda, effectus
debent esse supernaturales, quibus certò sibi
Angelus persuadeat locutum sic Deum. Atqui
in fidei nostræ processu præter effectus super-
naturales est ipsa Dei attestatio, cujus firmitas
effectibus dictis stabilitur, ut constat, nam
Christo revelante mysterium secuta sunt mi-Matthiæ, &|Marciult.
racula: Baptizantes eos in nomine Patris &c. Et
posteà: Signa autem eos, qui crediderint &c. Lo-
quatur ergo Deus Angelo, & statuat, prius
fundamentum credibilitatis. Qualis hæc locu-
tio ab effectibus distincta? Equidem cùm sit
futura certissima, & immediatè ab ipso, ut talis
profectò cognoscenda, & ita evidenter etiam
eum esse, qui loquitur, sicut Apostoli eviden-
ter cognoverunt Christum loquentem, licet in
eis locus fuerit fidei, quia Christum ut Deum
evidenter non cognoverunt: Angelus verò non
poterat non evidenter cognoscere Deum esse,
qui loquebatur, quia idem ipse erat, qui su-
pernaturales illos patrabat effectus, qui non
dicuntur formalia motiva fidei supernaturalis,
sed coactæ & dæmoniacæ.
888. Res ergo hæc magis exactè videtur
declaranda. Unde Auctor explicationi dictæ
non videtur planè insistere: & ita Quæst. 24.Amplior|Auctoris|explicatio.
ejusdem Lib. 6. Vers. Ad 5 ait Angelos non ha-
buisse evidentiam in attestante, nec potuisse
evidenter cognoscere quo pacto, aut quo au-
ctore extitisset illa locutio, quæ revera erat
Dei, & an esset, vel non esset in rerum natura,
alius à Deo distinctus, qui sic loqueretur. Licet
evidenter cognoscerent esse credibile absque
formidine Deum esse ejus auctorem. Quod
esse Deo possibile, licet non facilè explicetur
per conceptus ultimò specificos, facilè tamen
in universum concipitur cum assensu, & sua-
detur efficaciter exemplo locutionis ad homi-
nes. Suppetunt enim Deo totidem proportio-
nales modi loquendi cum Angelis, atque no-
biscum. In hunc ille modum, sed qui & ob-
scurus ille, ut materię congruat etiam obscuræ,
sed quidem major in ea congruentia est, si pro
claritate lux competens conquiratur. Quod à
Nobis in Problemate accuratum, & an id si-
mus consecuti, erunt forsitan qui benignè &
amicabiliter arbitrentur. Et fortè nihil aliudVt stare|queat.
sibi vult præfatus Scriptor, sed explicatio clau-
dicat, cùm id, quod de fide eorum accipien-
dum est, qui primo revelationem accipiente
præstant assensum, ad ipsum primò accipien-
tem videtur extendere, cùm tamen diversa in
illis ratio sit. Et quidem cùm adversus dicta &
probata à Nobis apertè non sint, non est cur
in eis convellendis immoremur, licet non in-
utile fuerit difficultatem ostendere, & mo-
dum explicationis convenientem præfatis ad-
jecisse.
889. Cardinalis Cajetanus circa citatum Ar-Circa do-|ctrinam|Card. Caje-|tani de|fide necessa-|ria, & non,|libera.
ticulum 1. Quæst. 5. multa habet pro doctrina S.
Doctoris elucidanda: quæ quidem, sicut & il-
la, difficilia profectò sunt. Quia verò non va-
cat, nec juvat impugnationibus distineri,
unum aliquid tantùm attingam, quod videtur
assertis repugnare. Diximus enim fidem My-
sterij Sanctissimæ Trinitatis Angelis adscri-
bendam, ut magnis meritis sit locus, contra<-P>
@@0@
@@1@§. IV. Circa fidem in Angelis SS. Trinit. 307
<-P>quod id videtur stare, quod habet Vers. Ad hoc
dicendum, sic locutus: Angelus autem de Deo ut re-
velante non habuit fidem sed scientiam, de revela-
tis autem primarijs saltem, ut Trinitate, & beati-
tudine supernaturali fidem habebat. Evidentia
enim suæ cognitionis terminabatur ad Deum ut re-
velantem, & non ultra procedebat, nisi ad ejus cor-
relativum, scilicet enuntiata, ut revelata, ut præ-
Dostları ilə paylaş: |