Summa caietana de pctis Et noui testamẽti iẽtacula



Yüklə 5.7 Mb.
səhifə63/100
tarix14.08.2018
ölçüsü5.7 Mb.
1   ...   59   60   61   62   63   64   65   66   ...   100
sTratuimus Nequis cardinalium vota in

consistorio data/& quecun

ibi gesta aut dicta/que in odium aut preiudicium aut<-P>

@@0@

@@1@Excōmunicatio. 116

<-P>scandalum alicuius redundare possent, verbo vel scripto vel

quouis alio modo reuelet sub pena periurij & inobedientie.

Et quotien scun a nobis & ro. pont. pro tempore existente/



specialiter & expresse vltra premissa indictum fuerit super ali=

qua re silentium/siquis contrafecerit, vltra dictas penas excom=

municationem late sententie incurrat. A qua non possit absolui

nisi a nobis vel prefato ro. pont. & cum expressione cause, p̃terꝗ̈

in mortis articulo. Leo. x. in. ix. sessione concilij lateraneñ.

sTratuimus Et ordinamus ꝙ dece=

tero perpetuis futuris

temporibus nullus librum aliquem seu aliam

quācun scripturam tam in vrbe nostra ꝗ̈ alijs

quibusuis ciuitatibus & diocesibus / imprimere

seu imprimi facere presumat: nisi prius in vrbe per vicarium

nostrum & sacri palatij magistrum, in alijs vero ciuitatibus

& diocesibus per episcopum vel alium habentem peritiam

scientie libri seu scripture huiusmodi imprimende ab eodem

episcopo ad id deputandum/ ac inquisitorem heretice prauitatis

ciuitatis siue diocesis in quibus librorum impressio huiusmodi

fieret/diligenter examinentur & per eorum manu propria sub

scriptionem sub excommunicationis sententia gratis & sine

dilatione apponendam approbentur. Qui autem secus presum=

pserint, vltra librorum impressorum amissionem & illorum pu

blicam combustionem / ac centum ducatorum fabrice basilice

principis apostolorum de vrbe sine spe remissionis solutionem/

ac anni continui exercitij impressionis suspensionem, excōis sen

tentia innodatus existat. idem ibidem in. x. sessione.

sJqui In suis predicationibus ad populum/mi=

racula falsa aut incerta vel prophetias que

ex sacra scriptura non constant / predicare, seu ep̃is<-P>

@@0@

@@1@Excōicato vetita.

<-P>aut suis superioribus (scilicet ecclesie prelatis) detrahere ausi

fuerint: vltra penas contra tales a iure statutas / excommunica=

tionis etiam sententtiam (a qua non nisi a ro. pont. preterꝗ̈ in

mortis articulo cōstituti absolui possint) eos incurrere volumus.

Idem ibidem in. xi. ses.

EXpeditis Duobus (primo

scilicet & quarto

promissis superius de excommunicatio

ne tractandis: scilicet in quibus casibus

incurritur excōmunicatio / & ad quẽ

spectat absolutio cuius) occurrit tra

ctandum secundum inter promissa:

scilicet que sunt vetita excōmunicato,

que si faciat peccat.

Vbi Scito ꝙ hec sunt multa tam diuina ꝗ̈ humana. Excō

municatus siquidem exclusus est a participatione sa=

cramentorum & diuinorum officiorum communione. Ita ꝙ

peccat mortaliter / sacramentis participando actiue vel passiue.

Et si clericus est / & actum alicuius ordinis sacri exercet/aut

ordinem suscipit, efficitur irregularis. Et similiter peccat morta/

liter orando cum alijs, siue dicendo / siue audiendo / siue inter=

essendo ad hoc vt diuinis intersit: & hoc tam in ecclesia ꝗ̈ extra.

Et ratio peccati mortalis in his casibus est preceptum ecclesie

sic communiter intellectum: quia excommunicatio directe ex=

cludit a diuinorum communione. Est quo suspensus ab eccle

siastico officio & beneficio. Et hinc est ꝙ non potest conferre

beneficia nec iudicare / nec alia que iurisdictionis sunt: immo

nec facere fructus suos ex beneficio quod habet quandiu est in

mora petendi absolutionem. Nullum preterea potest acquirere

beneficium/nec potest eligi aut eligere. nec valent litere per eum

impetrate a papa. Est & nihilominus exclusus a legitimis acti=<-P>


@@0@

@@1@Excōmunicatio vetita. 117



<-P>bus: scilicet accusare/testificari/constitui in procuratorem, consti

tuere procuratorem/nisi sit reus. Et gesta per eum ratione pu=

blici officij etiam ciuilis non valent. Et demum a conuersatione

humana excluditur: scilicet colloquutione/ conuiuio / & hmōi.

Ita ꝙ excōmunicatus contraria faciens peccat: quia contra rectā

rationem legis ecclesiastice facit. Non tamen peccat in quolibet

predictorum mortaliter, sed quando.

Discerni autem hoc potest/distinguendo actus vetitos excom



municato in tria genera. duo extrema/ & vnum medium. Ex=

communicatio siquidem separando a communione fidelium/

separat primo a sacramentorum & diuini cultus communione:

quod est primum commune fidelibus. Separat deinde ab eccle

siasticorum actuum communione: quod secundum est in quo

communicant christiani. Separat demum ab humanorum ope

rum communione: que cōia sunt christianis & nō christianis.

Et quantum ad duo extrema spectat/clara est differẽtia, in hoc

ꝙ contra primum genus agere / est peccatum mortale: vt pre

dictum est. Contra tertium autem non est peccatum mortale:

quia excommunicatio directe excludit a communione hominũ

quatenus christiani sunt, & per quandam extensionem a com

munione hominum. Et ideo illud contra/hoc preter inhibitionẽ

ecclesie agitur: illud mortale/hoc veniale.Sed de medio gene

re/et de actibus legitimis ciuilibus/ non vsquequa clarum est.

Rationabile tamen videtur / ꝙ si in huiusmodi actibus non se

immiscet aliqua iniustitia aut aliquid aliud ex suo genere mor

tale/ꝙ non peccetur mortaliter. Verbi gratia si excōmunicatus

iudicat / est peccatum mortale ex suo genere: quia incidit in iu

dicium vsurpatum: quia potestas eius ligata / est sicut non pote

stas durante suspensione seu quasi suspensione. vsurpatum aũt

iudicium est mortale ex suo genere: quia iniuriam facit per

illum actum & illis quos iudicat/tanꝗ̈ potens actu super illos,

& communitati cuius actum vsurpat. Similiter si excōicatus<-P>

@@0@

@@1@Participatio cum excōicatis licita.

<-P>electusacceptat: iniustitiam enim manifeste incurrit. Et similiter

si eligit, iniuriatur & electoribus/quorum numerum iniuste

auget, & ecclesie/cuius se quasi prouisorem agit. Et multo ma

gis conferendo beneficia & faciendo fructus suos in casu non

concesso: & sic de similibus vbi iniustitia immiscetur. Vbi au=

tem nec iniustitia nec aliud ex se mortale immiscetur (vt si ex

communicatus pro veritate testimonium ferat in ecclesiastico

etiam iudicio, vel aliquid eiusmodi faciat) non video vnde pec

ce{t$} mortaliter: quum ab his non primo sed secũdario sit exclu=

sus. Petere autem etiam exigendo debitum in matrimonio/ nō

est magis peccatum ꝗ̈ petere pecuniam a debitore: vtrun enim

potest excommunicatus, licet possit debitor excipere allegando

excommunicationem.

CJrca Tertium promisso℟ (scili=

cet de peccatis participan/

tium cum excommunicatis) pro con=

stanti habetur/ꝙ participantes in diui

nis cum excommunicato in casu non

licito, peccant mortaliter: & ꝙ partici

pantes in alijs in casu non licito / pec=

cant venialiter.Casus autem liciti

extra diuina tamen/ continentur hoc versu. Vtile/lex/humile/

res ignorata/necesse: hec quin faciũt anathema ne possit obesse.

Et exponuntur sic. Vtile hoc est propter vtilitatem propriam.

quia licitum est / ab excommunicato & exigere & recipere

quod mihi debet. Rursus propter vtilitatem anime ipsius ex=

communicati: quia licitum est prouocare / mouere &c. ad

salutem anime sue / etiam si alia interponantur vt facilius aut

fructuose agatur. Lex matrimonij: quia vxor licite commu

nicat marito excommunicato, vt canon dicit. Et eadem ra=

tione vir communicat vxori excommunicate/ saltem in his que<-P>

@@0@

@@1@Participatio cũ excōicatis licita. 118

<-P>debet illi. Humile/ propter subiectionẽ. & canon explicat filios/

seruos/ancillas seu mancipia/rusticos seruientes: necnon omnes

alios qui non adeo curiales sunt/vt eorum consilio scelera per=

petrentur. & intellige de his qui erant anteꝗ̈ excommunica=

tus esset in huiusmodi eius seruitijs. & econtrario superior

communicat licite subdito in his ad que ei tenetur. Res

ignorata ignorantia facti vel iuris quando excusat. & hec etiā

excusat a participatione in diuinis. Necesse. in articulo enim

necessitatis cessat peccati ratio.Sed quia multipliciter dicitur

necessitas, scito necessitatem clare excusare primo violentie: vt

siquis violente tenetur etiam in diuinis cum excommunicatis.

& talis deberet animo intendere non interesse diuinis: vt sic

nullo modo agat ad communionem, sed patiatur quo ad corpo

ralem presentiam: cui & non consensui potest inferri violentia.

Secundo corporalis indigentie mee: vt si non possum necessa

ria aliunde emere vel habere ꝗ̈ ab excommunicatis: vt patet in

ca. quoniam multos. xi. q. iij. Tertio ratione necessitatis corpora=

lis sustentationis ipsius excommunicati. licet enim dare excom=

municatis elemosinam ad eorum sustentationem: vt ibidem

dicitur. & eadem ratione licitum est medicare in infirmitate.

& huiusmodi. Quarto ratione necessitatis damni vitandi ex

contractu inito. licitum est enim continuare cum excommuni=

cato exequutionẽ contractus quẽ excōicatus nō vult rescindere,

ne damnum inde ego innocens incurrā: vt patet in ca. si vere.

de sen. excom. Quinto ratione necessitatis spiritualis consilij pro

me vel alio: vt quia non habeo alium sufficientem ad quem in

hac indigentia consilij spiritualis recurram: si. n. mihi licet pro

salute sue anime excommunicato communicare/consequens est

vt etiam idem liceat pro indigentia anime mee. Sextus vero ca

sus scilicet ratione metus, quantum ad participationem in diui=

nis / reprobatur a canone ca. sacris/ de his que vi metusue<-P>

@@0@

@@1@Participatio cũexcōicatis illicita.

<-P>causa siunt: quia participatio in diuinis est peccatum mortale,

& pro nullo metu etiam cadente in constantem virum debet

quis peccare mortaliter. Quantum vero ad communionem

extra diuina / indubitatus est (loquendo de metu cadente in

constantem virum) ex ratione iuris: quia si secundum iura

licitum est cōmunicare extra diuina ratione necessitatis damni

vitandi ex contractu inito, multo magis ratione damni vitandi

ex metu cadente in constantem virum: quum longe maius sit

hoc damnum ꝗ̈ illud ex contractu inito.

Jllicita Autem cum excommunicatis continentur hoc

versu. Os/orare/vale/communio / mensa nega

tur: si pro delictis anathema quis efficiatur. Et exponuntur sic.

Os: hoc est loquutio/siue coram/siue per literas/siue per nun

cium. Orare: hoc est communicare in oratione & diuinis.

quod fit simul cum eo orando/vel audiendo missam vel offi=

cium diuinum quodcun. Nec predicatio tamen nec lectio

quantũcun theologalis / computatur inter officia diuina in

proposito. Vale: hoc est salutare. & loco salutationis dicitur ei/

deus te illuminet/aut aliquid huiusmodi. Communio in qui=

buscun actibus specialiter legitimis. Mensa/ simul comedere

&c. Ita ꝙ in huiusmodi non attenditur propinquitas aut

etiam identitas loci in quo vter orat aut comedit: quo=

niam in eadem camera possunt ambo seorsum comedere

& orare abs eo ꝙ communicent in comedendo aut in oran=

do. vt contingit quando pulsatur ad aue maria / & singuli

seorsum dicunt: quoniam non pulsatur ad orationem cōem sed

priuatam. Et similiter in eadem ecclesia si vnus audit missam

in vna capella/& excōicatus audit in alia capella, non commu

nicant. Communicarent autem si ambo interessent vesperis

aut vni misse aut vni processioni etiā si vnus esset in capite &<-P>

@@0@

@@1@Excōmunicatio minor. 119

<-P>alter in cauda processionis extense per duo miliaria. Et hinc fit/

vt si excommunicatus transit per ecclesiam / aut est ibi non vt

intersit vesperis sed propter negocium aliquod/licet transeundo

genuflectat & oret priuata oratione, non propterea communi=

cant dicentes vesperos cum illo / sicut nec ipse cōicat cum illis.

& ideo nullus in hoc peccat.

EXcōmunicatio Minor

(hoc ẽ



ecclesiastica censura qua homo exclu=

ditur a passiua tantum participatione

sacramentorum, & ex consequenti a

passiua electione canonica: quia ius sic

disponit extra. de cle. excom.) ante

concilium constantiense frequenter po

terat incurri: sed post illud cōcilium in duobus tantum casibus

participando cum excommunicatis &c. incurritur. Primus / si

participatio interuenit cum nominatim excōmunicatis publice.

Secundus est si cum excommunicatis propter manum violen=

tam in clericum notoriam. Et intellige in vtro casu tunc in=

curri minorem excommunicationem/ quando participatio inter

uenit extra casus a iure permissos. in casibus. n. a iure permissis

etiam cum istis participatio non inducit excommunicationem

minorem.

Tenor autem decreti constantiensis relati a sancto anthonino



archi. flo. est iste. Insuper ad euitandum scandala & multa

pericula que conscientijs timoratis cōtingere possunt, christifide=

libus tenore presentium misericorditer indulgemus ꝙ nemo de=

inceps a communione alicuius in sacramentorum administra=

tione vel receptione/aut alijs quibuscun diuinis vel extra pre/

textu cuiuscũ sententie aut censure ecclesiastice a iure vel ab

homine generaliter promulgate teneatur abstinere vel aliquem<-P>

@@0@

@@1@Excōmunicatio minor.

<-P>vitare aut interdictum ecclesiasticum obseruare: nisi sententia

vel censura huiusmodi fuerit in vel contra personam/collegiũ/

vniuersitatem/ecclesiam/ vel locum certum vel certam terram

a iudice publicata vel denunciata specialiter & expresse: constitu

tionibus apostolicis & alijs non obstantibus quibuscun. Saluo

siquem pro sacrilega manuum iniectione in clericum senten

tiam latam a canone adeo notorie constiterit incurrisse/ꝙ factũ

non possit aliqua tergiuersatione celari/nec aliquo suffragio ex=

cusari: nam a communione illius licet denunciatus non fuerit

volumus abstineri iuxta canonicas sanctiones.

Peccat Igitur mortaliter peccato sacrilegij excōicatus

minore excommunicatione si se ingerit passiue

participationi cuiuscun sacramenti: quia exclusus ab ecclesia/

indignus accedit: sicut excommunicatus maiore ingerens se di=

uinis. Participantes autem cum excommunicato minore/ nullā

ex participio incurrunt censurā: quia excōicatio minor nō trāsit

in tertiam personam. Et reseruatur absolutio ab excommunica=

tione minore/sacerdoti proprio, hoc estsacerdoti qui potest absol

uere a peccato mortali: non quia excommunicatio minor habet

annexum peccatum mortale, sed quia est vinculum ecclesiasti=

cum, ac per hoc soluendum a ministro iurisdictionis ecclesia=

stice: quam non habet quilibet sacerdos qui potest absoluere so

lum a venialibus ea ratione quia penitens se illi submittit in ma

teria non necessaria in sacramento penitentie. qualis materia est

peccatum veniale/quod homo non tenetur confiteri. Ex hoc. n.

ꝙ penitens sola peccata venialia cōfitenda habet, obtinet vt pos=

sit se confitendo subijcere cui maluerit sacerdoti: quia nulli tene

tur de illis confiteri. Sed ex hoc non est priuilegiatus/ vt possit a

quo sacerdote voluerit absolui a vinculo ecclesiastice censure:

quia totum oppositum concurrit hic: quoniam tenetur de hac

censura querere absolutionem & obtinere eam ante absolutionẽ

a quibuscun peccatis / & cuius sacramenti susceptionem: et<-P>

@@0@

@@1@Falsarius. Fame proprie neglectus. 120

<-P>propterea oportet recurrere ad ministrum ecclesie habentẽ alias

potestatem iurisdictionis. Et posset diaconus immo simplex cle

ricus habens iurisdictionem absoluere a minore excommuni=

catione multo magis ꝗ̈ potest absoluere a maiore: quoniam

vtrius absolutio non spectat ad potestatem ordinis / sed iuris=

dictionis.

FAlsarius Tam monete / mensurarum

& ponderum / ꝗ̈ scripturarũ

seu literarum aut sigillorum, peccat proculdubio

mortaliter: quia interuenit ibi factum pernicio=

sum ex suo genere. Posset tamen propter imper=

fectionem actus veniale tantum interuenire peccatum, vel ra=

tione minimi nocumenti / vel quum ioci gratia alieno nomine

quis fingit literas. Contingit quo sine omni forte peccato fin=

gere alieno nomine literas officiose: dum vtiliter agitur alterius

negocium, nec dubitatur ꝙ gratũ erit illi cuius nomine scribi{t$}.

Et in huiusmodi priuatis literis alieno nomine fictis/ratihabitio

a falsitate excusat.



Dostları ilə paylaş:
1   ...   59   60   61   62   63   64   65   66   ...   100


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə