DErisio Seu irrisio q̃ verbis aut cachinnis/
sub sannatio que naso rugato/illu=
sio que factis fit, pro quanto quandā despectio
nem proximi importat / peccatũ est: quia rōni
recte aduersatur/ vt ad hoc paruipẽdatur proxi
mus vt erubescat. Est autem quando veniale pctm̃: vt quum
iocose ꝗs parũ aut de paruo deride{t$}: parua. n. erubescentia quasi
pro nulla reputa{t$}. Et qñ mortale: vt quũ in iocũ deduci{t$} ꝗs,
quasi non sit tanti vt debeat estimari. Interuenit siꝗdẽ tũc maxi
mus illius cōtemptus, & maior ꝗ̈ in contumelia & detractione:<-P>
@@0@
@@1@Desperatio. Detractio.
<-P>quia licet contumeliosus deprimat honorẽ & detractor famam,
neuter tamen ad tantum persone contemptũ peruenit ad quātũ
venit irrisor/pro fatuo aut nihilo habens & haberi volens eum
quem irridet/vt erubescat comparere inter homines. Et hoc etiā
peccatum graue valde/intellige etiam formaliter: hoc est quādo
fit ex intentione irridendi. quod est tanto grauius/quanto de vir=
tute maiore aut persona maior deridetur: vt quum deride{t$} iusti
simplicitas/aut persona in exemplum ecclesie posita/&c. Quod
si in deum & sanctos fiat, non est simplex irrisio/sed blasphe=
mia: vt patet ex supradictis.
DEsperatio Qua quis desperatseu nō
sperat consequi futurā bea
titudinem, peccatũ mortale est: quia est omissio
actus necessarij ad salutem eternam: impossibile
est. n. sine spe operari ad tam excelsum premiũ
consequendum/sicut sine fide.
DEtractio Qua quis famam absentis
denigrat / peccatum mortale
est: quia contra magnum proximi bonũ famā
scilicet tendit formaliter sumpta: hoc est ex in=
tentione ledendi famam. siue fiat dicendo verũ
siue falsum/siue asserendo siue referendo/siue addendo siue mi
nuendo/siue interpretando siue tacendo/ & quouis alio modo.
Si vero non formaliter quis detrahat (hoc est non ex intentio
ne ledendi famam proximi / sed ex loquacitate aut &c.) non
est peccatum mortale, quia non nisi materialiter detrahit. nisi
adeo notabiliter inde ledatur fama proximi vt actus redeat in
naturam sue forme, dum non curauit cauere a tanta proximi
lesione. Similiter peccatum veniale est si detractio sit formalis
sed in minimo: quia minimũ quasi pro nihilo accipitur a rōne.
Simile autem est iudicium de auditione detractoris: scilicet ꝙ
si ex complacentia infamie proximi audit, pctm̃ est mortale.<-P>
@@0@
@@1@Detractionis auditio. 49
<-P>Et si non malo animo audit, vel peccatum non est: vt si necessi
tate aut pietate audit. vel est peccatum veniale: vt si ex leuitate
audit. Nisi ipsius auditio famam proximi notabiliter lederet:
quod tunc posset contingere/quando auditio eius causa esset au
ditionis aliorum vnde notabiliter lederetur fama proximi. In
hoc autem & similibus casibus valde per accidens (quoniam
& ipse materialiter tantum audit/ & materialiter tantũ causat
auditionem aliorum) siste pedem, & noli precipitare sententiā
etiam si proximi fama notabiliter fuerit lesa: quoniam si ipsius
audientis animus purus fuit/non apparet hmōi negligentia mor
talis, cuius malum si aduertisset effugasset.
¶ Ponitur quo triplex casus in quo materialiter (hoc est non
malo animo) audire detractionem/potest per accidens esse pec
catum mortale. Primus est si audiens potest & debet ex officio
vel corrigere detractorem vel obuiare detractioni. Secũdus est/
si audiens pōt & debet obuiare sed ex timore humano omittit.
Tertius est si articulus necessitatis alicuius magni mali ex hu/
iusmodi detractione subsequendi/obligat ad obuiandum: quic=
quid sit illud magnum malum/siue infamie / siue damni in re
bus temporalibus/siue vulnerum &c. Tunc. n. audiens tenetur
obuiare si potest: ex communi ratione qua quis tenetur pascere
fame morientem/& eos qui actualiter opprimuntur subleuare,
precipue quum solo verbo resistatur detractionis gladio. Et in
his casibus recte rationis iudicio relinquitur determinandum
quando/vbi/cui & quomodo resistendum est: quoniam de pre
cepti affirmatiui exequutione agitur. & prelati prudentia opus
est in primo casu. In secundo vero timor humanus oportet ꝙ
sit mortalis si mortale peccatum erit tacere. In tertio quo &
necessitas pensanda est qualis sit & resistendi facultas & fru
ctus / & si constat detractionem esse falsam: ne si vera sit dum
arguitur in peius emergat / dum vel non falsa vel vera com=
probabitur.
@@0@
@@1@Disputatio de fide. Discordia.
Detrahere Sibijpsi (hoc est infamare seipsum)
peccatum est mortale ex suo genere: gra
uius ꝗ̈ detrahere proximo/quanto magis tenetur diligere famā
suam propter deum & commune bonum ꝗ̈ proximi. Nec ex=
cusatur a peccato mortali propter metum aut tormenta: quo=
niam sicut nullus metus nullũ tormentum excusat a vulnera
tione aut occisione sui, ita nec ab infamatione sui. Quāuis. n.
pati detrimentum fame proprie sit in proprio arbitrio constitu=
tum si in aliorum malum non redundat/ sicut pati vulnera &
mortem, inferre tamẽ sibijpsi damnum fame criminosum est/
sicut vulnerare aut occidere se. Et si in iudicio propter tormen=
ta hoc fit/duplicatur iniquitas: quia adiungitur mendacium in
iudicio perniciosum.
Dostları ilə paylaş: |