Societatis iesv, segoviensis



Yüklə 14.73 Mb.
səhifə82/143
tarix14.08.2018
ölçüsü14.73 Mb.
1   ...   78   79   80   81   82   83   84   85   ...   143

cipere Bullam. Et videtur id certum, tum ex di-

ctorum Religiosorum praxi, tum etiam aliorum,

qui priuilegio eodem per communicationem

gauderent: nec poterat latere eos, cùm in dicto

Compendio extet. Præterquam quòd cùm hoc

priuilegium videatur Cruciatæ intentioni con-

trarium, quatenus ratione illius minor fit pecu-

niarum collectio, videtur concessione ipsâ Bul-

læ reuocatum, dum Regularibus absolutè onus

contribuendi eleemosynam à Commissario taxa-

tam imponitur, qui eam pro omnibus taxat, et-

iam pauperrimis, iuxta Pontificis mentem, volen-

tis omnes opus istud adeò vtile ad Dei gloriam

promouere. Nec latere poterat priuilegium hoc,

& communicatio ferè omnium Religionum in

illo, ex quo concessio Bullæ pro Regularibus in

ordine ad intentum dictum ferè inutilis reddere-

tur. Pontifices enim in concessione Bullæ Re-

gularium commoda præcipuè non spectant; aliàs

illam pro omnibus Christiani orbis regionibus

concessissent; cùm tamen constet ad pauciores

illam pertinere. Si prætereà addamus fuisse hoc

viuæ vocis oraculum Pauli Tertij, & ita iam re-

uocatum. Licet P. Quintana Tomo 1. in Appen-Indulgen-|tiæ an re-|uocatæ re-|uocatione|Oraculo-|rum.



dice Tractatus 4. Dist. 12. num. 8. dicat quoad In-

dulgentias vim suam habere, quæ per reuocatio-

nem generalem non censentur reuocatæ. Quod

quidem est satis incertum: & licet ob titulum<-P>@@



<-P>Oraculi reuocata non sit talis concessio; quate-

nus tamen Indulgentia est, à Paulo V. reuoca-

tam non videtur posse dubitari, dum Indulgen-

tias Religiosorum ad paucas reduxit, de quo et-

iam inferiùs.

  258 Circa Nouitios communis resolutioNouitius|licentiâ|non egere,|& taxâ|professorum|frui posse.

est posse illos vti Bullâ, etiam renitente Prælato,

pro quâ aliquos adducit P. Mendus suprà n. 21.

& Trullench Lib. 1. §. 1. Dub. 7. num. 1. eosdem

secuti, ex communi doctrinâ, circa quam No-

uitij gaudent Religionis priuilegiis, vt adducti

ponderant. Sed certè doctrina illa necessaria

non est absolute loquendo, quia ad gaudendum

priuilegio illius non est necessarium priuilegium

nouum, gratia, aut communicatio in illâ, cùm

tale beneficium sit commune omnibus fidelibus

in regnis, pro quibus Bulla conceditur. Potest

autem prædicta deseruire doctrina in ordine ad

taxam eleëmosynæ; non enim tenentur maio-

rem tribuere, quàm à Religiosis communiter

postulatur. Quoad receptionem autem renitente

Prælato, doctrina alia communis suffragatur; iux-

ta quam Nouitij non tenentur ad onera, censu-

ras, præcepta & alia, quæ odiosa reputatur:

quod & adducti expendunt in proposito: & eo-

rum plures in ordine ad electionem Confessarij

pro reseruatis licentiam non esse necessariam af-

firmant, quia onus est, & quidem grauissimum

Religionis. Sed de hoc inferiùs. Videtur autem

esse aliqua difficultas in eo quòd Nouitius gau-Instantiæ|vt sit li-|centia ne-|cessaria fit|satis.

deat fauore Religionis in ordine ad Eleëmosy-

nam, & non debeat onus licentiæ petendæ sen-

tire; vbi de absolutione à reseruatis non loqui-

mur: nam vt est regula 55. iuris in 6. Qui sentit



onus, sentire debet commodum. Et è contrà. Verùm

hæc regula in Nouitiis fallit, sicut in aliis, de

quibus Glossa ibi scilicet ratione ætatis, personæ,

& naturæ contractuum, quorum explicationem

& exempla ibidem videnda. Dicendum item

No uitium, etsi sentiat commodum, non esse

ab oneribus immunem, cùm pondus obseruan-

tiæ Religiosæ sustineat: quòd autem onera quæ-

dam non sentiat, id non debet esse mirum, quia

etiam commodis aliis caret, quibus Professi po-

tiuntur, in habitu, tractatione, honoribus, li-

beriori agendi ratione, aliisque.




§. II.

Quoad Ieiunia quid Religiosis liceat per

Bullam.



259 ID tantùm licet, vt sexagenarij possint

ouis & lacticiniis vti. Vbi primò inquiriSexagena-|rios posse|vesci car-|nibus in|diebus ie-|iunij, qui|& quæ|probeat,

potest an ad hoc sit opus Bullâ? Et videtur

non esse: nam sexagenariis est licitus carnis v-

sus, vt ex Peromato adducit Benedictus Re-

migius in Practica Parochorum & Confessa-

riorum pag. 220. qui & pag. 221. id non om-

nino improbabile putat, ex ratione ipsius

Peromati, quia scilicet sunt malè sanis vici-

niores: & viro in suâ arte doctissimo creden-

dum est. Quod & roborare ex eo possumus,

quia annus sexagesimus tertius est climactericus,

& in quo frequentiùs solet vita periclitari: ergo

sexagenarij sunt viciniores malè sanis, siue pro-

ximi periculo amittendæ salutis, & ita carnibus<-P>

@@0@

@@1@De Regijs prouentibus ex Cruciata. Vbi de Religiosis. 225

<-P>vti possunt, sicut alij, qui simili periculo obnoxij

comperiuntur. Prætereà, communis opinio

sexagenarios ab onere ieiunij releuat; atqui ea-

dem ratio subesse videtur ad releuandum eosdem

ab obligatione abstinentiæ à carnibus: nam pro-

ptereà prior illa obligatio cessat, quia natura in

statu debilitatis existit, & ita opus habet per se-

quentem cibi sumptionem roborari: cùm ergo

caro ad effectum huiusmodi accommodatior sit;

& ad infirmitatum propulsationem opportunior,

videtur clarè conuinci eamdem pro illâ rationem

suffragari. Item: quidquid præter carnem sexa-Quæ ali-|menta seni-|bus incon-|grua.

genarij comedere possunt, alimentum pro illis

conueniens non est, vt facilè ostendi potest. Le-

gumina debilioris virtutis sunt: pisces phlegma-

ticum humorem nutriunt, quo senes abundant:

lacticinia conditionis sunt non sanæ, & ita infir-

mis prohibentur: oua, etsi recentia congruum

alimentum sint, non recentia tamen satis incon-

gruum: est autem difficile recentia semper præ

manibus habere: quòd si alicui obuium, ex eo

non debet argumentum sumi, sed ex eo quod

frequentiùs accidit. L. Nam ad ea. D. de Legibus:

carnes autem satis obuiæ sunt. Quòd si illarum

vsus sexagenarijs licitus est, etiam ouorum erit &

lacticiniorũ, vt communiter Doctores obseruant,

quia multò id minus est, & cui licet plus, licet &

quod minus est, vt est regula iuris in 6. scilicet in

eodem genere, vt dictum aliàs.

  260 Aliunde etiam id probari potest, exProbatio a-|lia ex quo-|rumdam|sententia de|anno 55. in|quo cessat|ieiunij obli-|gatio.

quorumdam scilicet sententia asserentium post

annum quinquagesimum quintum legem ieiunij

non obligare, vt testatur Victorellus ad Caput 4.

Lib. 6. summæ Cardinalis Toleti §. Senes. Et apud

Angelum v. Ieiunium, num. 15. Iuxta quam do-

ctrinam, quæ non videtur probabilitate carere,

eò quòd iam natura in eâ ætate non parum debi-

litatis contraxerit, cui oporteat per aliquot cibi

non exiguas portiones subueniri. Iuxta illam in-

quam sexagenariis plus est aliquid concedendum

maiore debilitate laborantibus, & inualetudinis

periculo admodùm vicinis, vt paullò superiùs di-

cebamus. Cùm ergo carnes illis concedendæ

non sint, videtur consequens vt oua & lacticinia

concedantur: non ergo pro eorum vsu necessaria

erit Bulla.

  261 Verùm quod ad sententiam DoctorisSexagena-|rijs vsum|carnium|licere non|admittenda|sententia.

Peromati spectat, illa non videtur admittenda,

quia contra omnes Doctores militat, & citatus

Remigius dum eam non omnino improbabilem

reputat, aliquomodo improbabilem esse eo ipso

profitetur, qui & nimis laxam eam vocat, & ita

addit non esse à communi Doctorum sententiâ

recedendum. Licèt ergo Peromatus in suâ arte

peritissimus fuerit, & medicis in arte peritis cre-

dendum sit, vt habetur in Cap. Significasti, 2. dePeritis in|suâ arte vt|credẽdum.

homicidio, & Doctores generaliter notant in alia-

rum artium peritiâ, pro quo videri potest Barbo-

sa in Collectaneis ad citatum Caput: non spectat ta-

men ad illos de obligatione, aut obligationis ces-

satione definitiuam sententiam pronuntiare, quia

res hæc sacra est, & ad superiùs tribunal spectat:

vnde quidquid illi dixerint, si Theologorum ju-

dicium ex aduerso stet obligationem legis agno-

scentium, non est ab illâ recedendum. Pro quo

videri potest P. Azor Tomo 1. lib. 7. cap. 18. §.



Quartò quæritur. Ecclesia enim præcipere aliquid<-P>@@

<-P>potest cum aliquali valetudinis detrimento, vtNon obstāte|inualetudi-|ne aliqua|jeiuniũ ab|Ecclesia|posse præ-|scribi.

constat ex ieiunio quadragesimæ. Quis enim du-

bitet illud tale non esse, in quo caro per abstinen-

tiam atteritur: id quod Ecclesia ipsa, quæ tale

præceptum imponit, in diuinis officiis recogno-

scit, vt cùm loco quodam ait: Vt qui per abstinen-



tiam macerantur in corpore. Et alibi: Quæ se carnis

maceratione castigat. Vnde est communis resolutio

Doctorum non quamlibet debilitatem & fatiga-Nō quam-|libet infir-|mitatẽ ex-|cusare.

tionem corporis ab obligatione ieiunij excusare.

Pro quo videndus P. Thomas Sancius Lib. 5. Con-



ciliorum, Cap. 1. dub. 14. num. 1. Vbi sic ex om-

nium sententia scribit: Non quæcumque infirmitas,P. Thomas|Sancius.



aut quicumque dolor capitis excusat, sed standum est ar-

bitrio boni viri, vel medici. Sic ille; cùm ergo non

quodlibet valetudinis detrimentum à lege ieiunij

excuset, poterit Ecclesia sexagenarios obligare,

etsi ea sequantur incommoda, quæ superiùs sumus

prosecuti, quidquid circa illa Medici iudicarint.

Vt autem non solùm possit, sed etiam reipsa ita

velit, argumentum validissimum ex Doctorum

omnium attestatione desumitur, contra quos

temerarium fuerit opinari, vt est communis

Theologorum vox.

  262 Addit Remigius sufficere sexagenarioQuomodo|leuis caussa|sexagena-|rijs ad esum|carnium|sufficiat.

aliqualem caussam habere, ad concedendum illi

carnium esum: sicut timorati omnes, & bonæ

conscientiæ viri hactenus censuêre. Et hoc qui-

dem ille absolutè profert, etiamsi talis Bullam

non sumat. Ex quo habenti Bullam caussam le-

uiorem sufficere; aliàs illa nihil concedet. Et

quidem cum in aliis eximios quosdam fauores

Bulla contineat; non est credendum circa hoc,

speciale nihil indulgere. Pro iis autem qui in In-

diis degunt, minor adhuc caussa est sufficiens,

quia alimenta debiliora sunt, & consequenter

natura debilior, vnde faciliùs cum talibus potest

dispensari. Et dispensatio quidem ad Prælatum

non spectat, sed ad Confessarium post consulta-

tionem Medici: sic enim Bulla præscribit. Suf-

ficiet autem Medicum damnum imminens atte-

stari: quod si graue sit, certum est dispensatione

opus non esse: poterit autem esse necessitas Præ-Dispensa-|tionem ad|Confessa-|rium, &|nō ad Præ-|latum per-|tinere.

latum adeundi, vt sciat quid Medicus dixerit, ne,

si eo inscio fiat, contra subditum sic operantem

indignetur. Si autem damnum leue esse dicat, &

suo iudicio non sufficiens ad esum carnium, ni-

hilominùs Confessarius dispensare poterit, quia

ad talem dispensationem leuis, vt diximus, caussa

sufficit, quæ scilicet aliàs sufficiens non esset:

vnde seruatur quod Pontifex iubet; Medici

inquam corporalis & spiritualis Concilium ad-

hiberi.

  263 Iuxta quæ constat sexagenarios nonSententia|de habenti-|bus 55. an-|nos repro-|bata, gene-|raliter lo-|quendo.



esse ob præfatum titulum à lege prohibente ouo-

rum & lacticiniorum vsum exemptos. Idem au-

tem esse non obstante fundamento alio de exem-

ptione ob ætatem 55. annorum, ex dictis etiam

colligi potest; quia nullus Doctor eos propter

senectutem etiam procedentem vsque ad sexage-

simum excusat, & Ecclesia potest eos, nisi specia-

lem aliquam debilitatem sentiant, ad abstinentiam

dictam obligare, sicut circa esum carnium. Opi-

nio autem de excusatione quinquagenarij cum

auctario quinque annorum, absolutè loquendo

non est admittenda, quia eam Doctores commu-

niter reprobant, & qui plus fauent, non parùm<-P>

@@0@

@@1@226 Thesauri Indici Titulus V. Cap XXVIII.

<-P>se præstitisse existimant, si sexagenarios esse ex-

cusandos euincant, quod negant plurimi. EstIn multis|admittitur|etiam mi-|noris ætatis,|quia ætas|senectutis|non est de-|terminata.

autem valde probabile in multis ex quinquagena-

riis dictis obligationem cessare ieiunij, quia sene-

ctus festinauit in illis, debilitate virium, & incom-

modis aliis senum propriis deprehensâ. Quod

obseruat P. Sancius suprà Dub. 4. num. 3. idque ex

multorum Doctorum, quos num. 2. adduxerat,

doctrinâ deducit, asserentium ab Ecclesiâ non

esse determinatum tempus senectutis, in quo

cesset obligatio ieiunij; sicut neque ex naturâ

rei est determinata senectutis ætas. Pro quo &

Thomas à Jesv in Expositione Regulæ Carmelita-

rum, Parte 3. cap. 8. dub. 4. Ex quo fit non solùm

quinquagenarios cum additamento quinquennij,

sed & minoris ætatis, ab obligatione dictâ immu-Illius signa.

nes habendos, quia in illis adproperauit sene-

ctus, cuius indicia, præter debilitatem, sunt ni-

mia canities, dentium ac molarium defectus, in

somnia pituitæ copia, quòd lumen oculorum eo-

rum & ipsum non sit cum eis, vt dolebat Vates,

&c.

  264 Stante ergo obligatione dictâ absolutèAnnũ sexa-|gesim um|sufficere esse|inchoatũ.



loquendo, inquiri secundò potest an ad gauden-

dum priuilegio Bullæ in esu ouorum & lactici-

niorum debeant anni sexaginta esse completi, vel

sufficiat esse inchoatos. Et videtur satis probabi-

le inchoatos sufficere; quia cùm lex numerum

annorum in fauorabilibus præscribit, sufficit vlti-

mum esse inchoatum. L. Quâ ætate. D. de testa-

mentis, nisi contrarium exprimat, vt exprimit

Concilium Tridentinum, cùm de professione

Religiosa loquitur Seßione 25. de Regularibus, cap.

15. non tamen in ætate ad Ordines sacros, vnde

vsu receptum est vt annus vltimus inchoatus suf-

ficiat. Pro quo Doctores, quos adducit Barbosa

circa Cap. 12. Seßionis 23. Cùm etiam sexagena-Nomen se-|xagenarij|inchoatum|designare.

rius non eum tantùm significet, qui sexaginta

annos habet, sed qui sexagesimum ingressus est.

Currens enim annus cum omni proprietate sexa-

gesimus dicitur, sicut & alij currentes; aliàs non

esset conueniens ille significandi modus, cùm ne-

queant numero anni præcedentis designari. Et

sicut annus, ante quem alius non est, primus di-

citur, etiamsi completus non sit, vnde Pontifices

dicunt, Pontificatûs nostri anno primo; ita est de se-

quentibus dicendum. Sicut ergo annus sexagesi-

mus dicitur, ita & ab eo sexagenarius potest quis

appellari. Vnde sapienter Caietanus. V. Ieiunium,

ait excusari sexagenarium, seu sexaginta anno-

rum. Vbi sexagenarium vocat eum, qui sexage-

simum agit: sexaginta autem annorum illum, qui

compleuit. Et est iuxta regulam aliquorum, quos

adducit Siluester. V. Ætas. num. 4. dicentium,

cùm annus explicatur per genitiuum, illius com-

plementum designari: & ita tenet P. Mendus



Disput. 18. num. 10. Est autem hoc priuilegiumSexagena-|rios à lege|jeiunij ex-|cusatos, cũ|quo stat|Bullæ con-|cessio.

ab eo independens, quod in sexagenariis quam-

plurium sententia Doctorum agnoscit, vt non

teneantur ieiunare; quam robustè confirmat P.

Sancius Lib. 7. de Matrimonio Disput. 32. num. 17.

& dubio 4. citato, num. 6. vbi & pro eadem Do-

ctores adducit. Pro quâ etiam aliis citatis militat

Diana Parte 1. Tractat. 9. Resolut. 20. Trullench

Lib. 1. §. 4. dub. 4. num. 4. adducens Nauarrum, &

P. Lessium Lib. 4. Cap. 2. num. 41. Dom. Solorza-

nus Tomo 2. lib. 1. cap. 5. num. 60. aliis adductis.<-P>@@

<-P>Remigius Pag. 217. num. 1. Bassæus V. Ieiunium

2. num. 6. §. Proinde, tamquàm pro maximè pro-

babili, sicut & alij apud ipsum. Est inquam inde-

pendens, quia licet sententia dicta vera non sit, &

quis contrariam teneat, potest priuilegio Bullæ

vti, non quidem lege ieiunij solutus, sed illud esu

ouorum ac lacticiniorum peragens.

  265 Moniales etiam eodem beneficio gau-Moniales|quinqua-|genariæ si-|mili priui-|legio gau-|dent.

dent: sed quia est opinio, iuxta quam illæ, si

quinquagenariæ sint, à ieiunij obligatione exi-

muntur, quam tenet P. Sancius Dub. 4. citato num.

6. vbi sic absolutè pronuntiat: Et ideò fœminæ



quinquagenariæ deobligantur à ieiunio: licèt citatâ

Disput. 32. in fine, eam non esse in praxi tutamP. Sancius.

affirmet. Naldus V. Ieiunium num. 2. Narbona,

Zoësius, Machadus, & P. Pellizarius, quos addu-

cit Diana Parte 9. Tractat. 7. Resolut. 73. qui ait

se eam non audere tamquam improbabilem dam-

nare, quam & non improbabilem affirmat

Trullench suprà. Quia inquam talis opinio pro-

babilis extat, vnde eam vt talem ex Dianâ pro-

ponit P. Busenbaum in Medulla Theologiæ moralis,

lib. 3. tractat. 6. cap. 3. dub. 2. num. 2. Dubitari po-

test an in eâ ætate Bullæ beneficio gaudeant, sicut

viri in sexagennali. Et videtur sanè probabile;

probarique potest ex eo quod plures ex citatis

Doctoribus adducunt, ad probandum sexage-

narios lege ieiunij non teneri, priuilegium Bullæ

pro ipsis in ordine ad oua & lacticinia: Quasi

consentaneum naturæsit, vt in eâ ætate defectui naturæ

consulant, vt post alios loquitur Diana Resolut. 20.Diana.

citatâ. Ergo cùm in eâ concessione Moniales

etiam comprehendantur, vt est innegabile, &

ratio eadem militet in illis, si quinquagenariæ

sint, videtur satis verosimile ad illas tale benefi-

cium extendi. Item, iuxta dicta num. 250. be-

neficium Principis latè interpretandum est, quan-

do non est contra ius: atqui in præsenti ita acci-

dere ostendi ex eo potest, quia licet priuilegium

edendi oua & lacticinia contra ius sit, in eo ta-

men quòd quinquagenariæ fœminæ viri sexage-

nariis exequentur propter rationem eamdem in

ipsis repertam, & fortassis in illis maiorem, ob

conditionem sexûs notabiliter debiliorem, nihil

speciale contra ius fit, sicut nihil speciale fit inSenescentes|ante 60.|gaudere a-|liorum pri-|uilegio.

viris præter communem dispensationem. Ex quo

fundamento existimare aliquis posset eos, qui

ante annum sexagesimum senescunt, iuxta dicta

num. 263. priuilegio Bullæ gaudere, quia sexa-

genarij sunt, non formaliter sed æquiualenter: &

sexagennalis annorum numerus valde materiali-

ter se habet in ordine ad Pontificum intentio-

nem, qui naturæ intendunt debilitati consulere in

eâ ætate frequentiùs occurrente. Sufficere autemIn fœminis|50. inchoa-|tos sufficere.

in fœminis quinquagesimum annum inceptum

affirmat Narbona apud Dianam Resol. 73. citatâ.

Sicut & alij de sexagenariis apud eumdem, &

etiam apud P. Busenbaum suprà. Et non solùm

obligationem Ecclesiastici ieiunij cessare, sedEtiam in|jeiunijs ex|voto, aut|præcepto si-|militer phi-|losophan-|dum.

etiam Religiosi ex præcepto, atque etiam ex voto,

nisi post eam ætatem facto, aut cum expressâ il-

lam comprehendendi voluntate emisso, tenet P.

Pellizarius Tractatu de Monialibus, cap. 6. num. 25.

& ante illum P. Sancius Lib. 4. operis moralis, cap.

11. num. 54. & 55. Licèt autem ex beneficio

Bullæ id tantùm liceat quod diximus, illud pri-

uilegia alia non excludit, quale est Religioni<-P>

@@0@

@@1@De Regijs prouentibus ex Cruciata. Vbi de Religiosis. 227

<-P>equestri D. Iacobi à Leone X. concessum, &

nuper impressum Matriti iussu Ordinis eiusdem,Priuilegiũ|aliud simile|Ordini S.|Iacobi con-|cessum.

vt scilicet en los dias quadragesimales, y otros del año,

en que se prohibe comer carne, manteca, sueuos, y lacti-

cinios, por derecho, ô costumbre, ô por regla, ô estatuto

de la dicha Orden, ô en otra qualquiera manera, podais

libre y licitamente comer dicha manteca, sueuos, y lacti-

cinios, y carne, con consulta de ambos Medicos, temporal

y espiritual. Cuius cōmunicatio latissimè patet, sicut

& alia ibidem, iuxta quā Confessarij podran commu-





Dostları ilə paylaş:
1   ...   78   79   80   81   82   83   84   85   ...   143


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2017
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə