Summa caietana de pctis Et noui testamẽti iẽtacula



Yüklə 5,7 Mb.
səhifə87/100
tarix14.08.2018
ölçüsü5,7 Mb.
#70988
1   ...   83   84   85   86   87   88   89   90   ...   100
PRescriptio Legitima (hoc est cum

bona fide possessio tanto

tempore vt iura canonica approbant &c.) ius

parit in foro conscientie. ita vt sine peccato post

retineatur etiam si postea sciatur fuisse alienum:

quia authoritate legũ rationabilium (vtpote pro cōmuni bono

sancitarum) factus est dominus prescriptarum legitime rerũ.

PResumptio (qua homo actu interio

re vel exteriore aggredi{t$}

opus excedens suam facultatem/quasi non exce=

dat sed sit sibi commensuratum) peccatum est:

vtpote contra rectam rationem. Et quia facultas

quando consistit in scientia (vt in medicina/ & in cura ani=

marum/ & vniuersaliter in artibus) presumptio est ignorantẽ

medicinam velle medicare corpora/& nescium sacrarum lite=

rarũ velle medicare animas: sicut in ceteris artibus accidit igno=

rantibus similis presumptio. Quando vero consistit in potesta

te ordinis vel iurisdictionis. & sic presumptio est diaconẽ velle

dicere missam/aut nō iudicem velle iudicare/aut laicum iudicẽ

velle iudicare clericos. Quando autem consistit in habitibus

virtutum seu dispositionibus earundem. Et sic presumptio est

in peccato communicare, aut incipientẽ velle facere ea quesunt

perfecto℟: vt quotidie celebrare/arguere alios/conuersari secure

cum mulieribus/velle vacare assidue contemplationi non domi

tis adhuc passionibus/& similia.

Est autem peccatum presumptionis quando veniale: quum



scilicet nulli est perniciosa seu iniuriosa. Et quando mortale:<-P>

@@0@

@@1@Preuaricatio. Prodigalitas.

<-P>quum scilicet iniuriosa est alteri. qualis est presumptio medici

in damnum corporis: & similiter presumptio confessoris igno=

rantis/& iudicis & similium.

Presumptio Rursus qua hō sperat aliquid posse cō

sequi a deo quod impossibile est secun

dum diuinam legem ab illo consequi, peccatum est contrarium

secunde virtuti theologice que vocatur spes/& contrarium de=

sperationi: vt quum quis sperat consequi peccatorum veniā sine

penitentia/aut eternam gloriam sine meritis. Et hoc est peccatũ

mortale: vtpote derogans diuine dispositioni/qua decretum est

non dari veniam perseuerantibus in peccato / nec gloriam sine

merito. Et est vnum de peccatis in spiritumsanctum: vtpote

contemnens spiritussancti auxilium ad penitendũ & merendũ.

PReuaricatio (qua homo a debito

officio seu certamine

variat ad oppositum fouendum: vt actor ad fo=

uendum reũ aut econtrario: & sic in similibus)

peccatum est: quia contra rectam rationem. Et

si in iudicio iusto hoc fiat / aut alias in preiudicium diuini vel

communis boni aut cuius proximi, peccatũ est mortale: quia

iniustitia ipsa peccatum est mortale ex suo genere. Seclusa aũt

omni iniuria / pensanda est ratio declinandi: & secundum illā

iudicanda est preuaricatio/an sit mortalis.

Procuratorum Crimina videsuperius in verbo

aduocatus.

PRodigalitas (qua homo suꝑ flue

erogat res suas) pctm̃

est: vtpote liberalitatis virtuti contraria. Non

est autem mortale pctm̃ si pura est: quia minus

pctm̃ est ꝗ̈ auaricia liberalitati contraria, quā si

pura est constat non esse mortalem. Et vtrius rō est, quia neu

tra agit contra charitatem dei aut proximi/sed preter illam.

@@0@

@@1@Proxoneta. Pusillanimitas. 195

Si vero mixta est iniurie diuinorum preceptorum/ & breui=



ter cuicũ alteri vitio (puta impietati filiorum aut filiarũ / aut

intemperantie: vt filius prodigus dissipauit substantiam suam

cum meretricibus) iudicanda est iuxta qualitatem vitij cui ad

miscetur. Ita ꝙ si prodigus agitur ab appetitu mortali prodiga=

litas ipsa mortalis est: vt patet de filio prodigo/& de parente ob

prodigalitatẽ impio versus filios effundendo bona debita filijs.

Si vero agitur ab appetitu veniali (vt quum superflue dat ob

vanam gloriam) venialis est.

Promissionis Violatio/vide supra in verbo per

fidia.

PRoxoneta (.i. mediator inter ne

gociatores) hoc habet

familiare peccatum vt fallat vtrun inter

quos mediat, neutri dicendo integram veri=

tatem/& vtri sepe mentiendo. Et quia dam

nificare est ex suo genere mortale, ideo pro

xoneta non contentus sua mercede / fallens vtrun aut alterũ/

& peccat mortaliter & tenetur restituere siquid sibi appropria

uit ex huiusmodi fraude: vt si dixit vni puta venditori ꝙ non

inuenit precium nisi centum/ & sic accipit licentiam vendendi

pro centum, & dicit emptori ꝙ non potest minus solui ꝗ̈ centũ

& viginti/& sic appropriat sibi illos viginti, tenetur restituere

illos viginti venditori: tenetur. n. ex officio mediatoris fideliter

agere vtrius negocium.


Yüklə 5,7 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   83   84   85   86   87   88   89   90   ...   100




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin