Avctarii indici tomus quartus



Yüklə 19,02 Mb.
səhifə58/180
tarix30.07.2018
ölçüsü19,02 Mb.
#63903
1   ...   54   55   56   57   58   59   60   61   ...   180

& dicens: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim

regnum cælorum. Matth. 3. vers. 1. & 2. Similia

Christus Cap. 4. v. 17. Felix prædicatio, quam

Christus sua prædicatione commendat. Et ita

quidem qui concioni efformandæ incumbit

apud se cogitare & deliberatione habita in-

terrogare deberet: An Christus meos hos dis-

cursus, conceptus, dicendi modum approbabit?

An ita prædicaret ipse? Scio quemdam in eo

labore versantem interrogare seipsum solitum:

& quid ad hæc dicet, cùm audierit Pater N. Qua

consideratione non parùm eo in munere pro-

vexit. Jam ad regnum. Et quodnam illud? Re-

spondeat in priorem locum scribens eruditus

Interpres Novarinus num. 158. ubi sic ait:

Per regnum cælorum, ipse etiam Christus, per quemNovarinus

regni cœlestis heredes constituimur, intelligitur.

Sic ille. Audiamus iterùm Dominum ipsumMarci 8,|v. 39.

sic Apostolos & turbas allocutum: Amen dico

vobis, quia sunt quidam de hîc stantibus, qui non

gustabunt mortem, donec videant regnum Dei ve-

niens in virtute. Marci 8. v. 39. Quod quidem ad

Transfigurationis mysterium pertinere com-

munis est Interpretum sententia circa Matth.

16. de quo & Nos alibi. Ibi autem cum de

visione agatur, ad solum Christum videtur<-P>

@@0@

@@1@§. XXI. Circa Partem I. Errores cum documentis. 159

<-P>revocandum. Pater enim non visus, & licet

visi Moyses & Elias, cùm tamen in Dei regno

nondum illi sint, non videtur ad ipsos visio re-

gni pertinere: sicut neque nubes lucida, in

qua Spiritus sanctus designatus, ut in Officio

Transfigurationis habetur: dum enim per cor-

poreas ille figuras se prodit, pro Dei regno ni-

hil substantiale contribuit. Præterquam quòd

in Christo ille, ut quid ad ipsum spectans tam-

quàm regnum veniens in virtute: quo nomi-

ne significatus ipse Lucæ 1. v. 35. verbis illis

Archangeli: Spiritus sanctus superveniet in te,



& virtus Altißimi obumbrabit tibi: ut voluntLucæ 1.|v. 35.

multi. Relinquitur ergo veniens regnum Chri-

stum esse: Ille enim regnum integrum, in quo

quidquid ambire gloriosa potest ambitio, cu-

mulatiùs invenitur. Circa quod discursus pos-

sunt formari plenissimi, pro quibus in Epitha-

lamio multa occurrent, & hoc loco omittendi,

quia licet occupationem possent præbere di-

gnissimam, eo ipso properantem ad alia am-

pliùs impedirent.

  445. Num. 454. col. 2. Introirit pro Introie-Errorum|correctio.

rit. Num. 455. col. 2. & jam pro Etiam. Quid-

quid pro Quid. Num. 460. col. 1. Seu pro Heu.

Nil mirum dolori & lacrymis obicem per er-Dolorem &|lacrymas ut|diabolus|studeat im-|pedire.|Psal. 119.|v. 4. & 5.

rorem apponi. Dolet diabolus, quod doleamus,

& quodammodo quia lacrymamur, & ipse la-

crymatur. Sagittæ potentis acutæ cum carbonibus

desolatorijs. Psal. 119. v. 4. Quas sagittas illas

ipsas intelligit Cardinalis Bellarminus, de qui-

bus Apostolus Ephes. 6. v. 16. In quo poßitis om-

nia tela nequißimi ignea extinguere. Et ad quid

illæ? Ne scilicet fideles salutiferum dolorem,

& lacrymas vivificatrices assumant. Quod

Propheta probè rimatus ita subdit: Heu mihi,



quia incolatus meus prolongatus est &c. Ecce in-

ter versum Heu sagittis & telis præfatis obje-

ctum, quo illæ feliciter extinguuntur. Num.

462. col. 1. & ut tui, pro Tuæ. Quando pro



Quanto. Ubi in sententia Cassiodori ante ver-

bum potuit omissum verbum Exhibere, sine

quo illa claudicat, & indignum est circa Dei

amorem, de quo ibi fidelium affectum claudi-

care, amore Christi potentissimè provocatum.

Claudicare enim est animam non se totam in

eum ferri, sed affectum in alia cum eo non be-

nè cohærentia currere, & ita imparibus quasi

pedibus, ex quo claudicatio contingit. Unde

sic dictus Scriptor: Dilige, quæso te, tota Domi-Cassiodorus.



num & sponsum tuum, vitam tuam, solatium tuum,

auxilium tuum. Denique dilige illum: illum, qui

tibi est quidquid optabile, aut amabile esse potest.

Sic ergo totam te jactes in eum, sic amando tota

transeas in amatum, ut tui oblita, factaq́ue apud

te tamquàm vas perditum, vivas in Christo, & à

teipsa deficias, ut poßis dicere cum Propheta: defecit

cor meum, & caro mea, Deus, in æternum. HæcPsal. 30.|v. 12. & 72.|v. 26.

ille & alia. Ibidem col. 2. Portam pro Partam.

De Baptismo agebatur, & non incongruum

quòd porta dicitur, sic enim & dici janua Sa-

cramentorum solitum, & videri specialiter po-

test in Concilio Tridentino Seßion. 14. Cap. 2.

ibi: Per Baptismi januam fuerit ingressus. Item.A cumulo|ad tumu-|lum mutatio|ut fiat.

Tumulasti pro Cumulasti. Ineptissimè ad inten-

tum, sed lapsus facilis ex mutatione unius

tantùm initialis litteræ, in qua parum diversi-<-P>@@

<-P>tatis apparet. Ex quo pro animad versione no-

stra illud potest utiliter adnotari, ex cumulo ad



tumulum facilem esse mutationem. Quàm in-

gens bonorum cumulus in illo, qui soliloquio

illo utebatur ad ventrem deum, licet ad ani-

mam locutus videatur: Anima habes multa bonaLucæ 12.|v. 19.



posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe,

epulare, Lucæ 12. v. 19. Sed sequentia audi. Dixit

autem illi Dominus: Stulte, hac nocte animam

tuam repetent à te: quæ autem parasti, cujus erunt?

v. 20. Erunt utique & ejus, cujus & ani-

ma non multa post spatia ab ipso repetatur.

Unde & sic à quodam paronomasticè præ-

lusum:



A cumulo tumulum vix littera dividit una:

  Quàm tumulo cumulo est nil quia proximius.


Circa quod longos non est opus exhibere dis-

cursus, cùm experimentis quotidianis verita-

tem istam doceamur.




§. XXI.

Correcti errores, formati mores.



446. NVm. 462. col. 3. Fidelis pro Fideli.Circa testis|fidelitatem.

Et de teste sermo, in quo sicut pec-

cari propter defectum potest, ita & per exces-

sum; cùm tamen veritas, ut ex Philosophia no-

tum in indivisibili consistat. Unde circa hoc

attentio est adhibenda permagna, ne veritas

cum ipsius injuria, & aliorum noxa violetur.

Videantur dicta n. 854. & quidem si adden-

dum aliquid sine veritatis injuria, circa illud

Dei est judicium ante oculos habendum, id

quod generaliter observandum. Audiendus S.

Iob: Addidit quoque Iob, assumens parabolamIob 27. v. 1.|& seqq.



suam, & dixit: Vivit Deus, qui abstulit judicium

meum, & Omnipotens, qui ad amaritudinem ad-

duxit animam meam. Quia donec superest halitus

in me, & spiritus Dei in naribus meis, non loquen-

tur labia mea iniquitatem, nec lingua mea medita-

bitur mendacium. Sic illud non solum patien-

tiæ, sed totius perfectionis exemplar: in qui-

bus pro additamento divini judicij considera-

tio non levis adjecta. Qui abstulit judicium



meum. Quia scilicet duriùs mecum egit, quàm

peccata mererentur, in quo & judiciorum suo-

rum profunditas venerāda. Quòd si ille mecum

talis, quid sperent perjuri, nisi horrendum &

certaturum cum æternitate judicium? Iurat

insuper se numquam mendacium prolaturum.

Ubi egregium extat sanctitatis ejus indicium.

Mendacium siquidem ex suo genere veniale

tantùm peccatum est, ut ex morali notum fa-

cultate, & pro eo se vir sanctus non dubitat

obligare. Et hoc quidem quando duriùs à Deo

cum ipso actum, ut nihil eum à veritatis stu-

dio potuerit revocare. Magna hæc profectò

documenta, & imitatione dignissima, cùm ad

perfectiora nos status gratiæ, in quo feliciter

consistimus, constet provocare, aut etiamStudium li-|beralium|facultatum|sine recursu|ad Deum|non assu-|mendum.

obligare. Ibidem. Analogicè pro Anagoricè. Ana-

goricum sensum eum esse, qui ad cælestem

intelligentiam ducit, quis eruditorum ignorat?

sicut & analogias ad logicos pertinere. Et ac-

cidit non semel ut pro horum studio & simili-<-P>

@@0@

@@1@160 Recognitio II. Amphitheatri Misericordiæ.

<-P>bus, cælestium meditatio reliquatur, aut te-

pidè peragatur. Id quod Deo nequit non inju-

cundũ accidisse. Scimus quemdam ex Nostris à

Divo Parente Ignatio jā in cælis regnante se-

veriùs reprehensum, qui ex paterna monitione

in virum magnum evasit, futurus aliàs sua in

damnabili prælatione pusillus. Recedant vetera1. Reg. 2.|v. 3.

de ore vestro: quia Deus scientiarum Dominus est, &

ipsi præparantur cogitationes. 1. Reg. 2. v. 3. In-

ter vetera quidem illud, quod à D. Bernardo

dictum Sermone 1. de SS. Apostolis Petro &D. Bernar-|dus.

Paulo, Aristotelis versutias inversare. Quando

scilicet ita discuntur, ut & illæ traditæ, huma-

no quodam, & nihil cœleste sapiente mentis

adhæsione. Nova ergo veteribus recedentibus

accedant: & Deo ut scientiarum Domino re-

ligiosæ præparentur cogitationes. Sic scientiæ

omnes, & ipsæ Aristotelis versutiæ proderunt,

ex quibus & arma conflari contra eum pote-

runt, de quo Apostolus 2. Cor. 2. v. 11. Non



ignoramus cogitationes ejus, id est, thecnas, versu-2. Cor. 2.|v. 11.

tias, vafriciem, dolositatem, molimina, malitiam,

ut apud D. Joannem Chrysostomum Homil. 4.

& alios. Sic in laudibus sapientis positum Eccl.

39. v. 2. Et in versutias parabolarum simul in-Eccli. 39.|v. 2.



troivit.

  447. Num. 463. col. 2. Claritatem pro Cha-



ritatem. Non temerandus sacer textus, licetCharitas|etiam clari-|tas.

charitati cum claritate nobilis & nota cogna-

tio, immò & charitas ipsa claritas etiam sit:

sola enim est quę pręclaros apud Deum reddit,

obscuros futuros aliàs, licet dotibus pretiosio-

ribus exornatos. Fortis est ut mors dilectio: lam-Cant. 8.|v. 6.



pades ejus, lampades ignis, atque flammarum.

Cant. 8. v. 6. Ecce charitatem; & quia cùm

dicta est fortis ut mors, obscurum aliquid vi-

deri posset indicatum; adduntur statim splen-

dores ex flammigero apparatu. Inde est ut non

amanti solus mortis tenebrosus squalor relin-

quatur: Qui non diligit, manet in morte. 1. Joan. 3.1. Ioan. 3.|v 14.

v. 14.


Cum moribunda niger clauderet ora liquor.

Simile quid Num. 464. col. 2. sicut bis in præ-

cedenti. Num. 465. col. 2. Processerat pro Præ-Præcedere|volenti qui|obstare co-|nentur non|desunt.

cesserat. Præcedere volenti rarò qui non ob-

stare conetur, deficit. Audiatur Divus Marcus:



& accedunt ad eum Iacobus & Ioannes filij Zebe-

dæi: & dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram

tuam, & alius ad sinistram tuam, sedeamus in glo-

ria tua. Marci 10. vers. 35. & 37. Et quid ad

hæc? Et audientes decem, cœperunt indignari deMarci 10.|v. 35. 36.|& 41.



Iacobo & Ioanne. v. 41. Etiámne & Petrus in-

dignatus, qui Joannem ardenter diligebat? Ita

quidem. Decem indignati sunt. Ergo & Petrus,

qui unus è decem. De duobus, nam expressusMatth. 20.|v. 25.

Joannes. Ita enim usu venit, ut neque dilectos

quis præcedere æquanimiter patiatur. Et sic

illi ante adventum divini Spiritus, etiam in

schola Christi; ut uterque ad moderandum

hujusmodi impatientiæ impetum necessarius

quodammodo videatur. Et indignatio quidem

ex eo accidisse credi poterat, quod in schola

Christi talis præcedendi spiritus videretur:

essetq́ue satis pia existimatio, nisi Christi do-

ctrina ad illos directè transmissa aliter judi-

cium ferendum indicaret, & pro eo communis

Patrum atque Interpretum sensus staret. Et<-P>@@



<-P>quidem quod in eo tunc imperfecto statu

esse poterat tolerabile, non est tale in eo, quem

post adventum Spiritus sancti, & stabilitum

Ecclesiæ regimen, feliciter obtinemus. Unde

indignatio, quæ olim in decem Apostolis con-

tra duos exarsit, ad Christum devoluta est, ut

meritò debeant, qui imitantur illos id timere,

quod apud Salomonem legimus Proverb. 16.

v. 14. Indignatio regis, nuncij mortis. Pro quoContra am-|bitiosos|divina indi-|gnatio.

satis notabilis narratio extat Parte 1. vitæ Vene-



rabilis Virginis Marinæ de Escobar Lib. 4. Capi-

te 5. §. 6. Illud etiam ex Parte 1. Lib. 4. Cap. 5.

§. 3. animadversione dignissimum, dum à Do-

mino Angelis conclamatio talis indicitur: Que

los santos Angeles de la guarda de las sagradas Re-Vener. Vir-|go Marina.

ligiones tuviesen gran cuidado con la conservacion

y guarda dellas: porque por las faltas, y poca reli-

gion de algunos Religiosos, y las pretensiones, irri-

taban la ira del Señor, y le tenian muy enojado, y el

Demonio andaba muy solicito para hazerlos mal y

daño. Sic illa; quòd scilicet Sancti Angeli Cu-

stodes sacrarum Religionum magnam adhibe-

rent curam circa earum conservationem &

custodiam: siquidem propter defectus, & par-

vam religiositatem aliquorum Religiosorum,

& eorũ ambitiones, Domini iram & indigna-

tionem provocabant, unde valdè adversus eos

erat iratus: & dæmon nimis incedebat solici-

tus ut quantùm posset mali & damni ipsis in-

ferret. Sic Latinè quod suprà Hispanicè. Uti-

nam sapiamus & intelligamus, ac novissima

provideamus. Cùm horrendum sit in manus DeiHebr. 10.|v. 31.



viventis incidere Hebr. 10. v. 31. irati inquam:

& quid valde irati, & usque ad furorem meri-

tissimum provocati?

  448. Num. 467. col. 1. Lætum pro Latum.Latum &|lætum præ-|ceptum cha-|ritatis.

Circa locum Psal. 118. v. 96. Latum mandatum

tuum nimis. Ubi textus inviolato tenore, stat

nihilominùs lætum esse præceptum charitatis:

amor enim non potest non lætus esse, cùm

sit complacentia in bono, pro quo violentia

esse nulla potest, ut cum D. Thoma firmat

communis sensus Theologorum. Quòd fi &

violentia admittatur, erit quidem sic violen-

lentiam passus, etiam lætus. Lætum ergo præ-

ceptum charitatis, quia & latum; lætitia enim

dilatatur cor, unde ubi cordis latitudo, non po-

test deesse lætitia. Unde & fit ut inter gravissi-

ma pericula constitutus, si diligat, etiam gau-

deat, & exultet. Dilexi, quoniam exaudiet Do-Psal. 114.|v. 1.

minus vocem orationis meæ. Sic David, amator

ille Dei fidelissimus Psal. 114. v. 1. Ubi & amo-

ris divini, & lætitiæ specimen satis aptum ex-

hibuit, dum eam ei similem, quæ in sponsa à

Sponso ardenter amata esse solet, indicavit.

Pro quo ita scribit Titelmanus: Vbi nota quodTitelmanus

Dilexi accipi debet ut valeat, affectum dilectionis

& amoris dedi, & collocavi, in hunc sensum, ut

dicat fidelis: Affectum amoris mei jam dedi Domi-

no, jam in illum collocavi, sive defixi amorem meum,

quoniam ipse est qui exaudiet vocem orationis meæ.

Quomodo si dicat Virgo de electo sponso suo: Dilexi

hunc sponsum: id est, amorem meum in ipsum col-

locavi: quoniam ipse abundanter mihi præstabit

quæ cumque postulavero. Hæc ille. Iam de pres-

suris, & periculis Circumdederunt me dolores



mortis, & pericula inferni invenerunt me. vers. 3.<-P>

@@0@

@@1@§. XIX. Circa Partem I. Formati mores. 161

<-P>Ubi licet videatur de præteritis loqui, cùm ta-

men & de præterito dicat Dilexi, tunc etiam

amorem cum lætitia extitisse significat, ut &

latum, & lætum fuerit præceptum charitatis.

O quàm digna, & corditus iteranda oratio illa:Auctor li-|belli de Imi-|tat. Christi.

Dilata me in amore, ut discam interiori cordis ore

degustare, quàm suave sit amare, & in amore li-

quefieri & natare. Cantem amoris canticum, se-

quar te dilectum meum in altum, deficiat in laude

tua anima mea jubilans ex amore. Lib. 3. de imi-

tat. Christi Cap. 5. Vide n. 468.

  449. Ibidem. Promiserat pro Præmiserat.Volatus ad|cœlestia ut|studeant|animæ ho-|stes impedi-|re.

Num. 468. col. 3. Ab pro Ob. Num. 469. col. 2.



Intellecti pro In cælesti. Num. 471. col. 3. Con-

vellere pro Convolare. Num. 477. col. 1. Locus

fluentium pro Locus flentium. Ex Iudic. 2. v. 5.

recurrens etiam col. 2. Num. seq. col. 2. Por-



phyreticis. Num. 483. col. 1. Facta pro Factas.

Erratur sine termino, & inter errores præfatos

illum observasse juvabit, in quo pro Convolare

habetur Convellere. Sic enim frequentissimè,

ut volatum ad cœlestia non solùm retardare,

aut impedire, sed verò etiam convellere hostes

animæ sine intermissione contendant, de quo

superiùs dictum, sed quia non cessat inimica

contentio, neque cessare debet validum hor-

tamentum. Volatus animæ non impossibilis:

sic citatus nuper Theodidactus loco eodem:Auctor ci-|tati Operis.



Amans volat, currit, & lætatur, liber est, & non

tenetur. Ut ergo volet, teneri non debet: ne-

que alia caussa non volandi suberit, nisi quod

miserè teneatur. A quo autem teneri possit,

nisi ab hostili manu ad convulsionem fatalem

totis viribus anhelanti? Psal. 54. v. 3. sic VatesPsal. 54.|v. 3. & 7.

Rex: Contristatus sum in exercitatione mea, &



conturbatus sum à voce inimici, & à tribulatione

peccatoris. Quod & versibus sequentibus am-

pliùs manifestat. Et ad tentationes pro impe-

diendo & convellendo volatu ad cœlestia, se-

quens versus reddit manifestum, dum ille ait:



Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, &

volabo, & requiescam? v. 7. Circa quod sic Car-

dinalis Bellarminus: Verba sunt justi, suspirantisCardinalis|Bellarmin.



ad patriam cœlestem; neque enim alibi vera requies

invenitur. Q. D. O si nunc poßim ad altißimos

montes cœlestis Ierusalem confugere, quomodo co-

lumba potest pernicitate sua ungues accipitris eva-

dere, non pugnando, sed fugiendo. Sic enim & vir

justus adversus tentationes accipitris Tartarei fu-

giendo potius, quàm disputando vel altercando vin-

cere solet. Sic doctissimus & pijssimus Cardi-

nalis, quem cùm instituto meo faventem in-

venio, de alijs non curo, quia neminem arbi-

tror meliorem ob linguæ sanctæ peritiam, &

affectum erga divina cum eruditionis gravi

supellectili cælitus inflammatum. Habemus

ergo & solicitudinem Tartarei inimici pro

convellendo volatu animæ fidelis impensam,

& volatus curam, ut sic hostiles conatus feli-

cius convellantur. Ad idem potest referri illud

ex Psalmo 67. v. 14. Si dormiatis inter medios

cleros, pennæ columbæ deargentatæ, & posterioraPsal. 67.|v. 14.

dorsi ejus in pallore auri. Ubi medios cleros, me-

dias sortes, communiter exponunt Interpre-

tes, licet circa earum explicationem varius sit

ipsorum sensus. Multi autem cum D. Augu-

stino cœlestem ac terrenam indicant possessio-<-P>@@

<-P>nem, inter quas dormiendum, id est, rationa-

biliter quiescendum: sed ita ut cùm corpus

quiescat, spiritus convolet, sitq́ue ita columba

pulcherrima, pro qua quod de pennis deargen-

tatis, & pallore auri dicitur, explicatio exi-

miæ pulchritudinis est, sic enim in illis argenti

splendor in pennis, & auri fulgor in dorso so-

let apparere. Sed quia hic nihil de volatu im-

pediendo occurrit, consulendus insignis inter-


Yüklə 19,02 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   54   55   56   57   58   59   60   61   ...   180




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin